[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §7.1.6.prUsus fructus pluribus modis constituitur: ut ecce, si legatus fuerit.
[盖尤斯,《地方告示评注》第七卷] 用益权通过多种方式设立:例如,如果它被遗赠。
sed et proprietas deducto usu fructu legari potest, ut apud heredem maneat usus fructus.
但也可以在扣除用益权的情况下遗赠所有权,从而使用益权保留在继承人处。
§7.1.6.1Constituitur adhuc usus fructus et in iudicio familiae herciscundae et communi diuidundo, si iudex alii proprietatem adiudicauerit, alii usum fructum.
此外,在遗产分割诉讼和共有物分割诉讼中,如果裁判官将所有权裁决给一方,而将用益权裁决给另一方,也设立用益权。
§7.1.6.2Adquiritur autem nobis usus fructus non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eas quoque personas, quas iuri nostro subiectas habemus.
此外,我们不仅可以通过我们自己,还可以通过那些处于我们权力之下的人来取得用益权。
Nihil autem uetat seruo meo herede instituto legari proprietatem deducto usu fructu.
但是,当我的奴隶被指定为继承人时,没有任何事物阻止在扣除用益权的情况下遗赠所有权。