§14Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici uel quocumque furentes modo.
然而,那些醒着但感官失调的人(如疯子或以任何方式发狂的人)的一些幻视,也与梦境相似。
nam et ipsi loquuntur secum, quasi uere praesentibus loquantur, <loquuntur> etiam cum absentibus quam praesentibus, quorum imagines cernunt siue uiuorum siue mortuorum.
因为他们也自言自语,仿佛在与真正显现的人说话,他们甚至与那些不在场的人说话,就像与在场的人说话一样,他们看到了那些人的形像,无论是活人的还是死人的。
sed quemadmodum hi, qui uiuunt, ab eis se uideri et cum eis se colloqui nesciunt — neque enim re uera ipsi adsunt aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur — eo modo et hi, qui ex hac uita migrarunt, sic affectis hominibus uidentur quasi praesentes, cum sint absentes et, utrum aliquis eos imaginaliter uideat, omnino nescientes.
但是,正如那些活着的人并不知道自己被他们看见、在与他们交谈一样——因为他们自己实际上并不在场,也不是他们自己在交谈,而是感官失调的人承受了这些想象出来的幻视——同样,那些已经离开人世的人,也显现给这些受影响的人,仿佛在场一样,而他们实际上并不在场,且完全不知道是否有人在想象中看见他们。
§15Huic rei simile est etiam illud, cum homines altius, quam si dormirent, subtrahuntur corporis sensibus et occupantur talibus uisis.
与此相似的还有,当人们比睡觉时更深地脱离了肉体感官,并被这些幻视所占据的时候。
et his enim adparent imagines uiuorum atque mortuorum; sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse se dixerint, uere cum eis fuisse creduntur nec adtendunt qui haec audiunt similiter ab eis absentium atque nescientium quorundam etiam imagines uisas esse uiuorum.
因为显现给这些人的也是活人和死人的形像;但是当他们恢复感官时,无论他们说看见了哪些死者,他们都被认为真正与他们在一起,而听见这些话的人却没有注意到,那些不在场且一无所知的某些活人的形像同样也被他们看见了。
homo quidam Curma nomine municipii Tulliensis, quod Hipponi proximum est, curialis pauper, uix illius loci duumuiralicius et simpliciter rusticanus, cum aegrotaret, ablatus a sensibus paene mortuus iacuit aliquot diebus: tenuissimus flatus in naribus, qui manu admota utcumque sentiebatur et erat exiguum uiuentis indicium, sepeliri ut exanimem non sinebat.
有一个名叫库尔玛的人,属于离希波最近的图里亚自治市,他是一个贫穷的市政议员,勉强当过那里的地方官,完全是个纯朴的乡下人,当他生病时,他失去了知觉,几乎像个死人一样躺了好几天:他的鼻孔里有极微弱的气息,把手放过去还能勉强感觉到,这是活着的微弱迹象,使他不至于像个死人一样被埋葬。
nullos artus mouebat, nulla sumebat alimenta; nihil oculis, nihil ullo alio sensu corporis qualibet inpacta molestia sentiebat.
他不动手脚,不进食物;眼睛和肉体的任何其他感官都感觉不到任何施加其上的痛苦。
uidebat tamen multa uelut in somnis, quae tandem aliquando post dies plurimos quasi euigilans uisa narrauit.
然而,他却像在梦中一样看到了许多事情,最后在许多天之后,他仿佛醒来一般,讲述了这些所见。
ac primum mox ut aperuit oculos, eat aliquis, inquit, ad domum Curmae fabri ferrarii et uideat, quid ibi agatur.
他一睁开眼睛,首先就说:“让人去铁匠库尔玛的家里看看,那里正在发生什么。
quo cum itum esset, inuentus est mortuus eo momento, quo iste fuerat sensibus redditus et paene a morte reuixerat.
”当人去到那里时,发现他已经死了,就在这人恢复知觉、几乎死而复生的那一刻。
tunc intentis, qui aderant, illum exhiberi iussum esse, quando ipse dimissus est. indicauit seque illic unde redierat dixit audisse, quod non Curma curialis, sed Curma faber ferrarius ad loca illa mortuorum praeceptus fuisset adduci.
于是,在旁人聚精会神倾听时,他指出,当他自己被放回来时,那个人被命令带过去;他说在自己回来的那个地方听到,被命令带到死人那个地方去的不是市政议员库尔玛,而是铁匠库尔玛。
in illis ergo uisis, tamquam somniis suis, inter eos defunctos, quos uidebat pro meritorum diuersitate tractari, agnouit etiam nonnullos, quos nouerat uiuos.
因此,在那些幻视中,就像在他的梦中一样,在那些他看见因功过不同而受到不同对待的死者中,他也认出了几个他活着时认识的人。
ipsos autem uere forsitan credidissem, si non inter illa quasi somnia sua uidisset etiam quosdam, qui nunc usque adhuc uiuunt, clericos uidelicet aliquos regionis suae, a quorum ibi presbytero audiuit, ut apud Hipponem baptizaretur a me, quod et factum esse dicebat.
