§17AUG. dixit: Ista apostoli lectio, quam recitare uoluisti.
奥古。
si non fallor, pro mea plurimum et contra tuam fidem facit.
说:『如果你想诵读的使徒的那段经文,若我没弄错的话,极大地支持了我的信仰,而违背了你的信仰。
primo quia ipsum liberum arbitrium, quo ego dixi fieri, ut anima peccet, satis hic expressum est. cum peccata nominauit et cum reconciliationem nostram dixit fieri cum deo per Iesum Christum.
首先,因为我所说的导致灵魂犯罪的自由意志本身,在这里得到了充分的表达,就在他提到罪恶并说我们通过耶稣基督与上帝和好的时候。
peccando enim auersi eramus a deo, tenendo autem praecepta Christi reconciliamur deo, ut qui in peccatis mortui eramus, seruantes praecepta eius uiuificemur et pacem habeamus cum illo in uno spiritu, a quo alienati eramus non seruantes mandata eius, sicuti de homine, qui primus est conditus, in fide nostra praedicatur.
因为由于犯罪,我们曾背离了上帝,但通过遵守基督的诫命,我们与上帝和好,从而使我们这些在罪中死去的人,因遵守他的诫命而获得生命,并在同一位圣灵里与他共享和平。 我们曾因不守他的诫命而与他疏远,正如在我们的信仰中关于那首先被造的人所宣讲的那样。
ergo nunc quaero abs te, secundum eam lectionem, quae lecta est, quomodo habeamus peccata, si natura contraria nos cogit facere, quod facimus.
因此,我现在根据刚才读过的那段经文问你,如果一个对立の本性强迫我们去做我们所做的事,我们怎么会有罪呢?
qui enim cogitur necessitate aliquid facere, non peccat; qui autem peccat, libero arbitrio peccat.
因为被迫于必然去行事的人,并没有犯罪;而犯罪的人,是凭借自由意志犯罪的。
quare sit nobis paenitentia imperata, si nos nihil mali fecimus. sed gens tenebrarum? quaero item, indulgentia peccatorum cui detur: nobis, an genti tenebrarum.
如果我们自己没有行任何恶,而是黑暗之族(行了恶),那为什么还命令我们悔改呢? 我同样要问,罪的赦免是赐给谁的:是赐给我们,还是赐给黑暗之族?
si genti tenebrarum datur indulgentia peccatorum, regnabit et ipsa cum deo accipiens indulgentiam peccatorum; si autem nobis datur indulgentia peccatorum, manifestum est, quia uoluntate peccauimus.
如果将罪的赦免赐给黑暗之族,它自己也将接受罪的赦免而与上帝一同执掌王权;但如果罪的赦免是赐给我们的,显然是因为我们凭意志犯了罪。
satis enim stultum est ignosci ei, qui nihil mali fecit; nihil autem mali fecit, qui nihil sua uoluntate fecit.
因为去赦免一个没有做任何恶事的人,是足够愚蠢的;而凡是没有凭自己的意志做任何事的人,就没有做任何恶事。
hodie ergo anima pollicente sibi deo indulgentiam peccatorum et reconciliationem si peccare destiterit et de peccatis paenitentiam gesserit, si respondeat secundum uestram fidem et dicat: quid enim peccaui? quid commerui? quid me expulisti de regnis tuis, ut contra nescio quam gentem pugnarem? depressa sum, permixta sum, corrupta sum, defecta sum, non est mihi seruatum liberum arbitrium.
因此今天,如果灵魂在上帝向它允诺,若它停止犯罪并对罪行进行忏悔,就给予它罪的赦免与和好之时,它若按照你们的信仰来回答并说:“我究竟犯了什么罪? 我做了什么该受惩罚的事? 你为何将我从你的国度里赶出去,去对抗某个我不知道的种族? 我被压制,我被混合,我被腐坏,我被削弱,自由意志并未为我保留。
tu nosti necessitatem, qua pressa sum; cur mihi inputas uulnera, quae suscepi? quare me cogis ad paenitentiam, cum tu causa sis uulnerum meorum;
你知道我所承受的迫切必然;为什么你要把我所承受的伤口归咎于我? 你为什么逼我忏悔,既然你是我伤口的起因?
cum tu scias, quae passa sum, gentem tenebrarum in me fecisse te auctore, qui uiolari non poteras et tamen uolens cauere regnis tuis, quibus nihil noceri possit, me in miserias praecipitasti? si certe ego pars tua sum, quae de uisceribus tuis processi, si de regno tuo et de ore tuo, in hac gente tenebrarum aliquid pati non debui, ut me incorrupta illa subiceretur, si pars eram domini.
