§18AUG. dixit: Memento, quod apostolus dixerit conuersatione nos alienatos a deo esse.
奥古。 说:『请记住使徒曾说,我们是因为自己的行为而与上帝疏远的。
FORT. dixit: Trado ego duas substantias fuisse: in lucis substantia haberi deum, ut superius diximus, incorruptibilem: fuisse uero contrariam naturam tenebrarum.
』福尔。 说:『我主张曾有两种实体存在:正如我们上面所说,上帝存在于光之实体中,是不可腐坏的;而与之相反的是黑暗の本性。
eam uirtute dei uinci hodieque confiteor, et ad meum regressum saluatorem esse Christum emissum, ut ante idem apostolus ait.
我至今仍承认,它正被上帝的力量征服,并且为了我的回归,基督作为救主被派遣了出来,正如刚才同一位使徒所说的那样。
§19AUG. dixit: Rationibus ut discuteremus duarum naturarum fidem, interpositum est ab his, qui nos audiunt.
』奥古。 说:『我们听众提出要求,希望我们用理性来讨论关于这两种本性的信仰。
sed quoniam ad scripturas iterum confugisti, ad eas ego descendo ac nihil praetermittendum esse postulo, ne quibusdam capitibus utentes nebulas adferamus eis, quibus notae scripturae non sunt.
但既然你再次求助于圣书,我也就降到圣书的层面上,并要求不得遗漏任何内容,免得我们只利用某些篇章,给那些不熟悉圣书的人带来迷雾。
a capite igitur quod habet apostolus Paulus in epistula sua ad Romanos consideremus.
因此,让我们从使徒保罗在给罗马人书信中的开头开始考虑。
in prima enim pagina est, quod uehementer contra uos est.
因为在第一页就写着极其违背你们的内容。
dicit enim: Paulus seruus Iesu Christi, uocatus apostolus, praedestinatus in euangelium dei.
因为他说:“保罗,耶稣基督的仆人,奉召为使徒,特派传上帝的福音。
quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis, de filio, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri.
这福音是上帝从前借众先知在圣书上所应许的,论到他的儿子,按肉体说,是从大卫后裔生的;按圣善的灵说,因从死里复活,以大能显明是上帝的儿子,就是我们的主耶稣基督。
uidemus apostolum de domino nostro\' nos docere, ut et uirtute dei ante carnem praedestinatus fuerit et secundum carnem factus sit ei de semine Dauid.
”我们看到使徒向我们传授关于我们主的事,即他在肉体之前就已经借着上帝的大能被预定,且按肉体说是从大卫的后裔中为上帝而生的。
hoc uos cum semper negaueritis et negetis, quomodo scripturas flagitatis, ut secundum eas potius disseramus?
FORT. dixit: Secundum carnem adseritis ex semine Dauid, cum praedicetur ex uirgine esse natus, et filius dei magnificetur.
既然你们一直否定且现在仍否定这一点,你们又怎么能要求圣书,以便我们更应当根据圣书来讨论呢? 』福尔。 说:『在(基督)被宣扬为由童贞女所生、并作为上帝之子被尊崇的时候,你们却声称他是按肉体说来自大卫的后裔。
fieri enim non potest, nisi ut quod de spiritu est, spiritus habeatur, et quod de carne est, caro intellegatur.
因为这是不可能发生的,除非那从灵生的被视为灵,从肉体生的被理解为肉体。
contra quod est ipsa auctoritas euangelii, qua dicitur, quod caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, nec corruptio incorruptelam possidebit.
与此相反的是福音本身的权威,其中说道:血肉之体不能承受上帝的国,必朽坏的也不能承受不朽坏的。
Hic strepitus factus est a consedentibus, qui rationibus potius agi uolebant, quia uidebant eum non omnia, quae in apostoli codice scripta sunt, uelle accipere.
』此时同席的人中发出了一阵喧哗,他们更希望通过理性来进行讨论,因为他们看到他不愿接受使徒书中写明的一切。
deinde passim sermocinatio ab omnibus haberi coepit, quousque diceret sermonem dei ligatum esse in gente tenebrarum.
随后,各处开始由众人展开交谈,直到他说上帝的道被束缚在黑暗之族中。
quod cum exhorruissent qui aderant, discessum est.
在座的人对此感到毛骨悚然,于是众人散去。
Postera die adhibito iterum notario res acta sic est.
第二天,再次请来速记员,事情如此进行。
FORT. dixit: Dico, quod nihil mali ex se proferat omnipotens deus et quod quae sua sunt incorrupta maneant uno ex fonte inuiolabili orta et genita; cetera uero, quae in hoc mundo uersantur contraria, non ex deo manare nec principe deo paruisse in hoc saeculo, id est quod non ex ipso originem trahant.
福尔。 说:『我说,全能的上帝自身不会产生任何邪恶,且属于他的事物,作为源自并产生于一个不可侵犯的源泉,将保持不腐坏;然而,在这个世界中活动的其余相反事物,并非源自上帝,在这个世上也没有服从作为主宰的上帝,也就是说,它们并不从他那里获得起源。
haec ergo in fide suscepimus, quod aliena sint mala a deo.
因此,我们在信仰中接受了这些:即恶与上帝是疏远的。 』