[PAULUS libro tertio ad Sabinum. ] §7.8.15.prFundi usu legato licebit usuario et ex penu quod in annum dumtaxat sufficiat capere, licet mediocris praedii eo modo fructus consumantur: quia et domo et seruo ita uteretur, ut nihil alii fructuum nomine superesset.
[PAULUS libro tertio ad Sabinum.] 如果土地的使用权被遗赠,即使通过这种方式,微薄地产的收益会被消耗殆尽,使用权人也被允许从储藏物中获取至多足够一年所需的份额;因为他也会以同样的方式使用房屋和奴隶,以至于在收益的名义下,没有给其他人留下任何东西。
§7.8.15.1Sicuti is, cui usus fundi legatus est, quo minus dominus agri colendi causa ibi uersetur, prohibere non potest (alioquin et frui dominum prohibebit), ita nec heres quicquam facere debet, quo minus is cui usus legatus est utatur, ut bonus pater familias uti debet.
正如被遗赠土地使用权的人不能阻止所有者为了耕作土地而逗留该地(否则他也会阻止所有者享有收益)一样,继承人也不得做任何事情,以阻止被遗赠使用权的人像一个善良家父那样应该使用地去使用它。