§9AUG. dixit: Notum est omnibus catholicam fidem ita se habere, quod dominus noster, id est uirtus et sapientia dei et uerbum, per quod facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, ad liberationem nostram hominem suscepit.
奥古。 说:“众所周知,大公信仰是这样的:我们的主,即上帝的力量、智慧和‘道’——万物借他而造,没有他什么也造不成——为了我们的解放而取了人性。
in ipso homine, quem suscepit. demonstrauit illa, quae dicis.
在他所取的那个人性之中,他展示了你所说的那些事情。
nos autem nunc de ipsius dei et ineffabilis maiestatis substantia quaerimus, utrum ei aliquid nocere possit. an non possit.
但我们现在询问的是上帝自身以及他那不可言说之威严的实体,是否有任何东西能伤害他,还是不能。
si -enim potest aliquid nocere ei, non est inuiolabilis.
因为如果有任何东西能伤害他,他就不是不可侵害的。
si non potest ei aliquid nocere, quid ei factura erat gens tenebrarum, contra quam dicitis bellum gestum esse a deo ante constitutionem mundi, in quo bello nos, id est animas, quas modo indigere liberatoris manifestum est.
但如果没有任何东西能伤害他,那么黑暗之民还能对他做什么呢? 你们却说在世界创立之前,上帝与他们进行了战争,而在那场战争中,你们声称我们——即现在显然需要解放者的灵魂——与一切邪恶混合在一起,并卷入了死亡之中。
commixtas esse omni malo et morti inplicitas adseritis? redeo enim ad illud breuissimum: si poterat ei noceri, non est inuiolabilis; si non poterat, crudeliter huc nos misit, ut ista patiamur.
实际上,我回到了那个最简短的论点:如果他能受到伤害,他就不是不可侵害的;如果他不能受到伤害,那他就是残酷地把我们送到这里来遭受这些苦难。
FORT. dixit: Anima dei est, an non?\'
” 福尔。 说:“灵魂是属于上帝的实体吗,还是不是?
§10AUG. dixit: Si iustum est, ut non interrogatis meis respondeatur et ego interroger, respondeo.
” 奥古。 说:“如果我的提问不被回答,反而让我接受提问是公正的话,那我就回答。
FORT. dixit: Si in proprio agit anima, hoc a te quaero.
” 福尔。 说:“灵魂是否是在它自己的固有领域中活动,我正是向你询问这件事。
§11AUG. dixit: Ego dicam quod interrogasti; tantum illud memineris te noluisse respondere interrogatis meis, me autem tuis respondere.
” 奥古。 说:“我会说明你所问的事;只要你记住这一点:你拒绝回答我的问题,而我却在回答你的问题。
si quaeris, utrum a deo descenderit anima, magna quidem quaestio est;
如果你问灵魂是否从上帝那里降下来,这确实是一个大问题;但无论它是从上帝那里降下来还是没有,对于灵魂,我的回答是:它不是上帝。
sed siue a deo descendit siue non, illud de anima respondeo non esse deum: aliud esse deum, aliud animam.
上帝是一回事,灵魂是另一回事。
deum esse inuiolabilem, incorruptibilem et inpenetrabilem et incoinquinabilem, et qui nulla ex parte corrumpi potest, et cui nulla ex parte noceri possit.
上帝是不可侵害的、不可腐蚀的、不可侵入的、不受污染的,他既不能在任何部分被腐蚀,也不能在任何部分受到伤害。
animam uero uidemus et peccatricem esse et in aerumna uersari et ueritatem quaerere et liberatore indigere.
而我们看到,灵魂既是有罪的,又处于苦难之中,既在寻求真理,又需要解放者。
haec mutatio animae ostendit mihi, quod anima non sit deus.
灵魂的这种变化向我表明,灵魂不是上帝。
nam si anima substantia dei est, substantia dei errat, substantia dei corrumpitur, substantia dei uiolatur, substantia dei decipitur: quod nefas est dicere.
因为如果灵魂是上帝的实体,那么上帝的实体就会犯错,上帝的实体就会被腐蚀,上帝的实体就会被侵害,上帝的实体就会被欺骗——说出这样的话是不敬的。
FORT. dixit: Ergo negasti animam ex deo esse, quamdiu peccatis ac uitiis et mundanis rebus deseruit et errore ducitur, quod fieri non potest, aut ut deus hoc patiatur aut substantia eius.
