§17Dixerit aliquis: si nulla est mortuis cura de uiuis, quomodo ille diues, qui apud inferos torquebatur, rogabat Abraham patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos et agat cum eis, ne ueniant et ipsi in eundem tormentorum locum? sed numquid quia hoc ille diues dixit, ideo quid fratres agerent uel quid paterentur illo tempore sciuit? ita illi fuit cura de uiuis, quamuis quid agerent omnino nesciret, quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamuis quid agant utique nesciamus.
也许有人会说:如果死者对活人毫无关怀,那么那个在阴间受折磨的富人,怎么会请求父亲亚伯拉罕派遣拉撒路去他那还没死去的五个兄弟那里,警告他们,免得他们自己也来到这同样的痛苦之地呢? 但是,难道因为那个富人说了这话,他当时就知道他的兄弟们在做什么,或者在遭受什么吗? 因此,尽管他完全不知道活人在做什么,他还是对活人有所关怀,正如尽管我们确实不知道死人在做什么,我们对死人也有所关怀一样。
nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis deo supplicaremus.
因为如果我们不关怀死人,我们确实不会为他们向神祈祷。
denique Abraham nec Lazarum misit et Moysen ac prophetas hic eos habere respondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non uenirent.
最后,亚伯拉罕不仅没有派遣拉撒路,还回答说他们在这里有摩西和先知,他们应当听从他们,免得来到那些痛苦之中。
ubi rursus occurrit, quomodo quid hic ageretur Abraham pater ipse nesciebat, ubi sciebat esse Moysen et prophetas, id est libros eorum, quibus homines oboediendo tormenta inferna euitarent, ubi denique nouerat diuitem illum in deliciis, pauperem uero Lazarum in laboribus doloribusque uixisse.
这里再次让人想到,父亲亚伯拉罕自己怎么会不知道这里在发生什么,而他却知道摩西和先知,也就是他们的书在这里,人们若顺从这些书就能避免阴间的折磨,并且最后他知道那个富人曾生活在奢华中,而穷人拉撒路则生活在劳苦和痛苦中。
nam et hoc illi ait: memento, fili, quia percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala.
因为他也对他说:“孩子,你该回想,你生前享过福,拉撒路也受过苦。
sciebat ergo haec, quae utique apud uiuos, non apud mortuos gesta fuerant.
”因此,他知道这些确实是在活人中、而非在死人中发生的事。
uerum non cum agerentur in uiuis, sed eis mortuis potuit Lazaro indicante cognoscere, ne falsum sit, quod ait propheta: Abraham nesciuit nos.
然而,并非在这些事发生在活人中时,而是在他们死后,通过拉撒路的告知,他才能够知道,免得先知所说的话落空:“亚伯拉罕不认识我们。
§18Proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur, postea uero audire ab eis. qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur etiam ista meminisse, et quae illos, quibus haec indicant, oportet audire. .
” 因此,必须承认死者确实不知道这里在发生什么,但并非在这些事于此处发生时,而是后来从那些通过死亡从这里走向他们的人那里听到的;当然不是全部,而只是那些被允许告知、且被允许记住这些事的人所告知的事,以及那些听受这些告知的人应当听到的事。
possunt et ab, angelis, qui rebus, quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat, cui cuncta subiecta sunt.
死者也可以从那些临在于此处所发生之事的天使那里,听到一些万物所归顺的主认为他们每个人应当听到的事。
nisi enim essent angeli, qui possent interesse et uiuorum et mortuorum locis, non dixisset dominus Iesus: contigit autem mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae.
因为如果没有那些能够同时存在于活人和死人之地的天使,主耶稣就不会说:“后来那穷人死了,被天使带到亚伯拉罕的怀里。
nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt, qui hinc illuc quem deus uoluit abstulerunt.
”那么,他们能够时而在此,时而在彼,将上帝所意欲的人从这里带到那里。
possunt etiam spiritus mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae necessarium est eos nosse et quos necessarium est ea nosse, non solum praesentia uel praeterita, uerum etiam futura spiritu dei reuelante cognoscere, sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic uiuerent, cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse reuelanda dei prouidentia iudicabat.
死者的灵魂也可以通过上帝之灵的启示,不仅知道现在或过去的事,甚至知道未来在这里发生的、他们必须知道的事以及那些必须知道这些事的人,就像并不是所有的人、而是先知们在这里生活时所知道的那样,且他们自己也不是知道一切,而只是知道上帝的摄理认为应当向他们启示的事。
mitti quoque ad uiuos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex uiuis in paradisum raptus est, diuina scriptura testatur.
神圣的圣书也见证了有些死者被派遣到活人那里,正如相反地,保罗从活人中被提到了乐园里。
nam Samuhel propheta defunctus uiuo regi Sauli etiam futura praedixit: quamuis nonnulli non ipsum fuisse, qui potuisset magicis artibus euocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus congruentem illius existiment similitudinem figurasse: cum liber Ecclesiasticus, quem Iesus filius Sirach scripsisse traditur et propter eloquii nonnullam similitudinem Salomonis pronuntiatur, contineat in laude patrum, quod Samuhel etiam mortuus prophetauerit.
因为已死的先知撒母耳甚至向活着的扫罗王预言了未来的事:尽管有些人认为并不是他本人被巫术召唤出来,而是某个与这种邪恶行为相契合的灵模拟了他的形象:然而,《便西拉智训》(传闻是西拉之子耶稣所著,因文笔有些相似而被称为所罗门的书)在对祖先的赞美中,包含了撒母耳即使在死后也说了预言。
sed si et huic libro ex Hebraeorum quia in eo non est canone contradicitur, quid de Moyse dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus et in euangelio cum Helia, qui mortuus non est, legitur adparuisse uiuentibus?
但是,如果这本书因为不在希伯来人的正典中而遭到反对,那么关于摩西我们又该说什么呢? 他在《申命记》中确实被记载死了,而在《福音书》中,却被记载与没有死去的以利亚一起显现给活着的人。