§20AuG. dixit: Et nostra fides haec est, quod malorum genitor non sit deus neque ullam naturam fecerit malam.
奥古。 说:『我们的信仰也是如此,即上帝不是恶的生产者,也没有创造任何邪恶的本性。
sed cum uterque nostrum consentiat incorruptibilem deum et incoinquinabilem, prudentium est aestimare et fidelium, quae sit fides purior et maiestate dei dignior: illa. ubi adseritur uel uirtus dei uel pars aliqua dei uel sermo dei posse commutari. uiolari, corrumpi, ligari, an ea, ubi dicitur et omnipotentem deum et omnem ipsius naturam et substantiam nulla parte umquam posse corrumpi, sed mala esse uoluntario peccato animae, cui dedit deus liberum arbitrium.
但是,既然我们双方都同意上帝是不可腐坏、不可玷污的,那么对于聪明和有信仰的人来说,应当评估哪一种信仰更纯洁,更配得上上帝的威严:是那一种,即声称上帝的能力,或上帝的某个部分,或上帝的道能够被改变、被侵犯、被腐坏、被束缚的信仰;还是这一种,即认为全能的上帝以及他的一切本性和实体在任何部分都永远不可能被腐坏,而是恶来自于灵魂的自发罪恶,而上帝将自由意志赐予了这灵魂。
quod liberum arbitrium si non dedisset deus, iudicium puniendi nullum iustum esse posset nec meritum recte faciendi nec praeceptum diuinum, ut ageretur paenitentia de peccatis, nec ipsa indulgentia peccatorum, quam nobis deus per dominum nostrum Iesum Christum donauit, quia qui non uoluntate peccat, non peccat.
如果上帝没有赐予这自由意志,那么任何惩罚的审判都不可能是公正的,既没有行善的功绩,也没有关于应当为罪悔改的神圣诫命,更没有上帝借着我们的主耶稣基督赐予我们的罪之宽恕,因为凡不凭意志犯罪的人,就没有犯罪。
hoc arbitror omnibus apertum esse atque perspicuum.
我认为这对所有人来说都是公开且显而易见的。
quapropter non nos mouere debent, si aliqua in his, quae deus fecit, molesta patimur pro meritis nostris.
因此,如果我们在上帝所造的事物中,因我们自己的行为而遭受了某些痛苦,我们也不应当动摇。
sicut enim ille bonus est, ut constitueret omnia, sic iustus est, ut peccatis non parcat.
因为正如他是善的,以致于他建立了万物,同样他也是公义的,以致于他不宽容罪恶。
quae peccata, ut dixi, nisi libera uoluntas esset in nobis, peccata non essent.
正如我所说,这些罪恶,如果我们的内心里没有自由意志,就不会成为罪恶。
si quis enim uerbi causa ligaretur ab aliquo ceteris membris et de manu eius falsum scriberetur sine eius propria uoluntate, quaero, si hoc iudici patefieret, possit hunc hominem falsitatis crimine condemnare? quare si manifestum est peccatum non esse, ubi non est liberum uoluntatis arbitrium, uolo audire animam, quam dicitis aut partem aut uirtutem aut sermonem aut quodlibet aliud dei, quid mali fecerit, ut a deo puniatur aut paenitentiam agat peccati, ut ueniam mereatur, cum nihil ipsa peccauerit.
因为,例如,如果某人被他人绑住了其他肢体,并在没有他自己意志的情况下,用他的手写下了虚假的内容,我问,如果这向法官查明,法官是否能以伪造罪判处此人有罪? 因此,如果在没有自由意志的选择时,显而易见就没有罪,那么我想听听,你们所说是上帝的“部分”、“能力”、“道”或任何其他东西的灵魂,它本身没有犯下任何罪,究竟做了什么恶,以致于要受到上帝的惩罚,或者为罪进行悔改以配得赦免。
FORT. dixit: De substantiis proposui, quod bonorum tantummodo deus creator, ultor uero malorum habeatur, eo quod mala ex ipso non sint.
』福尔。 说:『关于实体,我提出了这样的观点,即上帝被视为只是善的创造者,而对恶则是惩罚者,因为恶并非源于他。
merito ergo hoc sentio et ulcisci deum mala, quia ex ipso non sunt.