” 福尔。 说:“那么,只要灵魂服侍于罪恶、恶德和尘世之物,且被错误所引导,你就是否定了灵魂是来自上帝的,因为无论是上帝还是他的实体都不可能遭受这些。
est enim deus incorruptibilis et substantia eius inmaculata est et sancta.
因为上帝是不可腐蚀的,他的实体是无瑕且神圣的。
hic uero quaeritur a uobis, utrum anima ex deo sit necne.
但在这里向你们提出的是,灵魂是否来自上帝。
quod nos fatemur et ostendimus ex saluatoris aduentu, ex ipsius sancta praedicatione, ex ipsius lectione.
我们承认这一点,并从救主的降临、他神圣的布道和他的经文朗读中予以证明。
dum animis miseretur et secundum eius arbitrium anima uenisse dicitur, ut eandem de morte liberaret et perduceret eam ad aeternam gloriam et restitueret patri.
他怜悯灵魂,而且据说是按照他的旨意,灵魂来到这里,为了将她从死亡中解放出来,引导她走向永远的荣耀,并使她复归于父。
quid uero de anima tu ipse dicis aut speras, utrum sit a deo, necne? et substantiam dei, ex qua neges esse animam, nullis passionibus posse subiacere?
那么,你自己对灵魂怎么说,或者相信什么? 它是否来自上帝? 而且你是否说,你否认灵魂所源自的上帝实体,不能屈服于任何受难?
§12AUG. dixit: Animam sic negaui esse substantiam dei ut negem esse illam deum, sed tamen ex deo auctore esse. quia facta est a deo.
” 奥古。 说:“我否定灵魂是上帝的实体,是为了否定它是上帝,然而,它确实源于作为创作者的上帝,因为它是被上帝创造的。
aliud est qui fecit, aliud quod fecit; qui fecit, corruptibilis esse omnino non potest; quod autem fecit. omnimodo non potest aequale illi esse. qui fecit.
造物者是一回事,被造物是另一回事;造物者是绝不可能腐蚀的,而被造物则绝对不可能与创造它的造物者同等。
FORT. dixit: Nec ego dixi animam similem esse deo.
” 福尔。 说:“我也没有说灵魂与上帝相似。
sed quia dixisti facticiam esse animam et nihil praeter deum, quaero, undenam deus animae. substantiam adinuenit.
但是既然你说了灵魂是被造的,而且除了上帝之外什么都没有,那我倒要问:上帝究竟从哪里找到了创造灵魂的实体?
§13AUG. dixit: Tantum memento me respondere ad ea, quae interrogas, te autem ad ea, quae interrogo, non respondere.
” 奥古。 说:“只要记住,我回答了你所提问的事,而你却没有回答我所提问的事。
animam dico factam a deo, ut cetera omnia, quae a deo facta sunt, et inter illa, quae deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animae.
我说,灵魂和上帝所创造的其他万物一样,也是由上帝创造的。 而且在全能上帝所创造的万物之中,首要的地位被赋予了灵魂。
si autem quaeris, unde deus. fecit animam, memento confiteri me tecum esse deum omnipotentem.
但如果你问,上帝是用什么创造了灵魂,请记住,我和你一样,都承认上帝是全能的。
omnipotens autem non est, qui quaerit adiuuari aliqua materia, unde faciat quod uelit.
然而,若是一个人需要借助于某种物质才能造出他想要的东西,那他就不是全能的。
ex quo est consequens, ut secundum fidem nostram omnia, quae deus fecit per uerbum et sapientiam suam, de nihilo fecerit.
由此得出的结论是,按照我们的信仰,上帝通过他的‘道’ 和智慧所创造的一切,都是从无中创造出来的。
sic enim legimus: ipse iussit et facta sunt; ipse mandauit et constituta sunt.
因为我们曾这样读到:‘他发令,它们便被创造;他命令,它们便立定。
FORT. dixit: Ex iussione constant uniuersa?
’” 福尔。 说:“万物都是靠着命令而存在的吗? ”