§9Omni modo igitur cum pateret non posse ullas animas ab eo auctore separari, a quo lux ista non separaretur, iam quicquid adferrent, non acciperem admoneremque potius, ut eos mecum sequi mallent, qui omne, quicquid esset, quoniam esset, in quantumcumque esset, ex uno deo esse praedicarent.
因此,在一切方面,既然已经清楚,任何灵魂都不能与那使我们这光不致分离的创造者分离,那么从今以后,无论他们带来什么,我都不会接受,而是宁愿劝告他们,让他们乐意与我一起追随那些宣称一切存在的事物,既然存在,并且无论存在到何种程度,都是出于唯一的上帝的人。
Recitarent aduersum me uoces illas euangelicas: uos propterea non auditis, quia non estis ex deo; uos ex patre diabolo estis.
他们可能会针对我念出福音书中的那些话:“你们之所以不听,是因为你们不是出于上帝;你们是出于你们的父魔鬼。
ego quoque contra recitarem: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, et illud apostoli: unus deus, ex quo omnia, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et iterum eiusdem apostoli: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, insi gloria, hortarerque homines — si tamen homines inuenirem —, nihil nos iam quasi conperisse praesumeremus, sed quaereremus potius magistros, qui sententiarum istarum, quae nobis inter se pugnare uiderentur, pacem concordiamque monstrarent.
”我也会针对他们念出:“万物都是借着他造的,凡被造的没有一样不是借着他造的”,以及使徒的那句话:“只有一位上帝,万物都本于他;并有一位主耶稣基督,万物都借着他而有”,以及同一使徒的另一处:“万物都本于他,借着他,归于他。 愿荣耀归于他”。 而且我会劝告人们——如果我真的能找到人的话——我们不要再自以为已经发现了什么,而是宁愿寻找教师,来向我们展示这些在我们看来似乎相互斗争的观点的和平与调和。
non in una atque eadem auctoritate scripturarum cum alibi sonaret: omnia ex deo, et alibi: uos non estis ex deo, quoniam libros temere condemnare nefas esset, quis non uideret peritum doctorem, cui quaestionis huius solutio nota esset, inueniendum fuisse? qui profecto si esset bonus intellector et.
当在圣经的同一且唯一的权威中,一处响着“万物都出于上帝”,另一处响着“你们不是出于上帝”时,既然草率地谴责这些书是一件亵渎的事,谁看不出应该寻找一位知道这个问题的解决办法的熟练教师呢?
ut diuinitus dicitur, homo spiritalis. quoniam necessario faueret ueris rationibus, quas de intellegibili sensibilique natura, quantum potui, tractaui atque disserui. immo eas ipse multo melius et ad docendum aptius aperiret. nihil ab eo aliud de hac quaestione audiremus, nisi quemadmodum fieri posset, ut et nullum animarum genus non esset ex deo, et recte tamen peccatoribus et infidelibus diceretur: non estis ex deo.
如果他确实是一个优秀的理解者,并且正如神圣所说,是一个“属灵的人”,因为他必然会赞同我尽我所能论述和探讨的关于理智可理解和感觉可感知本性的真理——甚至他自己会把这些阐释得更好、更适合教学——我们从他那里听到的关于这个问题的,将不会是别的,而只会是:魂的任何种类怎么可能既不是不出于上帝,而同时对罪人和不信者说“你们不是出于上帝”又是正确的。
nam et nos fortasse inplorato in auxilium deo facile uidere possemus aliud esse uiuere, aliud peccare.
因为我们自己如果祈求上帝的帮助,也许也很容易看到:活着是一回事,犯罪是另一回事。
et quamquam uita in peccatis in conparatione iustae uitae mors appellata sit. utrumque tamen in homine uno posse inueniri, ut simul sit uiuus atque peccator.
虽然在罪恶中的生命与公义的生命相比被称为“死”,但这两者却可以在同一个人身上找到,从而使他同时既是活着的,又是罪人。
sed quod uiuus, ex deo, quod peccator. non ex deo.
但他活着这一点是出于上帝,他是个罪人这一点则不是出于上帝。
in qua diuisione utimur ea parte de duabus, quae nostrae sententiae conpetit, ut, cum dei conditoris omnipotentiam insinuare uolumus, etiam peccatoribus dicamus. quod ex deo sint — dicimus enim his, qui aliqua specie continentur, dicimus animantibus, dicimus rationalibus, dicimus postremo, quod ad rem maxime adtingit, uiuentibus, quae omnia per se ipsa diuina sunt munera-, cum autem malos arguere propositum est.
在这种划分中,我们使用这两个部分中符合我们观点的那一部分,从而当我们想要暗示创造者上帝的万能时,我们甚至对罪人也说他们是出于上帝——因为我们对那些包含在某种种相中的人这样说,对有生灵之物这样说,对理性的存在这样说,最后,这也最切合主题,对活着的事物这样说,所有这些本身都是神圣的恩赐——但是,当我们的目的是为了谴责恶人时,我们便正确地说:“你们不是出于上帝。
recte dicimus: non estis ex deo. dicimus enim se a ueritate auertentibus, infidelibus, facinorosis. flagitiosis, et quod nomine uno totum continet, peccatoribus: quae rursus omnia ex deo non esse quis dubitet? itaque Christus peccatoribus id ipsum, quod peccatores erant et sibi non credebant, coarguens, quid mirum si ait: non estis ex deo.
” 因为我们对那些背弃真理的人、不信的人、犯下罪行的人、无耻之徒说这话,并且用一个名字包含这全部的——对“罪人”说这话:这些事情再次有谁会怀疑它们不是出于上帝呢? 因此,基督对罪人们,谴责他们身为罪人且不信他这一事实本身,如果他说“你们不是出于上帝”,这又有什么好奇怪的呢?
ex alia parte illa salua manente sententia quod omnia per ipsum facta sunt, et: omnia ex deo.
而在另一方面,那“万物都是借着他造的”和“万物都出于上帝”的观点依然完好无损。
nam si Christo non credere, Christi aduentum repudiare. Christum non recipere certum indicium esset animarum, quae non sunt dei. et ideo dictum esset: uos propterea non auditis. quia non estis ex deo, quomodo uera esset uox illa apostoli in ipso euangelii memorabili principio, qua dictum est: in sua propria uenit et sui eum non receperunt? unde sui. si non receperunt? aut unde ideo non sui. quia non receperunt? nisi quia homines peccatores, eo quod sunt homines.
因为,如果不信基督、拒绝基督的到来、不接受基督,是那些不属于上帝的灵魂的确定证据,并且因此才说“你们之所以不听,是因为你们不是出于上帝”,那么,使徒在福音书那令人难忘的开篇中所说的那句话——“他到自己的地方来,自己的人却不接待他”——又怎能是真的呢? 如果他们不接待他,他们又从何处是“自己的人”呢? 或者,因为他们不接待他,他们又从何处因此“不是自己的人”呢?
ad deum. eo uero, quod peccatores, ad diabolum pertinent.
除非是因为身为罪人的人类,因其是人,属于上帝,但因其是罪人,属于魔鬼。
hic ergo partem naturae tenuit qui ait: sui eum non receperunt. ille uoluntatis qui ait: non estis ex deo.
因此,那说“自己的人却不接待他”的人把握了本性(自然)的部分;而那说“你们不是出于上帝”的人把握了意志的部分。
euangelista enim dei opera commendabat. Christus hominum peccata cohercebat.
因为福音书作者称赞上帝的工作,而基督克制(谴责)人类的罪恶。