§19Hinc et illa soluitur quaestio, quomodo martyres ipsis beneficiis, quae dantur orantibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui, quid agant uiui.
顺此,另一个问题也得到了解决:如果死者不知道活人做什么,那么殉教者又是如何通过向祈祷者赐予的这些恩惠本身,来表明他们参与了人间事务的呢?
non enim solis beneficiorum effectibus, uerum ipsis etiam hominum aspectibus confessorem adparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a barbaris Nola obpugnaretur, audiuimus non incertis rumoribus, sed testibus certis.
因为,我们听到——不是通过不确定的传闻,而是通过确凿的证人——在诺拉被蛮族围攻时,证信者费利克斯(你虔诚地喜爱他的寄居地)不仅通过恩惠的效果显现,甚至还直接显现在人们的眼前。
uerum ista diuinitus exhibentur longe aliter, quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus adtributus.
然而,这些事是以神圣的方式呈现的,与分配给各类被造物的通常秩序大不相同。
non enim quia in uinum aqua, cum uoluit dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere; nec quoniam Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnis, quando uult, surgit aut eo modo exanimis a uiuente quomodo a uigilante dormiens excitatur.
因为,并不是由于水在主意欲时突然变成了酒,我们就不应当将水在其自身的元素秩序中所具有的能力,与这一神圣工作的罕见性或更确切地说是独特性区分开来;也不是因为拉撒路复活了,所有死者就因此能在他们愿意时起来,或者以活人唤醒死者的方式,就像醒着的人唤醒睡着的人那样。
alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt, quae naturaliter, alia, quae mirabiliter fiunt, quamuis et naturae deus adsit, ut sit, et miraculis natura non desit.
人间事务的界限是一回事,神圣能力的标志是另一回事;有些事是自然发生的,有些事是奇妙发生的,尽管上帝既临在于自然中使其存在,而自然在奇迹中也不缺席。
non igitur ideo putandum est uiuorum rebus quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt, sed ideo potius intellegendum est, quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuorum rebus interesse non possunt.
因此,不能因为殉教者临在以医治或帮助某些人,就认为任何死者都能参与活人的事务;相反,应当理解为,殉教者是通过神圣的力量参与活人的事务,因为死者由于其自身的本性是不能参与活人事务的。
§20Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uincit, quemadmodum opitulentur martyres his, quos per eos certum est adiuuari: utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae siue praeter suas memorias, ubicumque adesse sentiuntur, an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione remotis et tamen generaliter orantibus pro indigentia supplicantum — sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur nec ubi sint uel quid agant scimus — deus omnipotens, qui est ubique praesens nec concretus nobis nec remotus a nobis. exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solacia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda, et suorum martyrum merita ubi uult, quando uult, quomodo uult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet.
虽然这个问题超出了我的理解力,即殉教者是如何帮助那些确实通过他们获得帮助的人的:是他们自己亲自在同一时间显现在如此不同且相距如此遥远的地方(无论是在他们的纪念堂所在地,还是在他们的纪念堂之外任何人们感受到他们临在的地方),还是在他们自己被安置在与其功绩相称的地方、远离凡人的一切交往、却仍然为恳求者的需要进行普遍祈祷时——正如我们为死者祈祷一样,我们当然不与他们同在,也不知道他们在哪里或做什么——那无所不在、既不与我们混杂也不远离我们的全能上帝,听允了殉教者的祈祷,通过散布在各处的天使的役使,向人们提供祂认为在这今生的痛苦中应当提供的安慰,并在祂愿意的地方、祂愿意的时候、以祂愿意的方式,特别是通过他们的纪念堂(因为祂知道这有利于我们建立对基督的信仰,而他们正是为了承认基督而受难的),以奇妙而不可言喻的力量与仁爱,来推荐祂的殉教者的功绩。
res est haec altior, quam ut a me possit adtingi, et abstrusior, quam ut a me ualeat perscrutari.
这件事太高,非我所能及;太奥秘,非我所能探究。
et ideo quid horum duorum sit, an uero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo.
因此,在这两者之中究竟是哪一个,或者也许两者皆是,以致有时这些事是通过殉教者本人的临在发生,有时是通过承担殉教者身份的天使发生,我不敢断定。
mallem ab scientibus ista perquirere.
我更愿意向知道这些事的人请教。
neque enim nemo est, qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat.
因为并不是没有人知道这些,而不是那些自以为知道其实不然的人。
dona enim dei sunt his alia et illis alia largientis secundum apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus ad utilitatem.
因为这些是上帝的恩赐,祂按照使徒的说法,将这些恩赐分给这些人,将那些恩赐分给那些人;使徒说,圣灵的显现是赐给每一个人的,为要使人得益处。
alii quidem, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eundem spiritum; alteri autem fides in eodem spiritu; alii donatio curationum in uno spiritu; alii operationes uirtutum; alii prophetia; alii diiudicatio spirituum; alii genera linguarum;
他说:“这人蒙圣灵赐他智慧的言语;那人也蒙这位圣灵赐他知识的言语;又有一人蒙这位圣灵赐他信心;还有一人蒙这位圣灵赐他医治的恩赐;又有一人能行奇迹;又有一人能作预言;又有一人能辨别诸灵;又有一人能说各种方言;又有一人能翻方言。
alii interpretatio sermonum: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult.
但这这一切都是这位唯一的圣灵所运行,随己意分给各人的。
horum omnium spiritalium donorum, quae commemorauit apostolus, cuicumque data est diiudicatio spirituum, ipse scit ista sicut scienda sunt.
”在使徒所提到的所有这些属灵恩赐中,无论谁被赐予了辨别诸灵的恩赐,他自己便如应当知晓的那样知晓这些事。