[PAULUS libro uicensimo secundo ad edictum. ] §9.2.30.prQui occidit adulterum deprehensum seruum alienum, hac lege non tenebitur.
[保罗,《告示注解》第22编] 杀死在通奸现场被抓获的他人奴隶者,将不根据本法承担责任。
§9.2.30.1Pignori datus seruus si occisus sit, debitori actio competit.
如果作为质物的奴隶被杀,债务人享有诉权。
sed an et creditori danda sit utilis, quia potest interesse eius, quod debitor soluendo non sit aut quod litem tempore amisit, quaeritur.
但是,由于债权人可能会有利益关切——因为债务人可能无力清偿,或者因为债务人因时间流逝而丧失了诉权,那么是否也应当给予债权人准诉讼,对此存有疑问。
sed hic iniquum est et domino et creditori eum teneri.
但是在此情形下,让加害者对所有者和债权人双方都承担责任是不公平的。
nisi si quis putauerit nullam in ea re debitorem iniuriam passurum, cum prosit ei ad debiti quantitatem et quod sit amplius consecuturus sit ab eo, uel ab initio in id, quod amplius sit quam in debito, debitori dandam actionem: et ideo in his casibus, in quibus creditori danda est actio propter inopiam debitoris uel quod litem amisit, creditor quidem usque ad modum debiti habebit Aquiliae actionem, ut prosit hoc debitori, ipsi autem debitori in id quod debitum excedit competit Aquiliae actio.
除非有人认为,债务人在此事中不会遭受任何不公,因为这在债务数额范围内对他有利,且超出部分他将从债权人那里获得,或者认为从一开始,就应当仅就超出债务的部分给予债务人诉权。 因此,在这些因债务人无力清偿或因丧失诉权而必须给予债权人诉权的案件中,债权人确实将在债务数额范围内享有阿奎利亚法诉权,以便使债务人受益,而债务人本人则对超出债务的部分享有阿奎利亚法诉权。
§9.2.30.2Si quis alienum uinum uel frumentum consumpserit, non uidetur damnum iniuria dare ideoque utilis danda est actio.
如果有人消费了他人的葡萄酒或粮食,不被视为非法造成损害,因此应当给予准诉讼。
§9.2.30.3In hac quoque actione, quae ex hoc capitulo oritur, dolus et culpa punitur: ideoque si quis in stipulam suam uel spinam comburendae eius causa ignem immiserit et ulterius euagatus et progressus ignis alienam segetem uel uineam laeserit, requiramus, num imperitia eius aut neglegentia id accidit.
在产生自本条的这一诉讼中,故意和过失同样受到惩罚。 因此,如果有人为了烧毁自己的秸秆或荆棘而放火,而火势蔓延并进一步扩大,损坏了他人的庄稼或葡萄园,我们应当探究这是否因其缺乏技术或疏忽所致。
nam si die uentoso id fecit, culpae reus est (nam et qui occasionem praestat, damnum fecisse uidetur): in eodem crimine est et qui non obseruauit, ne ignis longius procederet.
因为如果他在有风的天气里这样做,他便有过失责任(因为即使是提供机会的人,也被视为造成了损害);没有看管好火势以致其蔓延更远的人,也同属此罪。
§9.2.30.4At si omnia quae oportuit obseruauit uel subita uis uenti longius ignem produxit, caret culpa.
但是,如果他遵守了所有应当注意的事项,或者突如其来的风力使火势蔓延得更远,他便免除过失。
Si uulneratus fuerit seruus non mortifere, neglegentia autem perierit, de uulnerato actio erit, non de occiso.
如果奴隶受伤但非致命伤,却因疏忽而死亡,则应提起关于伤害的诉讼,而非关于杀害的诉讼。