Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论对死者的关怀 §16

死者对生事的不知与天使降下的幻视

第 9 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

奥古斯丁通过自己母亲未曾在梦中抚慰他的个人经历,以及圣经中关于以赛亚和约西亚王的记载,论证死者不参与也无法得知活人的事务,并指出幻视实际上是上帝摄理下天使的作为。

§16Cur non istas operationes angelicas credimus per dispensationem prouidentiae dei bene utentis et bonis et malis secundum inscrutabilem altitudinem iudiciorum suorum? siue instruantur hinc mentes mortalium siue fallantur siue consolentur siue terreantur, sicut unicuique uel praebenda est misericordia uel inroganda uindicta ab illo, cui misericordiam et iudicium non inaniter cantat ecclesia.
我们为什么不相信这些是天使的作为呢? 这是通过那根据自己无法揣度的深奥审判、善用善人和恶人的上帝之摄理的支配。 无论凡人的心智是由此受到教导、或是受到欺骗、或是得到安慰、或是受到恐吓,都是根据那位教会并非虚妄地向其歌颂慈爱与审判的上帝,对每个人或施予慈爱、或降下惩罚。
ut uolet accipiat quisque quod dicam.
每个人大可随其所愿地去理解我所说的话。
si rebus uiuentium interessent animae mortuorum et ipsae nos, quando eas uidemus, adloquerentur in somnis, ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta est, ut mecum uiueret.
如果死者的灵魂参与了活人的事务,并且当我们在梦中看见他们时是他们自己在对我们说话,那么且不说别人,我那慈爱的母亲绝不会在任何一个夜晚离开我,她曾走遍陆地和海洋追随我,只为与我生活在一起。
absit enim, ut facta sit uita feliciore crudelis usque adeo ut, quando aliquid angit cor meum, nec tristem filium consoletur, quem dilexit unice, quem numquam uoluit maestum uidere.
因为绝不至于说,因着那更幸福的生命,她竟变得如此冷酷,以至于当我的心受到任何折磨时,她甚至不来安慰她那唯一深爱、且从未想见其悲伤的忧愁的儿子。
sed profecto quod sacer psalmus personat, uerum est: quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem adsumpsit me.
但是,神圣的诗篇所唱确实是真实的:“因为我的父母离弃了我,主却收留了我。
si ergo dereliquerunt nos parentes nostri, quomodo nostris curis et rebus intersunt? si autem parentes non intersunt, qui sunt alii mortuorum, qui nouerint, quid agamus quidue patiamur? Esaias propheta dicit: tu es enim pater noster, quia Abraham nesciuit nos, et Israhel non cognouit nos.
”因此,如果我们的父母离弃了我们,他们又如何参与我们的忧虑和事务呢? 如果父母都不参与,那么还有其他什么死者能知道我们正在做什么或正在遭受什么呢? 先知以赛亚说:“因为你是我们的父,亚伯拉罕不认识我们,以色列也不承认我们。
si tanti patriarchae, quid erga populum ex eis procreatum ageretur, ignorauerunt, quibus deo credentibus populus ipse de illorum stirpe promissus est, quomodo mortui uiuorum rebus atque actibus cognoscendis adiuuandisque miscentur? quomodo dicimus esse eis consultum, qui obierunt, antequam uenirent mala, quae illorum obitum consecuta sunt, si et post mortem sentiunt quaecumque in uitae humanae calamitate contingunt? an forte nos errando ista dicimus et hos putamus quietos, quos inquieta uiuorum uita sollicitat? quid est ergo, quod piissimo regi Iosiae pro magno beneficio promisit deus, quod esset ante moriturus, ne uideret mala, quae uentura illi loco et populo minabatur? quae dei uerba ista sunt.
”如果如此伟大的族长们都不知道对他们所繁衍的子民正在发生什么,而由于他们信仰上帝,这子民本身曾被许诺将从他们的后代中产生,那么死者又如何能参与了解并帮助活人的事务和行为呢? 如果在死后他们还能感受到人类生活灾难中发生的一切,我们又怎么能说那些在灾难(即紧随其死后而来的灾难)到来之前就去世的人得到了庇护呢? 或者,也许我们是在错误中说这些话,并把那些被活人不安的生活所扰乱的死者视为安息的呢? 那么,上帝应许给最虔诚的国王约西亚的那个巨大恩惠——他将先死,以免看到他威胁要降临到那个地方和子民身上的灾难——又是什么意思呢?
haec dicit dominus deus Israhel: uerba mea, quae audisti et ueritus es a facie mea, cum audisti, quae locutus sum de loco isto et qui commorantur in eo, ut deseratur et in maledicto sit, et conscidisti uestimenta tua, et fleuisti in conspectu meo, et ego audiui, dixit dominus sabaoth.
上帝的这些话是这样的:“以色列的上帝,耶和华如此说:你听见了我指着这地方和其上的居民所说、要使这地方荒凉、受咒诅的话,你便心里敬畏,并在我面前战兢,且撕裂衣服,在我面前哭泣,我也听见了你,这是万军之耶和华说的。
non sic, ecce ego adponam te ad patres tuos, et adponeris cum pace; et non uidebunt oculi tui omnia mala, quae ego induco in locum hunc et qui commorantur in eo.
并非如此,看哪,我必使你归到你列祖那里,你必平平安安地归入坟墓;你的眼目必不见我降在这地方和其上居民身上的一切灾祸。
territus iste dei comminationibus fleuerat et sua uestimenta consciderat; et fit omnium malorum futurorum de properatura morte securus, quod ita requieturus esset in pace, ut illa omnia non uideret.
”这人因上帝的恐吓而恐惧哭泣,并撕裂了衣服;他因即将到来的死亡而对未来的一切灾祸感到安心,因为他将在和平中安息,以至于看不见所有那些灾祸。
ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque aguntur aut eueniunt in ista uita hominum.
因此,已死之人的灵魂是在一个地方,在那里他们看不见在这人类生活中所做或发生的任何事情。
quomodo ergo uident tumulos suos aut corpora sua, utrum abiecta iaceant, an sepulta? quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt, uel in pace requiescant, sicut huic Iosiae promissum est, ubi mala ulla nec patiendo nec conpatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, quae patiendo et conpatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant?
那么,他们又如何看见自己的坟墓或尸体,无论是被抛弃荒野还是被埋葬? 他们又如何参与活人的苦难,既然如果他们招致了那样的报应,他们就正在承受自己的痛苦,或者如果他们像约西亚被许诺的那样在和平中安息,在那里他们既不因承受也不因同情而忍受任何痛苦,脱离了他们在这里生活时因承受和同情而忍受的一切痛苦?

