[IDEM libro tertio opinionum. ] §50.8.2.prNon utique de exemplo posterioris locationis praeteritarum conductionum, quae suam legem habuerunt, rationem iniri oportet. §50.8.2.1Quod quis suo nomine exercere prohibetur, id nec per subiectam personam agere debet.
[같은 저자, 『의견서』 제3권에서.]\n\n과거의 임차(그 자체의 고유한 계약 조항을 가졌던 것)에 대한 정산은 반드시 이후의 임대차 선례에 따라 행해져야 하는 것은 아니다.\n\n누구든 자기 이름으로 행하는 것이 금지된 일은 대리인(명의 대여자)을 통해서도 행해서는 안 된다.
et ideo si decurio subiectis aliorum nominibus praedia publica colat, quae decurionibus conducere non licet, secundum legem usurpata reuocentur. §50.8.2.2Quod de frumentaria ratione in alium usum conuersum est, sua causa cum incremento debito restituatur: idque etsi contra absentem pronuntiatum est, inanis est querella.
따라서 데쿠리오(시의회 의원)가 데쿠리오에게 임차가 허용되지 않는 공유지를 타인의 명의를 빌려 경작한다면, 법에 따라 그 무단 점유된 토지는 회수되어야 한다.\n\n곡물 회계에서 다른 용도로 전용된 것은 합당한 이자와 함께 본래의 목적으로 반환되어야 한다. 그리고 비록 이것이 부재자에 대하여 선고되었다 하더라도 소송 제기는 무효이다.
ratio tamen administrationis secundum fidem acceptorum et datorum ponatur. §50.8.2.3Frumentariae pecuniae suo nomine debitor quam primum soluat: necessaria enim omnibus rebus publicis frumentaria pecunia moram solutionis accipere non debet: sed debitores, quos ex eadem causa habet, ad solutionem per praesidem prouinciae compellantur. §50.8.2.4Ad frumenti comparationem pecuniam datam restitui ciuitati, non compensari in erogata debet.
다만 관리 회계는 수입과 지출의 성실한 기록에 따라 작성되어야 한다.\n\n자기 이름으로 곡물 자금을 빚지고 있는 채무자는 가능한 한 빨리 납부해야 한다. 모든 시민 공동체에 필수적인 곡물 자금은 납부 지연을 허용해서는 안 되기 때문이다. 그러나 시민 공동체가 동일한 원인으로 가지는 채무자들은 속주 총독을 통해 납부가 강제되어야 한다.\n\n곡물 구매를 위해 지급된 자금은 지출된 경비와 상쇄되어서는 안 되며 시민 공동체에 반환되어야 한다.
sin autem frumentaria pecunia in alios usus, quam quibus destinata est, conuersa fuerit, ueluti in opus balneorum publicorum, licet ex bona fide datum probatur, compensari quidem frumentariae pecuniae non oportet, solui autem a curatore rei publicae iubetur.
그러나 만일 곡물 자금이 그것이 예정되었던 목적 이외의 다른 용도(예컨대 공중목욕탕 건설 공사 등)로 전용되었다면, 비록 선의로 지급되었음이 증명되더라도 곡물 자금과 상쇄되어서는 안 되며, 시민 공동체의 관재인에 의해 지급되도록 명령된다.\n\n만일 곡물 자금 채무의 보전이 그 이자와 함께 이루어지는 경우, 과도하고 불법적인 계산 방식은 적용되지 않는다.
§50.8.2.5Si indemnitas debiti frumentariae pecuniae cum suis usuris fit, immodicae et illicitae computationis modus non adhibetur: id est ne commodorum commoda et usurae usurarum incrementum faciant. §50.8.2.6Grani aestimationem per iniuriam post emptionem ablati, quae rationibus publicis refertur, curator rei publicae domino restitui iubeat. §50.8.2.7Si eo tempore, quo nominatus est, idoneus, postea lapsus facultatibus damnum debitis rei publicae dederit: quia fortuitos casus nullum humanum consilium prouidere potest, creator hoc nomine nihil praestare debet. §50.8.2.8Ius rei publicae pacto mutari non potest, quo minus magistratus collegae quoque nomine conueniantur in his speciebus, in quibus id fieri iure permissum est. §50.8.2.9Actio autem, quae propter ea in collegam decerni solet, ei qui pro altero dependit ex aequitate competit. §50.8.2.10Quod depensum pro collega in magistratu probabitur, solui et ab heredibus eius praeses prouinciae iubet.
즉, 이자의 이자나 고리가 추가적인 증가를 낳지 않도록 하기 위함이다.\n\n구매 후에 불법적으로 탈취된 곡물의 평가액으로서 공적 회계에 반영된 것은 시민 공동체의 관재인이 소유자에게 반환하도록 명령해야 한다.\n\n만일 지명되었을 당시에는 자력이 있었으나, 그 후에 자산 상태가 악화되어 시민 공동체에 채무로 인한 손해를 끼쳤다면, 인간의 어떠한 지혜로도 우연한 사태를 예견할 수 없으므로 지명자는 이 명목으로 아무런 책임을 지지 않는다.\n\n시민 공동체의 권리는 합의에 의해 변경될 수 없다. 즉, 법적으로 허용된 특정 사안들에 있어서 정무관이 동료의 명의로도 제소당하는 것을 방해할 수 없다.\n\n그리고 그로 인해 동료를 상대로 제기되는 소송은 타인을 위해 대신 납부한 자에게 형평법상 인정된다.\n\n임기 중 동료를 대신해 납부한 사실이 증명된 것에 대해서는 속주 총독이 그 상속인들로부터도 지급되도록 명령한다.