[HERMOGENIANUS libro primo epitomarum. ] §50.4.1.prMunerum ciuilium quaedam sunt patrimonii, alia personarum.
[赫尔莫杰尼安,于《简编第一卷》] 市民义务有些属于财产性的,有些属于人身性的。
§50.4.1.1Patrimonii sunt munera rei uehicularis, item nauicularis: decemprimatus: ab istis enim periculo ipsorum exactiones sollemnium celebrantur.
属于财产性的义务有:陆路运输义务,同样还有水路运输义务,以及十人役;因为在这些职务中,由他们自行承担风险来执行常规税款的征收。
§50.4.1.2Personalia ciuilia sunt munera defensio ciuitatis, id est ut syndicus fiat: legatio ad census accipiendum uel patrimonium: scribatus: καμηλασία: annonae ac similium cura: praediorumque publicorum: frumenti comparandi: aquae ductus: equorum circensium spectacula: publicae uiae munitiones: arcae frumentariae: calefactiones thermarum: annonae diuisio et quaecumque aliae curae istis sunt similes.
属于人身性的市民义务有:城市代理(即担任城市诉讼代理人);为了户口调查或管理共有财产而担任的使节;书记官职务;骆驼运输役;粮食供给及类似事务的掌管;公有土地的管理;粮食的采购;水道的维护;马戏场赛马表演的举办;公共道路的修缮;粮食金库的管理;公共浴场的加热;粮食的分配,以及任何与这些类似的职务。
ex his enim, quae rettulimus, cetera etiam per leges cuiusque ciuitatis ex consuetudine longa intellegi potuerunt.
因为从我们所列举的这些事务中,其余的义务也可以根据各城市的法律,通过长期的习惯而得以理解。
§50.4.1.3Illud tenendum est generaliter personale quidem munus esse, quod corporibus labore cum sollicitudine animi ac uigilantia sollemniter extitit, patrimonii uero, in quo sumptus maxime postulatur.
一般应当铭记的是:人身性的义务,是指那些通常伴随着精神上的关切与警觉,由身体劳动来履行的义务;而财产性的义务,则是指其中主要要求开支的义务。
§50.4.1.4Aeque personale munus est tutela, cura adulti furiosiue, item prodigi, muti, etiam uentris, etiam ad exhibendum cibum potum tectum et similia.
同样地,监护,对成年人或疯子的保佐,同样对浪荡子、聋哑人、甚至对胎儿的保佐,以及为了提供食物、饮料、住所和类似物品的保佐,也都是人身性的义务。
sed et in bonis, cuius officio usucapiones interpellantur ac, ne debitores liberentur, prouidetur: item ex Carboniano edicto bonorum possessione petita, si satis non detur, custodiendis bonis curator datus personali fungitur munere.
而且,凡是对财产[设立的保佐人]——其职责在于中断时效取得并防止债务人被免除债务——[也履行人身性的义务];同样地,在根据卡尔波尼亚努斯告示请求占有财产时,如果未提供担保,为保管财产而设立的保佐人也是在履行人身性的义务。
his similes sunt bonis dati curatores, quae fuerunt eius, qui ab hostibus captus est et reuerti speratur: item custodiendis ab eo relictis, cui necdum quisquam ciuili uel honorario iure successit, curatores constituti.
与这些类似的是为那些被敌人俘虏但有望归国之人的财产所设立的保佐人;同样,为了保管那些尚未有人根据市民法或长官法继承的死者遗留财产而设立的保佐人。