词汇与语法注释

  1. §16bene utentis et bonis et malis — 现在分词 `utentis` 为属格,修饰 `dei`。它带有夺格的 `bonis et malis`(形容词的名词性用法)作为其宾语,这符合动词 `utor`(使用)支配夺格的语法规则。
  2. §16absit enim, ut facta sit uita feliciore crudelis usque adeo ut — `absit ut` 是一个无人称句,表示强烈的否定或排斥(“绝不至于……”)。`uita feliciore` 是带有比较级形容词的夺格,表示原因或手段(“由于更幸福的生命”)。
  3. ¦p.648¦quibus deo credentibus populus ipse de illorum stirpe promissus est — 关系代词 `quibus` 指代上文的 `patriarchae`,并与 `deo credentibus` 一致,用作与格。由于 `credere` 支配与格,且此处表示承诺 `promissus est` 的对象(“对于信仰上帝的他们,这子民本身被许诺……”),故其起与格作用。尽管有人可能将其视为夺格绝对结构,但视其为与格能更好地与主句结构融为一体。
  4. ¦10¦esse eis consultum — 这是支配与格的动词 `consulere`(“为……着想、庇护”)的被动无人称完成时不定式形式(`consulitur alicui`)。在此处,它位于由 `dicimus` 引导的“对格+不定式”结构中,意为“我们说他们得到了庇护/免受灾祸”(直译为“为他们作出了考量”)。
  5. ¦5¦de properatura morte — `properatura` 是不及物动词 `properare`(“匆忙、提前发生”)的将来主动分词单数阴性夺格形式,修饰名词 `morte`。它意为“即将到来或提前到来的死亡”,用以解释约西亚王通过早逝(夭折)这一恩赐而免于目睹未来灾祸的背景。

引用这一段

奥古斯丁, 论对死者的关怀 §16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037c.humanitext-lat1:16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。