[IDEM eodem libro.
[同上,于同书。
] §50.8.12.prImperatores Antoninus et Uerus rescripserunt operum exactionem sine cautione non oportere committi.
] 安敦尼与维鲁斯两位皇帝答复称,不应在没有提供担保的情况下委托催督工程。
§50.8.12.1Item rescripserunt curatores, si neglegenter in distrahendis bonis se gesserint, in simplum teneri, si per fraudem, in duplum: nec ad heredes eorum poenam descendere.
他们亦答复称,管财人在变卖财产时,若因疏忽而行事,则承担单倍责任;若因欺诈,则承担双倍责任;且此项处罚不传至其继承人。
§50.8.12.2Item rescripserunt pecuniam ad annonam destinatam distractis rebus curatorem exigere debere.
他们亦答复称,管财人在变卖财产后,应当征收用于粮食供应的资金。
§50.8.12.3Item rescripserunt sitonas indemnes esse oportere, qui non segniter officio suo functi sunt, secundum litteras Hadriani.
他们亦答复称,根据哈德良的亲笔信,未曾怠于履行职责的购粮官应当免受损失。
§50.8.12.4Item rescripserunt a curatore kalendarii cautionem exigi non debere, cum a praeside ex inquisitione eligatur.
他们亦答复称,不应当向账簿(kalendarium)管财人征收担保,因为他是总督在调查之后选任的。
§50.8.12.5Item rescripserunt curatorem etiam nomine collegae teneri, si interuenire et prohibere eum potuit.
他们亦答复称,管财人若能介入并阻止其同事,则亦应对该同事的行为承担责任。
§50.8.12.6Item rescripserunt nominum, quae deteriora facta sunt tempore curatoris, periculum ad ipsum pertinere: quia uero antequam curator fieret, idonea non erant, aequum uideri periculum ad eum non pertinere.
他们亦答复称,在管财人任期内恶化的债权的风险由其自身承担;但若在出任管财人之前这些债权已无法收回,则认为该风险不归于他是公平的。