如果他没有在那些类似梦境的幻视中,也看见了一些至今仍然活着的人,即他那个地区的几位神职人员,我或许会相信他们是真的。 他在那里从他们的司铎那里听说,他应当在希波由我施洗,他说这件事也确实完成了。
uiderat itaque in illa uisione presbyterum, clericos, me ipsum, nondum scilicet mortuos, in qua postea uidit et mortuos.
因此,他在那个幻视中看见了司铎、神职人员以及我自己(当时显然还未死),并在其中随后也看见了死者。
cur non etiam illos sicut nos uidisse credatur, utrosque scilicet absentes atque nescientes, ac per hoc non ipsos, sed similitudines eorum, sicut etiam locorum? nam et fundum uidit, ubi erat ille cum clericis presbyter, et Hipponem, ubi a me quasi baptizatus est: in quibus locis profecto non erat, quando illic sibi esse uidebatur.
那么,为什么不相信他看见那些死者也就像看见我们一样,即双方都同样不在场且一无所知,因而看到的不是他们本身,而是他们的形像,就像看到的场所一样呢? 因为他也看见了那个司铎与神职人员所在的农庄,也看见了他由我施洗(仿佛发生过一样)的希波:当他觉得自己身处这些地方时,他实际上显然不在那些地方。
nam quid ibi ageretur eo tempore, nesciebat: quod procul dubio sciret, si uere ibi esset.
因为他不知道当时那里正在发生什么:如果他真的在那里,他毫无疑问会知道。
uisa sunt igitur ista, quae non praesentantur in ipsis rebus, ut sunt, sed in quibusdam rerum imaginibus adumbrantur.
因此,这些被看到的事物,并不是以其本然呈现于事物本身之中,而是投射在事物的某些形像中。
denique post multa, quae uidit, etiam in paradisum se introductum esse narrauit dictumque sibi esse, cum inde dimitteretur rediturus ad suos: uade, baptizare, si uis esse in isto loco beatorum.
最后,在你看见了许多事之后,他还讲述了自己被带入乐园,并且当他被打发离开、准备回到自己亲人那里时,有人对他说:“去受洗吧,如果你想留在这个福地。
deinde, ut a me baptizaretur, admonitus iam factum esse respondit.
”接着,当他被提醒要在这里由我施洗时,他回答说这已经完成了。
cui rursus ille, qui cum eo loquebatur, uade, inquit, uere baptizare; nam illud in uisione uidisti.
与他说话的那个人再次对他说:“去吧,去真正地受洗;因为你之前是在幻视中看到的。
post ista conualuit, perrexit Hipponem.
”经历这些事后,他康复了,前往希波。
pascha iam propinquabat.
复活节已经临近了。
dedit nomen inter alios conpetentes, pariter cum plurimis incognitus nobis; nec illam mihi uisionem nec cuiquam nostrorum indicare curauit.
他在其他洗礼申请者中登记了名字,和许多人一样,他对我们来说是陌生人;他既不关心向我透露那个幻视,也不关心向我们的任何人提及。
baptizatus est, peractis diebus sanctis remeauit ad propria.
他受了洗,圣日结束后,他便回到了自己的地方。
biennio uel amplius transacto ego haec cuncta cognoui: primo per quendam meum eiusque amicum in conuiuio meo, cum quaedam talia loqueremur; deinde institi ac feci, ut haec mihi praesens ipse narraret adtestantibus honestis ciuibus suis et de mirabili eius aegritudine, ut iacuerit paene mortuus per dies plurimos, et de illo alio Curma fabro ferrario, quod commemoraui. superius, et de his omnibus, quae cum mihi diceret, iam et se tunc ab illo audisse recolebant atque firmabant.
两年或更长时间过去后,我得知了这一切:首先是通过一个我和他的共同朋友,在我的宴席上,当时我们正在谈论此类事情;接着我敦促并促成他本人亲自来到我面前,在他的体面同市民们的见证下,向我讲述这些事情:关于他那奇妙的疾病(他如何几乎像死人一样躺了许多天),关于我在上面提到过另一个铁匠库尔玛,以及关于所有这些事情;当他向我讲述这些时,见证人们回想起当时就已经从他那里听过,并予以证实。
quamobrem sicut uidit baptismum suum et me ipsum et Hipponem et basilicam et baptisterium non in rebus ipsis, sed in quibusdam similitudinibus rerum, ita et alios quosdam uiuos eisdem nescientibus uiuis.
因此,正如他看见自己的洗礼、我自己、希波、大教堂和洗礼堂,不是在事物本身中,而是在事物的某些形像中一样,他也同样看见了其他一些活人,而这些活着的人对此却一无所知。
Cur non ergo ita et illos mortuos eisdem nescientibus mortuis?
那么,为什么不能说他也以同样的方式看见了那些死者,而那些死者对此同样一无所知呢?