Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §50.4.18.pr-50.4.18.30

市民义务的三分法及其性质与豁免规则

第 8715 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

阿卡迪乌斯·卡里西乌斯将市民义务分为人身义务、财产义务和混合义务三类,并阐述了各类的具体实例以及因特权而获得的免除限制。

[ARCADIUS CHARISIUS libro singulari de muneribus ciuilibus. ] §50.4.18.prMunerum ciuilium triplex diuisio est: nam quaedam munera personalia sunt, quaedam patrimoniorum dicuntur, alia mixta.
[阿卡迪乌斯·卡里西乌斯《市民义务专论一卷本》] 市民义务的划分是三重的:因为有些义务是人身的,有些被称为财产的,其他则是混合的。
§50.4.18.1Personalia sunt, quae animi prouisione et corporalis laboris intentione sine aliquo gerentis detrimento perpetrantur, ueluti tutela uel cura, kalendarii quoque curatio.
人身义务是指那些通过精神的筹划和身体劳动的投入而履行的义务,且不给履行者带来任何损失,例如监护或保佐,以及债权账簿的管领。
§50.4.18.2Et quaestura in aliqua ciuitate inter honores non habetur, sed personale munus est.
在某些城市中,财务官之职不被列为荣誉职,而是一种人身义务。
§50.4.18.3Tironum siue equorum productio et si qua alia animalia necessario producenda uel res peruehendae siue persequendae sunt, uel pecunia fiscalis siue annona uel uestis, personae munus est.
征集新兵或军马,以及若有其他必须征集的牲畜,或须运送、追索的物资,或国库资金、军粮及被服,均属个人之义务。
§50.4.18.4Cursus uehicularis sollicitudo, item angariarum praebitio personale munus est.
对邮传马车的照管,以及提供征用马车,亦属人身义务。
§50.4.18.5Cura quoque emendi frumenti olei (nam harum specierum curatores, quos σιτώνας et ἐλαιώνας appellant, creari moris est) inter personalia munera in quibusdam ciuitatibus numerantur: et calefactio publici balinei, si ex reditibus alicuius ciuitatis curatori pecunia subministratur.
购买粮食和食油的管领(因为习惯上会选任这些物资的管理员,他们称之为“粮食官”和“食油官”)在某些城市中也被列入人身义务;而公立浴场的加热,如果是从某一城市的收入中向管理员提供资金的话,亦属此类。
§50.4.18.6Sed et cura custodiendi aquae ductus personalibus muneribus adgregatur.
此外,维护和看守输水道的管领也被归入人身义务。
§50.4.18.7Irenarchae quoque, qui disciplinae publicae et corrigendis moribus praeficiuntur: sed et qui ad faciendas uias eligi solent, cum nihil de proprio patrimonio in hoc munus conferant: item episcopi, qui praesunt pani et ceteris uenalibus rebus, quae ciuitatium populis ad cotidianum uictum usui sunt, personalibus muneribus funguntur.
被委以维持公共秩序和整顿风纪之责的治安官,以及通常被选派修筑道路的人(因为他们不为此项义务从自己的财产中出资),同样,监督城市居民日常食用面包及其他待售生活必需品的监督官,履行的都是人身义务。
§50.4.18.8Qui annonam suscipit uel exigit uel erogat, et exactores pecuniae pro capitibus personalis muneris sollicitudinem sustinent.
接收、征收或分发军粮的人,以及人头税的征收官,承担着人身义务的责任。
§50.4.18.9Sed et curatores, qui ad colligendos ciuitatium publicos reditus eligi solent, personali munere subiugantur.
此外,通常被选派以征收城市公共收入的管理员,也受个人义务的约束。
H §50.4.18.10i quoque, qui custodes aedium uel archeotae uel logographi uel tabularii uel xenoparochi (ut in quibusdam ciuitatibus) uel limenarchae uel curatores ad extruenda uel reficienda aedificia publica siue palatia siue naualia uel mansiones destinantur, si tamen pecuniam publicam in operis fabricam erogent, et qui faciendis uel reficiendis nauibus, ubi usus exigit, praeponuntur, muneribus personalibus adstringuntur.
