Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论对死者的关怀 §12-13

死者在梦中显现并请求安葬的解释

第 7 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了死者在梦中显现并请求安葬的现象,指出这并非出自死者自身的意识,而是由于天使的作为或形像的投影,正如活人也会出现在他人的梦中一样。作者结合米兰的一起事件以及自身经历对此进行了论证。

§12Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam uideantur inferre quaestionem.
有一些关于幻视的叙述,似乎给这场讨论带来了一个不可忽视的问题。
feruntur quippe mortui nonnulli uel in somnis uel alio quocumque modo adparuisse uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata nescientibus locisque monstratis admonuisse, ut sibi sepultura quae defuerat praeberetur.
确实有传言说,一些死者无论是在梦中还是以其他任何方式显现给活人,并且向那些不知道他们的尸体躺在何处未被埋葬的活人们指示了地方,并告诫他们应当为他们提供所缺失的葬礼。
haec si falsa esse responderimus, contra quorundam scripta fidelium et contra eorum sensus, qui talia sibi accidisse confirmant, inpudenter uenire uidebimur.
如果我们回答说这些是虚假的,我们似乎就会无理地违背某些信徒的著述,也违背那些证实自己曾发生过此类事情的人的感知。
sed respondendum est non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur in somnis.
但是应当回答说,绝不能因为死者在梦中似乎说了、指示了或请求了这些事情,就认为他们感受到了这些。
nam et uiuentes adparent saepe uiuentibus dormientibus, dum se ipsi nesciant adparere, et ab eis haec quae somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis uiderint agentes aliquid uel loquentes.
因为活人也经常显现给正在睡觉的活人,而他们自己却不知道自己显现了,并且他们从那些讲述梦境的人那里听到,说是在梦里看见他们正在做某事或在说话。
si ergo me potest aliquis in somnis uidere sibi aliquid quod factum est indicantem uel etiam quod futurum est praenuntiantem, cum id ego prorsus ignorem et omnino non curem, non solum quid ille somniet, sed utrum dormiente me uigilet, an uigilante me dormiat, an uno eodemque tempore uigilemus ambo siue dormiamus, quando ille somnium uidet, in quo me uidet: quid mirum, si nescientes mortui nec ista sentientes tamen a uiuentibus uidentur in somnis et aliquid dicunt, quod euigilantes uerum esse cognoscant? angelicis igitur operationibus fieri crediderim, siue permittatur desuper siue iubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis uideantur in somnis, cum id penitus nesciant, quorum illa sunt corpora.
因此,如果有人可以在梦中看见我,向他指示已经发生的事情,甚至预言将要发生的事情,而我对此却完全一无所知,也根本不在意,不仅不在意他梦见什么,甚至不在意我睡觉时他是否醒着,还是我醒着时他正在睡觉,或者是在他看见梦见我的那个梦的同一个时间,我们两人是都醒着还是都睡着:那么,如果死者在不知道也不感受这些事情的情况下,却依然在梦中被活人看见,并说了些活人醒来后得知是真实的事情,这又有何奇怪的呢? 因此,我宁愿相信这是通过天使的运作而发生的——无论是上面所允许的还是所命令的,以至于死者在梦中似乎说了一些关于埋葬他们尸体的事情,而那些尸体所属的人其实对此完全一无所知。
id autem aliquando utiliter fit siue ad uiuorum qualecumque solacium, ad quos pertinent illi mortui, quorum adparent imagines somniantibus, siue ut his admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas, quae, licet defunctis non opituletur, culpanda tamen inreligiositate neglegitur.
然而,这有时也会有益地发生,或是为了给与那些死者有关的活人带来某种安慰(那些死者的形像显现给做梦的人),或是为了通过这些告诫,将埋葬的人道主义推荐给人类,这种人道主义虽然对死者无济于事,但如果因不敬而被忽视,则是应当受到谴责的。
aliquando autem fallacibus uisis homines in magnos mittuntur errores, quos talia perpeti iustum est.
但有时,人们会因为欺骗性的幻视而陷入巨大的错误,让这些人遭受这些也是公正的。
uelut si quisquam uideat in somnis, quod Aeneas uidisse apud inferos poetica falsitate narratur, et ei cuiuspiam non sepulti adpareat imago loquaturque talia, qualia fertur locutus illi fuisse Palinurus, et cum euigilauerit, ibi corpus eius inueniat, ubi iacere inhumatum, cum somniaret, audiuit, admonitus et rogatus, ut sepeliret inuentum, et quia id uerum esse comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit: nonne ita credens plurimum a tramite ueritatis exorbitat?
