[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.8.14.prPer seruum usuarium si stipuler uel per traditionem accipiam, an adquiram, quaeritur, si ex re mea uel ex operis eius.
[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum.] 如果我通过具有使用权的奴隶进行口头约定,或者通过交付接受财产,若该财产源自我的财产或源自他的劳务,问我是否取得权利。
et si quidem ex operis eius, non ualebit, quoniam nec locare operas eius possumus: sed si ex re mea, dicimus seruum usuarium stipulantem uel per traditionem accipientem mihi adquirere, cum hac opera eius utar.
如果确实源自他的劳务,则不发生效力,因为我们甚至不能出租他的劳务;但如果源自我的财产,我们则认为,进行口头约定或通过交付接受财产的具有使用权的奴隶使我取得权利,因为我正在使用他的这一劳动。
§7.8.14.1Usus fructus an fructus legetur, nihil interest, nam fructui et usus inest, usui fructus deest: et fructus quidem sine usu esse non potest, usus sine fructu potest.
遗赠的是使用收益权还是收益权,并无区别,因为收益权中也包含使用权,而使用权中则缺少收益权;确实,收益权没有使用权就不能存在,而使用权没有收益权却可以存在。
denique si tibi fructus deducto usu legatus sit, inutile esse legatum Pomponius libro quinto ad Sabinum scribit: et si forte usu fructu legato fructus adimatur, totum uideri ademptum scribit: sed si fructus sine usu, usum uideri constitutum, qui et ab initio constitui potest.
因此,如果向你遗赠了扣除使用权的收益权,蓬波尼乌斯在《萨宾论》第五卷中写道,该遗赠是无效的;而且他写道,如果万一在遗赠了使用收益权之后,收益权被撤销,则整个权利被视为已被撤销;但如果遗赠了不带使用权的收益权,则视为设定了使用权,这在最初也是可以设定的。
sed si usu fructu legato usus adimatur, Aristo scribit nullam esse ademptionem: quae sententia benignior est.
但是,如果在遗赠了使用收益权之后,使用权被撤销,阿里斯托写道,该撤销无效;这一观点更为宽容。
§7.8.14.2Usu legato si eidem fructus legetur, Pomponius ait confundi eum cum usu.
如果在使用权被遗赠之后,收益权又被遗赠给同一人,蓬波尼乌斯认为该收益权与使用权相混同。
idem ait et si tibi usus, mihi fructus legetur, concurrere nos in usu, me solum fructum habiturum.
他还说,如果使用权遗赠给你,收益权遗赠给我,我们在使用权上相竞合,而只有我享有收益权。
§7.8.14.3Poterit autem apud alium esse usus, apud alium fructus sine usu, apud alium proprietas: ueluti si qui habet fundum, legauerit Titio usum, mox heres eius tibi fructum legauerit uel alio modo constituerit.
不过,使用权在一人手中,无使用权的收益权在另一人手中,而所有权在第三人手中,这是可能的:例如,拥有土地的人将使用权遗赠给提求斯,随后其继承人将收益权遗赠给你,或者以其他方式设定了该权利。