Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论两个灵魂 §10-11

恶的起源之探寻与误入摩尼教的回忆

第 6 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出,在追问恶的起源之前,必须首先认识作为最高善的上帝,并阐明了背离世俗的必要性。同时,他回忆了自己年轻时如何通过与摩尼教徒的交往以及在辩论中的胜利,逐渐被其教义所迷惑的经历。

§10Hic fortasse quis dicat: unde ipsa peccata et omnino unde malum? si ab homine, unde homo? si ab angelo. unde angelus? quos ex deo esse cum dicitur.
在这里,也许有人会说:罪本身从何而来,而究竟恶又从何而来? 如果是从人而来,人又从何而来? 如果是从天使而来,天使又从何而来?
quamuis recte uereque dicantur, uidentur tamen inperitis et minus ualentibus acriter res abditas intueri quasi per quandam catenam ad deum mala et peccata conecti.
当说他们是出于上帝时,虽然这话被说得正确且真实,但在那些没有经验、且没有能力敏锐地直视隐藏事物的人看来,恶与罪似乎是通过某种链条与上帝连接在一起的。
hac in quaestione illi regnare se putant, quasi uero interrogare sit scire.
在这个问题上,他们以为自己称王,仿佛提出问题就是知道。
utinam id esset: nemo me scientior reperiretur.
但愿如此:那么没有人会比我更有知识了。
sed nescio quomodo saepe in altercando magnae quaestionis propositor personam magni doctoris ostentat plerumque ipse ipso. quem tenet, in eo, de quo terret, indoctior.
但不知怎的,在辩论中,一个大问题的提出者常常炫耀伟大教师的身份,而在大多数情况下,在他自己用来吓唬人的那个问题上,他自己比他所抓住的对手还要无知。
itaque isti multitudini se praeferendos arbitrantur, quia priores interrogant.
因此,他们认为自己应该优于大众,因为他们首先提出了自己与大众一样无知的问题。
quod cum multitudine ignorant. sed si eo tempore, quo cum eis me, non sicut iam diu ago, egisse nunc paenitet, mihi has rationes depromenti hoc obiecissent, dicerem: quaeso. interim mecum cognoscite, quod facillimum est, si nihil potest fulgere sine deo, multo minus posse aliquid uiuere sine deo, ne in tantis monstris opinionum remaneamus, ut nescio quas animas uitam non ex deo habere praedicemus.
但是,如果在我与他们交往的那段时间里(我现在早已不这样做了,但现在我为此感到后悔),当我提出这些道理时,他们用这个问题来反驳我,我会说:请你们,在此期间与我一起认识那最容易的事:如果没有什么能脱离上帝而闪耀,那么更没有什么能脱离上帝而存活,以免我们留存在如此荒谬的观点中,以至于宣称某些灵魂的生命不是出于上帝。
sic enim fortasse continget, ut id quod mecum ignoratis, id est unde sit malum, uel simul uel quolibet ordine aliquando discamus.
因为这样也许会发生:你们与我一同无知的事,即恶是从哪里来的,我们总有一天会一同或以任何顺序学到。
quid? si enim cognitio summi mali sine summi boni cognitione contingere homini non potest? non enim nossemus tenebras, si in tenebris semper essemus; sed lucis notitia contrarium suum non siuit incognitum.
什么? 因为,如果对最高恶的认识在没有对最高善的认识的情况下无法降临于人呢? 如果我们一直处于黑暗之中,我们就不会认识黑暗;但对光的认识不容许其对立面保持未知。
summum autem bonum id est, quo superius esse nihil potest; deus autem bonum et deo superius nihil est: deus igitur summum bonum.
而最高善就是那不能有更高者存在的事物;而上帝是善的,且没有比上帝更高者:因此上帝是最高善。
cognoscamus ergo deum atque ita nos illud, quod praepropere quaerimus, non latebit.
所以让我们认识上帝吧,这样我们过于急切寻找的那件事就不会对我们隐瞒。
mediocrisne tandem negotii uel meriti cognitionem dei esse arbitramini? quod enim nobis aliud praemium quam uita aeterna promittitur, quae dei cognitio est? ait enim magister deus: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum.
请问,你们认为对上帝的认识是一件平庸的事业或功绩吗? 因为除了永生之外,还向我们承诺了什么别的奖赏呢? 而永生就是对上帝的认识。 因为教师上帝说:“认识你独一的真神,并且认识你所差来的耶稣基督,这就是永生。
etenim anima quamuis sit inmortalis, tamen quia mors eius rite dicitur a dei cognitione auersio, cum se conuertit ad deum. meritum est aeternae uitae consequendae, ut sit aeterna uita, sicut dictum est, ipsa cognitio.
”事实上,灵魂虽然是不朽的,但由于它的死亡被正当地称为背离对上帝的认识,所以当它皈依上帝时,它便配得获得永生,从而正如所说,永生就是认识本身。
conuerti autem ad deum nemo, nisi ab hoc mundo se auerterit, potest.
但除非人背离这个世界,否则没有人能皈依上帝。
hoc ego mihi arduum et difficillimum sentio; uobis si facile est, ille ipse deus uiderit.
我觉得这对我来说是艰难且极不容易的;如果对你们来说很容易,那正是上帝会看到的。
ego uellem credere, nisi me moueret, quod cum iste mundus, a quo nos auertere iubemur, uisibilis sit dixeritque apostolus: ea quae uidentur, temporalia sunt; quae autem non uidentur, aeterna sunt, uos plus istorum oculorum quam mentis iudicio tribuitis, apud quos nullam esse fulgentem pennam, quae non ex deo fulgeat, et esse uiuentem animam, quae non ex deo uiuat, praedicatur et creditur.
我本愿意相信,只是有一件事动摇了我:既然我们被命令背离的这个世界是可见的,而且使徒说过:“可见的是暂时的,不可见的才是永远的”,你们却把更多的判断交给了这些眼睛而不是心灵,而在你们中间,人们宣扬并相信:没有任何闪耀的羽毛不是因上帝而闪耀,没有任何活着的灵魂不是因上帝而活着。
haec et similia uel illis etiam dicerem uel mecum ipse reputarem.
这些及类似的话,我既会对他们说,也会在心中自己思量。
possem namque deum omnibus, ut dicitur, uisceribus deprecans et scripturis, quantum licebat, intentus etiam tunc fortasse talia uel dicere uel, quod saluti sat erat, cogitare.
因为即使在那个时候,正如俗话所说,我用尽肺腑之言向上帝祈求,并尽其所能地潜心于圣经,也许我也能说出这样的话,或者,对于得救来说已经足够地去思考。
§11Sed me duo quaedam maxime, quae incautam illam aetatem facile capiunt, per admirabiles adtriuere circuitus: quorum est unum familiaritas nescio quomodo repens quadam imagine bonitatis tamquam sinuosum aliquod uinculum multipliciter collo inuolutum, alterum, quod quaedam noxia uictoria paene mihi semper in disputationibus proueniebat disserenti cum inperitis, sed tamen fidem suam certatim, ut quisque posset, defendere molientibus christianis.
但是,有两件事特别容易俘获那个不设防的年纪,它们通过奇妙的迂回使我疲惫不堪:其中之一是,不知怎的,在某种善的幻象下潜入的亲密,如同某种多重缠绕在脖子上的弯曲纽带;另一件事是,在辩论中,当我与那些没有经验但却竞相尽其所能试图捍卫自己信仰的基督徒讨论时,几乎总是带给我某种有害的胜利。
quo successu creberrimo gliscebat adulescentis animositas et inpetus suos in peruicaciae magnum malum inprudenter urgebat.
由于这极其频繁的成功,年轻人的气焰高涨,并不理智地将自己的冲动推进到顽固这一巨大的恶中。
quod altercandi genus quia post eorum auditionem adgressus eram, quicquid in eo uel qualicumque ingenio uel aliis lectionibus poteram, solis illis libentissime tribuebam.
因为我是在听了他们的讲课之后才开始这种辩论的,所以无论我在其中能用任何天资或其他阅读做到什么,我都最乐意完全归功于他们。
ita ex illorum sermonibus ardor in certamina, ex certaminum prouentu amor in illos cotidie nouabatur.
因此,从他们的言论中,每天重新产生对争论的热情,并从争论的结果中产生对他们的爱。
ex quo accidebat, ut quicquid dicerent, miris quibusdam modis, non quia sciebam, sed quia optabam uerum esse, pro uero adprobarem.
由此发生的是,无论他们说什么,我都以某种奇妙的方式,不是因为我知道,而是因为我希望它是真的,而赞同其为真。
ita factum est, ut quamuis pedetemtim atque caute, tamen diu sequerer homines nitidam stipulam uiuenti animae praeferentes.
事情就这样发生了,虽然是循序渐进且谨慎地,但我还是长期追随了那些将闪耀的麦秸置于活着的灵魂之上的人。