就好像有人在梦中看见了诗歌虚构中所叙述的埃涅阿斯在冥界所见到的景象,并且某个未埋葬者的形像向他显现,说了些传闻中帕里努鲁斯对埃涅阿斯所说的那样的话,并且当他醒来时,他就在自己做梦时听到其未埋葬而躺着的那个地方找到了他的尸体,并受到告诫和请求去埋葬所找到的尸体,而且因为他发现这是真实的,就相信死者之所以被埋葬,是为了让他们的灵魂渡到那些——他梦见未安葬者的灵魂因冥府之法而被禁止进入的——地方:如此相信的人,难道不是极大地偏离了真理的轨道吗?
§13Sic autem infirmitas humana sese habet, ut, cum mortuum in somnis quisque uiderit, ipsius animam se uidere arbitretur, cum autem uiuum similiter somniauerit, non eius animam neque corpus, sed hominis similitudinem sibi adparuisse non dubitet.
然而,人类的软弱性在于,当每个人在梦中看见一个死人时,就以为自己看见的是他本人的灵魂;而当他同样梦见一个活人时,却毫不怀疑显现给他的不是那人的灵魂也不是肉体,而只是人的相似形像。
quasi non possint et mortuorum hominum eodem modo nescientium non animae, sed similitudines adparere dormientibus.
就好像不可能同样对做梦的人显现的,不是同样一无所知的死人们的灵魂,而是他们的形像一样。
pro certo, cum Mediolani essemus, audiuimus, quod cum debitum repeteretur a quodam defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre iam fuerat persolutum, contristari homo grauissime coepit atque mirari. quod ei pater moriens non dixerit, quid deberet, cum fecisset etiam testamentum.
确实,当我们在米兰时,我们听说,当有人拿着一份已故父亲的借据来追讨债务时,而这笔债在儿子不知情的情况下其实已经由父亲偿清了,那个人便开始极其沉重地悲伤和诧异,因为他的父亲在临终时,明明还立了遗嘱,却没有告诉他欠了什么。
tunc ei nimis anxio adparuit idem pater eius in somnis et ubi esset recautum, quo illa cautio uacuata fuerat, indicauit.
就在他极度焦虑之时,他那相同的父亲在梦中向他显现,并指示了那份使借据失效的收据在哪里。
quo inuento iuuenis atque monstrato non solum falsi debiti calumniam propulsauit, sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat, quando est pecunia persoluta.
年轻人找到并出示收据后,不仅击退了虚假债务的诬告,而且还收回了父亲在付清款项时未曾收回的自笔借据。
hic utique putatur anima hominis curam gessisse pro filio et ad eum uenisse dormientem, ut docens. quod ignorabat, magna molestia liberaret.
在这里,人们当然认为是那人的灵魂为儿子操心,并在他睡觉时来到他身边,通过教导他所不知道的事情,将他从巨大的苦恼中解救出来。
sed eodem ipso ferme tempore, quo id audiuimus, id est nobis apud Mediolanum constitutis Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut mihi ipse, posteaquam in Africam remeauimus, retulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem, quam postridie fuerat traditurus, quendam locum offendit obscurum, quo non intellecto uix potuit dormire sollicitus.
但是,大约在我们听到这件事的同一时期,也就是我们住在米兰时,迦太基的修辞学家尤罗吉乌斯(他是我在同一门技艺上的弟子,正如我们回到非洲后他自己向我讲述的那样),当他向他的弟子们讲授西塞罗的修辞学著作,复习他第二天将要讲授的课程时,遇到了一个晦涩难懂的地方,由于不理解,他焦虑得几乎无法入睡。
qua nocte somnianti ego illi quod non intellegebat exposui, immo non ego, sed imago mea nesciente me et tam longe trans mare aliquid aliud siue agente siue somniante et nihil de illius curis omnino curante.
在那个晚上,他在梦中,我向他解释了他所不理解的内容,不,其实不是我,而是我的形像,而我对此一无所知,并且在海的那边如此遥远的地方,要么在做别的事情,要么在做梦,对他的焦虑完全不在意。
quomodo fiant ista nescio; sed quomodolibet fiant.
这些是如何发生的,我不知道;但无论它们如何发生,为什么我们不相信,每个人在梦中看见死人也是以同样的方式发生的,就像他看见活人一样呢?
cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque uideat mortuum, quomodo fit, ut uideat et uiuum? ambobus utique nescientibus neque curantibus, quis uel ubi uel quando eorum imagines somniet.
因为双方实际上都不知道,也不在意谁在什么地方、在什么时候梦见他们的形像。

词汇与语法注释

  1. 12nescientibus — 阳性复数与格现在分词 nescientibus 修饰前面的 uiuentibus(活着的人),意为“对那些不知晓(死者遗体躺在何处)的活着的人”。
  2. 12unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit — 关系副词 unde(自该处)与被动不定式 prohiberi(被禁止)连用,先行词为 loca,表示“他梦见未安葬者的灵魂因冥府之法而被禁止进入的那些地方”。
  3. 13quod ei pater moriens non dixerit — 由 quod 引导的从句中,使用虚拟式完成时 dixerit,用以表示该男子感到悲伤和诧异的主观原因(即因为父亲临终前没有告诉他)。
  4. 13imago mea nesciente me — nesciente me 是夺格绝对结构(“在我不自知的情况下”),与主语 imago mea(我的形像)相对比,表现了在奥古斯丁本人完全不知情且身处远方时,他的形像却出现在他人梦中的超自然现象。

引用这一段

奥古斯丁, 论对死者的关怀 §12-13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037c.humanitext-lat1:12-13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。