这些人,即被指派为神庙守卫、档案保管员、簿记员、记录员、外宾接待官(如在某些城市中)、港口长,或是被指派负责建造或修缮公共建筑物(无论是宫殿、造船厂还是驿站)的管理员(但以他们为工程建设支出公款为限),以及在需要时被任用负责建造或修缮船只的人,都受人身义务的约束。
§50.4.18.11Camelasia quoque similiter personale munus est: nam ratione habita et alimentorum et camelorum certa pecunia camelariis dari debet, ut solo corporis ministerio obligentur.
骆驼饲育与运输同样是一项人身义务:因为考虑到饲料和骆驼,必须向骆驼夫支付一定数额的资金,使他们仅以身体的劳务承担义务。
hos ex albi ordine uocari nec ulla excusatione liberari, nisi sola laesi et inutilis corporis et infirmitate, specialiter sit expressum.
已有专门明文规定,这些人应依名册顺序召集,且不得以任何理由免除,除非仅因身体受伤致残和患病。
§50.4.18.12Legati quoque, qui ad sacrarium principis mittuntur, quia uiaticum, quod legatiuum dicitur, interdum solent accipere, sed et nyctostrategi et pistrinorum curatores personale munus ineunt.
被派遣至皇帝宫廷的使节,因为他们有时习惯于领取被称为“使节旅费”的盘缠,以及夜间治安官和面包房的管理员,也承担人身义务。
§50.4.18.13Defensores quoque, quos Graeci syndicos appellant, et qui ad certam causam agendam uel defendendam eliguntur, laborem personalis muneris adgrediuntur.
被希腊人称为“诉讼代理人”的维护官,以及被选派以进行或辩护特定诉讼的人,也承担着人身义务的劳苦。
§50.4.18.14Iudicandi quoque necessitas inter munera personalia habetur.
担任裁判的必要性也被列入人身义务。
§50.4.18.15Si aliquis fuerit electus, ut compellat eos, qui prope uiam publicam possident, sternere uiam, personale munus est.
若有人被选派去强迫在公道附近拥有土地的人铺设道路,此属人身义务。
§50.4.18.16Pari modo qui acceptandis siue suscipiendis censualibus professionibus destinantur, ad personalis muneris sollicitudinem animum intendunt.
同样,被指派负责接受或受理人口及财产普查申报的人,也把精力倾注于人身义务的操持中。
§50.4.18.17Mastigophori quoque, qui agonothetas in certaminibus comitantur, et scribae magistratus personali muneri seruiunt.
在竞技比赛中陪同竞赛主持者的鞭笞手,以及政务官的书记员,均履行人身义务。
§50.4.18.18Patrimoniorum sunt munera, quae sumptibus patrimonii et damnis administrantis expediuntur.
财产义务是指那些靠财产的支出以及管理人的损失来履行的义务。
§50.4.18.19Elemporia et pratura apud Alexandrinos patrimonii munus existimatur.
在亚历山大里亚人中,购油官和普拉图拉之职被视为财产义务。
§50.4.18.20Susceptores quoque uini per prouinciam Africam patrimonii munus gerunt.
整个阿非利加行省的葡萄酒接收官也履行财产义务。
§50.4.18.21Patrimoniorum autem munera duplicia sunt.
财产义务又是双重的。
nam quaedam ex his muneribus possessionibus siue patrimoniis indicuntur, ueluti agminales equi uel mulae et angariae atque ueredi.
因为这些义务中的某些是向领地或财产征课的,例如行军队列用的马匹或骡子,以及征用马车和邮传马。
H §50.4.18.22uiusmodi igitur obsequia et hi, qui neque municipes neque incolae sunt, adgnoscere coguntur.
这样,此类劳役即便是那些既非市民也非本地居民的人,也必须被迫承担。
§50.4.18.23Sed et eos, qui faenus exercent, etsi ueterani sint, tributiones eiusmodi adgnoscere debere rescriptum est.
此外,已通过敕答规定,从事放贷业务的人,即便他们是退役兵,也必须承担此种类别的摊派。
§50.4.18.24Ab huiusmodi muneribus neque primipilaris neque ueteranus aut miles aliusue, qui priuilegio aliquo subnixus, nec pontifex excusatur.
