§4AUG. dixit: Has animas, quas de morte ad uitam per Christum uenire fatemini, quae causa praecipitauit in mortem?
FORT. dixit: Hinc iam dignare prosequi et contraire, si nihil praeter deum.
奥古。 说:“这些你们所宣称借着基督从死入生的灵魂,究竟是什么原因将她们推入了死亡? ” 福尔。 说:“如果除了上帝之外什么都没有,那么现在就请从这里继续说下去并予以反驳。
§5AUG. dixit: Immo tu dignare respondere id, quod interrogaris, has animas quae causa morti dederit.
” 奥古。 说:“不,还是请你亲自回答你被问到的问题:是什么原因将这些灵魂交给了死亡。
FORT. dixit: Immo tu dignare dicere, utrum aliquid sit praeter deum, an omnia in deo sunt.
” 福尔。 说:“不,还是请你说说,除了上帝之外是否还有什么东西,或者是否一切都在上帝之中。
§6AUG. dixit: Illud ego respondere possum, quod me dominus nosse uoluit deum necessitatem pati nullam posse neque ex aliqua parte uiolari atque corrumpi.
” 奥古。 说:“我可以回答主所希望我知晓的那件事,即上帝不能遭受任何强迫,也不能在任何部分被侵害和腐蚀。
quod cum tu quoque fatearis, quaero, qua necessitate huc miserit animas, quas dicis per Christum redire.
既然你也承认这一点,那我倒要问,上帝是出于何种必然性,将你所说那些借着基督回归的灵魂送到这里来的?
FORT. dixit: Quod tu dixisti, quia huc usque tibi deus reuelauit, quod incorruptibilis sit, quemadmodum et mihi, ratio quaerenda est, quemadmodum animae aut ob quam causam istum in mundum uenerunt, ut merito nunc eas per unigenitum filium suum ac sui similem de hoc mundo liberaret, si nil praeter ipsum. _
” 福尔。 说:“关于你所说的,因为上帝直到现在向你启示了他是不可腐蚀的,正如他向我启示的那样,那么如果除了他之外什么都没有,我们就必须探寻其理据:灵魂是如何或者因为什么原因来到这个世界的,以至于他现在理所当然地通过自己那与自己相似的独生子将她们从这个世界中解放出来。
§7AUG. dixit: Non debemus frustrare tantos, qui praesentes sunt, et de quaestione proposita ire ad aliud.
” 奥古。 说:“我们不应该让这么多在座的人失望,也不应该偏离提出的问题去谈论别的事。
si confitemur ambo. si nobis concedimus esse incorruptibilem et inuiolabilem deum et nihil pati potuisse — ex quo est consequens, ut falsa sit haeresis uestra, quae dicit deum cum uideret inminere uastitatem ac labem regnis suis, misisse uirtutem, quae cum tenebrarum gente bellaret, et ex ea commixtione hic nostras animas laborare — breuis ergo est ratio mea et, quantum aestimo, cuiuis planissima.
如果我们双方都承认,如果我们彼此让步,认为上帝是不可腐蚀、不可侵害且不能遭受任何损害的——由此得出的结论是,你们的异端学说是虚假的,该学说声称上帝在看到毁灭与荒废逼近他的国度时,派遣了一种“力量”去与黑暗之国作战,而我们的灵魂因那次混合而在此处受苦——那么我的推论就是简短的,而且据我估计,对任何人来说都是最明白不过的。
si deus nihil pati potuit a gente tenebrarum, quia inuiolabilis est, sine causa huc nos misit, ut nos hic aerumnas patiamur.
如果上帝因为是不可侵害的,因而不能从黑暗之国遭受任何损害,那么他无缘无故地把我们送到这里来,让我们在这里遭受苦难。
si autem aliquid pati potuit, non est inuiolabilis et decipitis eos, quibus dicitis esse inuiolabilem deum.
但如果他能够遭受某种损害,那他就不是不可侵害的,而你们就是在欺骗那些听你们说上帝是不可侵害的人。
hoc enim uestra haeresis negat, cum cetera exponitis.
因为当你们阐述其余教义时,你们的异端实际上否定了这一点。
FORT. dixit: Hoc sentimus, quod nos instruit beatus apostolus Paulus, qui dixit: hoc sentite in uobis, quod et in Christo Iesu; qui cum in forma dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est aequalem se esse deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo; humiliauit semet ipsum, factus est subditus usque ad mortem.
” 福尔。 说:“我们也是如此认为的,正如福使徒保罗所教导我们的,他曾说:‘你们当以基督耶稣的心为心;他本有上帝的形象,不以自己与上帝同等为强夺的,反倒虚己,取了奴仆的形象,成为人的样式,既有人的样子,就自己卑微,顺服至死,且死在十字架上。
hoc ergo sentimus de nobis, quod et de Christo: qui cum in forma dei esset constitutus. factus est subditus usque ad mortem, ut similitudinem animarum nostrarum ostenderet.
’因此,我们对自己的看法就像对基督的看法一样:他本有上帝的形象,却顺服至死,以显示我们灵魂的相似性。
et quemadmodum in se mortis similitudinem ostendit et patrem in se et in patre se esse de medio mortuorum resuscitatum, eo modo sentiamus et de animabus nostris futurum, quod per ipsum poterimus de hac morte liberari: quae aut aliena est a deo aut. si propria est dei, et misericordia eius cessat et liberatoris nomen et opera liberantis.
正如他在自己身上显示了死亡的相似性,并显示父在他里面,他在父里面,且从死人中复活一样,让我们也同样相信我们的灵魂将要发生的事,即通过他,我们将能够从这死亡中获得解放。 这死亡要么是与上帝不相干的,要么如果它是上帝自己所特有的,那么他的慈悲就会终止,解放者的名号和解放者的工作也就不存在了。
§8AUG. dixit: Ego quaero, quemadmodum in mortem uenerimus. et tu dicis, quemadmodum de morte liberemur.
” 奥古。 说:“我问的是我们是如何落入死亡之中的,你却在说我们是如何从死亡中被解放出来的。
FORT. dixit: Ita apostolus dixit, quomodo sentire debeamus de nostris animis, quod Christus nobis ostendit.
” 福尔。 说:“使徒这样说,是指根据基督向我们所指示的,我们应该如何看待自己的灵魂。
si fuit Christus in passione et morte, et nos;
如果基督处于受难和死亡之中,我们也处于其中;如果由于父的意志,他降入受难与死亡,我们也同样降入。
si uoluntate patris descendit in passionem et mortem, et nos.
”