[IDEM libro tertio opinionum.
[同前,出自《意见书》第三卷。
] §50.8.2.prNon utique de exemplo posterioris locationis praeteritarum conductionum, quae suam legem habuerunt, rationem iniri oportet.
]\n\n过去承租(其拥有自身的合同条款)的清算,不应必然按照后来的租赁实例来进行。
§50.8.2.1Quod quis suo nomine exercere prohibetur, id nec per subiectam personam agere debet.
\n\n凡禁止以自己名义从事的行为,亦不得通过代理人(替身)来实施。
et ideo si decurio subiectis aliorum nominibus praedia publica colat, quae decurionibus conducere non licet, secundum legem usurpata reuocentur.
因此,如果十人会成员(市参事会员)以他人的名义作掩护,耕种不允许十人会成员承租的公有土地,则根据法律,应当收回这些被非法占有的土地。
§50.8.2.2Quod de frumentaria ratione in alium usum conuersum est, sua causa cum incremento debito restituatur: idque etsi contra absentem pronuntiatum est, inanis est querella.
\n\n从粮食账目转用于其他用途的资金,应当连同应得的利息一起归还于原目的;即使这是针对缺席者做出的判决,其申诉也是无效的。
ratio tamen administrationis secundum fidem acceptorum et datorum ponatur.
然而,管理账目应当根据收入和支出的诚实信用予以确立。
§50.8.2.3Frumentariae pecuniae suo nomine debitor quam primum soluat: necessaria enim omnibus rebus publicis frumentaria pecunia moram solutionis accipere non debet: sed debitores, quos ex eadem causa habet, ad solutionem per praesidem prouinciae compellantur.
\n\n以自己名义欠下粮食资金的债务人应当尽快偿还:因为粮食资金对所有市民共同体而言都是不可或缺的,不应容许支付迟延;但市民共同体基于相同原因而拥有的债务人,应当由属州行省长官强令其偿还。
§50.8.2.4Ad frumenti comparationem pecuniam datam restitui ciuitati, non compensari in erogata debet.
\n\n为购买粮食而给付的资金应当归还给市民共同体,而不应与已支付的费用相抵销。
sin autem frumentaria pecunia in alios usus, quam quibus destinata est, conuersa fuerit, ueluti in opus balneorum publicorum, licet ex bona fide datum probatur, compensari quidem frumentariae pecuniae non oportet, solui autem a curatore rei publicae iubetur.
但是,如果粮食资金被转用于其指定之外的其他用途(例如用于公用浴池工程),即使证明其给付系出于善意,也绝不应与粮食资金相抵销,而应由市民共同体的管财人下令予以支付。
§50.8.2.5Si indemnitas debiti frumentariae pecuniae cum suis usuris fit, immodicae et illicitae computationis modus non adhibetur: id est ne commodorum commoda et usurae usurarum incrementum faciant.
\n\n如果粮食资金债务的补偿是与其利息一同进行的,则不应采用过度且非法的计算方式:即,不应让利息的利息和高利创造增额。
§50.8.2.6Grani aestimationem per iniuriam post emptionem ablati, quae rationibus publicis refertur, curator rei publicae domino restitui iubeat.
\n\n对于购买后被非法夺取的谷物的评估价值(此项已记入公共账目),市民共同体的管财人应当下令归还给所有者。
§50.8.2.7Si eo tempore, quo nominatus est, idoneus, postea lapsus facultatibus damnum debitis rei publicae dederit: quia fortuitos casus nullum humanum consilium prouidere potest, creator hoc nomine nihil praestare debet.
\n\n如果在被提名时其是有资力的,而此后财产状况下滑、因对市民共同体负债而造成损失:由于任何人类的智虑都无法预见意外事件,提名人在此名义下无需承担任何责任。
§50.8.2.8Ius rei publicae pacto mutari non potest, quo minus magistratus collegae quoque nomine conueniantur in his speciebus, in quibus id fieri iure permissum est.
\n\n市民共同体的权利不能通过协议予以改变,以至于妨碍在法律允许的那些情形中,政务官在同僚的名义下也被起诉。
§50.8.2.9Actio autem, quae propter ea in collegam decerni solet, ei qui pro altero dependit ex aequitate competit.
\n\n然而,因此通常对同僚提起诉讼的权利,基于公平原则,属于代他人支付了款项的人。
§50.8.2.10Quod depensum pro collega in magistratu probabitur, solui et ab heredibus eius praeses prouinciae iubet.
\n\n如果在政务官任期内被证明是替同僚代付的款项,行省长官应下令其继承人也予以偿还。