因此,我理所当然地这样认为,并且上帝惩罚恶,因为恶非源于他。
ceterum si ex ipso essent aut daret licentiam peccandi, quod dicis liberum arbitrium dedisse deum, consensor iam inueniebatur delicti mei, eo quod delicti mei auctor esset, aut ignorans quod futurus essem delinquere, quem ipse non se dignum institueret.
否则,如果它们源于他,或者他给予了犯罪的许可——也就是你所说的上帝赐予了自由意志——那么他就已经被发现是我罪行的赞同者了,因为他是我罪行的创始者;或者他本不了解我将来会犯罪,却亲自将那不配于他自身的人建立了起来。
hoc ergo propositum est a me, et quod interrogo nunc, utrum deus mala instituerit necne, et utrum ipse finem malorum instituerit.
因此,这是我所提出的,我现在的疑问是,上帝是否设立了恶,以及他自己是否设立了恶的终结。
etenim quae ab ipso diximus facta esse ut opifice deo, uti ab ipso creata et genita incorruptibilia haberi, his rebus et paret et fides euangelica docet.
因为我们说过由他作为创造者上帝所造的事物,即被视为由他所创造和产生且不可腐坏的事物,是顺从这些事实的,且福音的信仰也是如此教导的。
haec ego et proposui, quae sunt credulitatis nostrae et quae a te possunt in ista professione nostra firmari, ita tamen, ut non desit auctoritas fidei christianae.
我也提出了这些属于我们信仰的内容,以及在此我们的表白中可以被你所证实的内容,然而,必须做到不缺失基督教信仰的权威。
et quia nullo genere recte me credere ostendere possum, nisi eandem fidem scripturarum auctoritate firmauerim, id ergo est, quod insinuaui, quod dixi.
而且因为我绝无法表明我信得正确,除非我用圣书的权威证实这同一信仰,因此这就是我所暗示、所说的。
aut si mala auctore deo in mundum peruenerunt, hoc ipse dicere dignare; aut si recte creditur mala ex deo non esse, hoc etiam praesentium contemplatio prosequi debet et suscipere.
或者,如果恶是在上帝为创始者的情况下进入世界的,请你亲自说明这一点;或者,如果人们正确地相信恶不源于上帝,那么在场众人的观察也应当追求并接受这一点。
de substantiis dixi, non de peccato, quod in nobis uersatur.
我是就实体而言,而非就存在于我们内部的罪而言。
si enim originem non haberet, quod cogitamus delicta facere, non cogeremur ad peccatum uenire uel ad delictum.
因为,如果我们企图犯下过失这件事没有起源的话,我们就不会被强迫走向犯罪或走向过失。
nam quia inuiti peccamus et cogimur a contraria et inimica nobis substantia, idcirco sequimur scientiam rerum.
因为,我们违心地犯罪,并受到与我们相反且敌对的实体的强迫,因此我们遵循事物的知识(诺斯替)。
qua scientia admonita anima et memoriae pristinae reddita recognoscet, ex quo originem trahat, in quo malo uersetur, quibus bonis iterum emendans, quod nolens peccauit, possit per emendationem delictorum suorum bonorum operum gratia meritum sibi reconciliationis apud deum collocare auctore deo saluatore nostro.
被这种知识警醒、并恢复了往昔记忆的灵魂将认识到,自己从何处获得起源,处于何种恶之中,以及可以通过何种善行再次纠正自己违心犯下的罪,从而能够通过纠正其过失,借着善行的恩典,在作为我们救主的上帝的创始下,为自己建立在上帝面前和解的功绩。
qui nos docet et bona exercere et mala fugere.
这位上帝教导我们既要行善又要避恶。
propositum est enim nobis, quod non aliqua contraria natura. sed sua sponte homo aut iustitiae seruiat aut peccatis se obnoxium faciat.
因为我们被(你)展示的观点是,人并非因某种相反的本性,而是自愿地要么服侍正义,要么使自己屈服于罪恶。
cum nulla contraria gente, si sola uersatur anima in corpore constituta. cui deus, ut dicis, liberum arbitrium dedit. sine peccato esset nec peccatis se obnoxium faceret.
然而,如果没有相反的民族,如果仅仅是被安置在身体里的灵魂在活动——如你所说,上帝赐予了它自由意志——它本不该有罪,也不会使自己屈服于罪恶。 』