既然你知道我所遭受的一切,是黑暗之族在我的身上犯下的,而你是这一切的发起者——你本是不能被侵犯的,却因为想要防范你的那些根本不可能受损的国度,而将我抛入了悲惨之中? 如果我确实是你的部分,是从你的脏腑中出来的,是从你的国度和你的口中出来的,那么如果我是属于主的一部分,我本不该在这黑暗之族中遭受任何痛苦,以至于它应该在不腐坏我的情况下被我臣服。
nunc autem cum illa temperari non posset nisi mea corruptione, quomodo aut pars tua dicor aut tu inuiolabilis manes aut non es crudelis, qui me pati uoluisti pro his regnis, quibus nihil noceri poterat ab illa gente tenebrarum? ad hoc responde, si placet, et dignare etiam illud mihi exponere, quomodo dictum est a Paulo apostolo: eramus naturaliter filii irae, quos reconciliatos dicit deo.
”但是如今,既然若不通过我的腐坏,那个种族就无法被调和,那么我怎么能被称为你的部分,或者你又怎么能保持不被侵犯,或者你难道不残忍吗——你竟然为了这些根本不会受到那黑暗之族任何伤害的国度,而希望我承受痛苦? 请对此做出回答,如果你愿意,并请屈尊向我解释,使徒保罗怎么会说: “我们本为可怒之子”,而他又说这些人与上帝和好了。
si ergo naturaliter filii. irae erant, quomodo dicis naturaliter esse animam filiam dei et portionem dei?
FORT. dixit: Si secundum animam dixisset apostolus, quod simus naturaliter filii irae, alienata esset anima ore apostoli a deo.
因此,如果他们本为可怒之子,你又怎么能说灵魂本性上是上帝的女儿和上帝的一部分呢? 』福尔。 说:『如果使徒是就灵魂而言说我们本为可怒之子,那么灵魂就会被使徒的口排除在上帝之外了。
et hac modo tu ratione ostendis, quod anima non sit dei, quia naturaliter, inquit apostolus. sumus irae filii.
你正是用这种推论方式来表明灵魂不属于上帝,因为使徒说,我们本性上是愤怒的孩子。
si uero secundum quod lege tenebatur idem apostolus ex semine Abraham, ut ipse contestatur, descendens, constat eum corporaliter dixisse nos fuisse filios irae. sicut et cetera.
然而,如果按照那同一位使徒,正如他自己所证实的,他是从亚伯拉罕的后裔中所生,处于律法之下的情况,那么显然他是从肉体层面说我们曾是可怒之子的,就像其他情况一样。
animae uero substantiam ostendit, quod sit ex deo, et animam aliter non posse reconciliari deo nisi per magistrum, qui est Christus Iesus. interfecta tamen inimicitia uidebatur anima indigna extitisse deo;
但他表明灵魂的实体是来自上帝的,并且灵魂除了通过导师即基督耶稣之外,无法以其他方式与上帝和好。
sed quia missa est, hoc confitemur, a deo tamen omnipotente et originem trahens et missa ad ipsius uoluntatem consignandam, quemadmodum et saluatorem Christum credimus de caelo uenisse uoluntatem patris complere.
然而,即使仇恨被消灭了,灵魂似乎也曾表现得配不上上帝;但因为它是被派遣的——这一点我们承认,也就是说它来自全能的上帝,既源自上帝,又被派遣去盖印他的旨意,正如我们相信救主基督从天降临是为了完成天父的旨意一样。
quae uoluntas patris haec erat animas nostras de eadem inimicitia liberare interfecta eadem inimicitia.
天父的这一旨意就是:通过消灭这同样的仇恨,将我们的灵魂从这同样的仇恨中释放出来。
quae si aduersa deo non fuisset, nec inimicitia uocaretur.
而这仇恨如果不是与上帝对立的,也就不会被称为仇恨了。
ubi erat unitas, nec interfectio diceretur aut fieret, ubi erat uita.
在有合一的地方,既不会谈论也不会发生消灭,在有生命的地方也是如此。 』