[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.1.7.prUsu fructu legato omnis fructus rei ad fructuarium pertinet.
[乌尔比安,《论萨宾》第十七卷] 当用益权被遗赠时,该物的所有收益都属于用益权人。
et aut rei soli aut rei mobilis usus fructus legatur.
遗赠的可以是不动产或动产的用益权。
§7.1.7.1Rei soli, ut puta aedium, usu fructu legato quicumque reditus est, ad usufructuarium pertinet quaeque obuentiones sunt ex aedificiis, ex areis et ceteris, quaecumque aedium sunt.
当不动产(例如房屋)的用益权被遗赠时,任何收入都属于用益权人,以及来自建筑物、空地及其他属于该房屋之物的所有收益。
unde etiam mitti eum in possessionem uicinarum aedium causa damni infecti placuit, et iure dominii possessurum eas aedes, si perseueretur non caueri, nec quicquam amittere finito usu fructu.
因此,人们认为,因防范未发生之损害,应准许其占有邻近房屋,且如果对方持续不提供担保,他将基于所有权占有这些房屋,并且在用益权终止时不会失去任何东西。
hac ratione Labeo scribit nec aedificium licere domino te inuito altius tollere, sicut nec areae usu fructu legato potest in area aedificium poni: quam sententiam puto ueram.
基于这一理由,拉贝奥写道,在违背你意愿的情况下,所有者不被允许将建筑物加高,正如在空地的用益权被遗赠时,不能在空地上建造建筑物一样。 我认为这一观点是正确的。
§7.1.7.2Quoniam igitur omnis fructus rei ad eum pertinet, reficere quoque eum aedes per arbitrum cogi Celsus scribit Celsus libro octauo decimo digestorum, hactenus tamen, ut sarta tecta habeat: si qua tamen uetustate corruissent, neutrum cogi reficere, sed si heres refecerit, passurum fructuarium uti.
因此,既然该物的所有收益都属于他,塞尔苏斯在《学说汇纂》第十八卷中写道,用益权人也可以通过仲裁人被强制修缮房屋,但这仅限于保持房屋完好(屋顶和墙壁完好)的范围内。 然而,如果任何部分因年久失修而倒塌,双方均不被强制重建;但如果继承人予以重建,则必须容许用益权人使用。
unde Celsus de modo sarta tecta habendi quaerit, si quae uetustate corruerunt reficere non cogitur: modica igitur refectio ad eum pertinet, quoniam et alia onera adgnoscit usu fructu legato: ut puta stipendium uel tributum uel salarium uel alimenta ab ea re relicta.
因此,塞尔苏斯探讨了在不被强制重建因年久失修而倒塌之物的情况下,保持完好的限度问题:因此,适度的修缮属于用益权人,因为在遗赠用益权时,他也承担其他负担,例如源自该物的贡纳金、税、薪金或遗留的抚养费。
et ita Marcellus libro tertio decimo scribit.
马尔切鲁斯在第十三卷中也是这样写的。
§7.1.7.3Cassius quoque scribit libro octauo iuris ciuilis fructuarium per arbitrum cogi reficere, quemadmodum adserere cogitur arbores: et Aristo notat haec uera esse.
卡西乌斯在《市民法》第八卷中也写道,用益权人通过仲裁人被强制进行修缮,正如他被强制植树一样;阿里斯托也指出这是正确的。
Neratius autem libro quarto membranarum ait non posse fructuarium prohiberi, quo minus reficiat, quia nec arare prohiberi potest aut colere: nec solum necessarias refectiones facturum, sed etiam uoluptatis causa ut tectoria et pauimenta et similia facere, neque autem ampliare nec utile detrahere posse,
而内拉蒂乌斯在《羊皮纸书》第四卷中说,不能阻止用益权人进行修缮,因为也不能阻止他耕作或栽培;他不仅将进行必要的修缮,还可以为了娱乐而进行修缮,例如粉刷、铺地及类似工作,但他既不能扩大建筑,也不能拆除有用的东西。