词汇与语法注释

  1. §10quos ex deo esse — 这是一个以关系代名词 `quos`(先行词为前句的 `homo`(人)和 `angelus`(天使)的复数形式)开始的代格不定式句,作为 `cum dicitur`(当被说起时)的实质主语。
  2. §10ipse ipso, quem tenet, in eo, de quo terret, indoctior — 围绕比较级 `indoctior`(更无知的)构成的复杂比较句。主语 `ipse` 的比较对象由夺格 `ipso`(他所抓住/辩驳的人)表示,并由关系从句 `quem tenet` 修饰。此外,表示范围的 `in eo` 由关系从句 `de quo terret`(他以此吓唬人的事物)修饰。
  3. §10me... egisse nunc paenitet — 非人称动词 `paenitet`(使…后悔)的句式。它以宾格 `me`(我)表示后悔的主体,以不定式 `egisse`(曾经交往/辩论)表示后悔的内容,意为“我现在后悔曾与他们交往”。
  4. §11adtriuere — 动词 `attero`(使疲惫、磨损)的完成式第三人称复数形式 `attriverunt` 的诗歌/古风缩写形。主语是前文的中性复数名词 `duo quaedam`。
  5. §11nitidam stipulam uiuenti animae praeferentes — 现在分词 `praeferentes` 源于动词 `praefero`(相比…更喜欢/优先…),支配宾格 `nitidam stipulam`(闪耀的麦秸)和与格 `uiuenti animae`(活着的灵魂)。该表达暗含对摩尼教教义的批判。

引用这一段

奥古斯丁, 论两个灵魂 §10-11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040.humanitext-lat1:10-11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。