[CALLISTRATUS libro primo cognitionum. ] §50.2.11.prNon tantum qui tenerae aetatis, sed etiam qui grandes natu sunt decuriones fieri prohibentur.
[卡利斯特拉图斯,于《审理录第一卷》] 不仅年幼者,而且年长者也被禁止成为十人阁成员。
illi quasi inhabiles rem publicam tueri ad tempus excusantur, hi uero in perpetuum amouentur: non alias seniores, ne seniorum excusatione iuniores onerentur ad omnia munera publica suscipienda soli relicti.
前者因不适宜维护国家而暂时获得免除,后者则被永久排除:否则长者不予[免除],以免因长者的免除而使年轻人在独自承担所有公共职务时负担过重。
neque enim minores uiginti quinque annis decuriones allegi nisi ex causa possunt, neque hi, qui annum quinquagensimum et quintum excesserunt.
因为未满二十五岁者,除非有正当理由,否则不能被选任为十人阁成员,而超过五十五岁者亦同。
nonnumquam etiam longa consuetudo in ea re obseruata respicienda erit.
有时,在这件事上所遵循的长期惯例也必须予以考量。
quod etiam custodiendum principes nostri consulti de allegendis in ordine Nicomedensium huius aetatis hominibus rescripserunt.
我们的皇帝们在就将这一年龄的人选任为尼科美底亚人参事会成员接受咨询时,也曾发回敕答,表示这一点必须遵守。