任何首席百人队长、退役兵、士兵,或其他仗恃某种特权的人,乃至祭司,都不得免除此种类别的义务。
§50.4.18.25Praeterea habent quaedam ciuitates praerogatiuam, ut hi, qui in territorio earum possident, certum quid frumenti pro mensura agri per singulos annos praebeant: quod genus collationis munus possessionis est.
此外,某些城市享有特权,使在它们领地内拥有土地的人,每年必须按其土地面积提供一定数量的粮食:此类摊派属土地所有之义务。
§50.4.18.26Mixta munera decaprotiae et icosaprotiae, ut Herennius Modestinus et notando et disputando bene et optima ratione decreuit: nam decaproti et icosaproti tributa exigentes et corporale ministerium gerunt et pro omnibus defunctorum fiscalia detrimenta resarciunt, ut merito inter mixta hoc munus numerari debeat.
十人官之职与二十人官之职是混合义务,正如赫雷尼乌斯·莫德斯蒂努斯在注释与论述中,以极佳且最完美的理由所作出的裁决:因为十人官和二十人官在征税时,既履行了身体的劳务,又替所有已故之人弥补了国库的损失,是以此项义务理所当然地应被列入混合义务之中。
§50.4.18.27Sed ea, quae supra personalia esse diximus, si hi qui funguntur ex lege ciuitatis suae uel more etiam de propriis facultatibus impensas faciant uel annonam exigentes desertorum praediorum damna sustineant, mixtorum definitione continebuntur.
但是,我们上面所说的人身义务,如果履行这些义务的人依据其本城法律或惯例,也从自己的财产中支付费用,或者在征收军粮时承担了荒废领地的损失,则将被包含在混合义务的定义之中。
H §50.4.18.28aec omnia munera, quae trifariam diuisimus, una significatione comprehenduntur: nam personalia et patrimoniorum et mixta munera ciuilia seu publica appellantur.
这些我们分为三类的全部义务,都包含在一个统一的称谓中:因为人身、财产及混合义务,均被称为市民义务或公共义务。
§50.4.18.29Siue autem personalium dumtaxat siue etiam ciuilium munerum immunitas alicui concedatur, neque ab annona neque ab angariis neque a ueredo neque ab hospite recipiendo neque a naue neque capitatione, exceptis militibus et ueteranis, excusari possunt.
然而,无论某人是被授予仅免于人身义务,还是也免于市民义务,除军人与退役兵外,他们都不得免除提供军粮、征用马车、邮传马、接待宾客、提供船只以及人头税。
§50.4.18.30Magistris, qui ciuilium munerum uacationem habent, item grammaticis et oratoribus et medicis et philosophis, ne hospitem reciperent, a principibus fuisse immunitatem indultam et diuus Uespasianus et diuus Hadrianus rescripserunt.
对于享有免除市民义务之特权的教师,以及语法学家、修辞学家、医生和哲学家,皇帝已授予他们免予接待宾客的特权,对此,神圣的维斯帕先和神圣的哈德良均曾作出过敕答。

词汇与语法注释

  1. 50.4.18.5emendi frumenti olei — 动形容词 `emendi` 在性、数、格上与中性单数属格名词 `frumenti` 一致,而 `olei` 是在该结构下与之并列的另一个属格名词。它们共同修饰名词 `cura`,意为“购买粮食和食油的管领(照管)”。
  2. 50.4.18.7Irenarchae quoque ... funguntur — 三个主语并列:`Irenarchae`(治安官)、包含先行词的关系代词从句 `qui ... eligi solent`(通常被选派修路的人)以及 `episcopi`(监督官)。句末的动词短语 `personalibus muneribus funguntur`(履行人身义务)统辖所有这些主语。
  3. 50.4.18.11hos ... expressum — 对格不定词(AcI)结构 `hos ... uocari nec ... liberari` 用作非人称被动虚拟式动词短语 `specialiter sit expressum`(已被专门明文规定)的主语从句。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §50.4.18.pr-50.4.18.30. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:50.4.18.pr-50.4.18.30

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。