[IDEM libro quadragesimo sexto ad edictum. ] §50.16.195.prPronuntiatio sermonis in sexu masculino ad utrumque sexum plerumque porrigitur.
[同人,载于《告示评注》第四十六卷] 男性词尾的言语表述通常也涵盖男女两性。
' §50.16.195.1Familiae' appellatio qualiter accipiatur, uideamus.
让我们来看看“familia”这一名称是如何被理解的。
et quidem uarie accepta est: nam et in res et in personas deducitur.
确实,它的含义多种多样:因为它可以指代物,也可以指代人。
in res, ut puta in lege duodecim tabularum his uerbis 'adgnatus proximus familiam habeto'.
指代物时,例如在《十二铜表法》中的以下字句中:“最近之宗亲应占有其家产”。
ad personas autem refertur familiae significatio ita, cum de patrono et liberto loquitur lex: 'ex ea familia', inquit, 'in eam familiam': et hic de singularibus personis legem loqui constat.
而对于人,当法律谈及保护人与解放自由人时,则如此提及“familia”的含义:“出自该家族”、“进入该家族”:在这里,显然法律谈论的是个别的人。
§50.16.195.2Familiae appellatio refertur et ad corporis cuiusdam significationem, quod aut iure proprio ipsorum aut communi uniuersae cognationis continetur.
“familia”的名称也指代某一集体的含义,这一集体要么因他们自身的特有权利,要么因整个血亲的共同权利而被维系。
iure proprio familiam dicimus plures personas, quae sunt sub unius potestate aut natura aut iure subiectae, ut puta patrem familias, matrem familias, filium familias, filiam familias quique deinceps uicem eorum sequuntur, ut puta nepotes et neptes et deinceps.
根据特有权利,我们把处于同一人权力之下的、因自然或法律而顺从的数人称为一个家族,例如家父、家母、家子、家女以及紧随其后继承其地位的人,如孙子、孙女等,依此类推。
pater autem familias appellatur, qui in domo dominium habet, recteque hoc nomine appellatur, quamuis filium non habeat: non enim solam personam eius, sed et ius demonstramus: denique et pupillum patrem familias appellamus.
而被称为家父的,是在家中有支配权的人,即便他没有儿子,也正确地被称为这一名称:因为我们指明的不仅是他个人,而且是他的法律地位:因此我们也称未成年受监护人为家父。
et cum pater familias moritur, quotquot capita ei subiecta fuerint, singulas familias incipiunt habere: singuli enim patrum familiarum nomen subeunt.
当家父去世时,有多少个顺从于他的个人,他们就各自开始拥有独立的家族:因为每个人都承担起家父的名称。
idemque eueniet et in eo qui emancipatus est: nam et hic sui iuris effectus propriam familiam habet.
同样的情况也发生在一个被免除家父权的人身上:因为他也因成为自权人而拥有自己独立的家族。
communi iure familiam dicimus omnium adgnatorum: nam etsi patre familias mortuo singuli singulas familias habent, tamen omnes, qui sub unius potestate fuerunt, recte eiusdem familiae appellabuntur, qui ex eadem domo et gente proditi sunt.
根据共同权利,我们把所有宗亲的集合称为一个家族:因为即使在家父去世后,每个人各自拥有独立的家族,但曾经处于同一人权力之下、出身于同一家宅和氏族的所有人,仍被正确地称为属于同一个家族。
§50.16.195.3Seruitutium quoque solemus appellare familias, ut in edicto praetoris ostendimus sub titulo de furtis, ubi praetor loquitur de familia publicanorum.
我们通常也把奴隶的集体称为“familia”,正如我们在裁判官告示的“关于盗窃”这一主题下所说明的,在那里裁判官谈到了包税人的奴隶们。
sed ibi non omnes serui, sed corpus quoddam seruorum demonstratur huius rei causa paratum, hoc est uectigalis causa.
但在此处,指明的并非所有的奴隶,而是为这一特定事务、即为税收之故而准备的某个奴隶集体。
alia autem parte edicti omnes serui continentur: ut de hominibus coactis et ui bonorum raptorum, item redhibitoria, si deterior res reddatur emptoris opera aut familiae eius, et interdicto unde ui familiae appellatio omnes seruos comprehendit.
然而在告示的其他部分,则包含了所有的奴隶:例如关于纠集人众与暴力抢夺财产、以及因买主的行为或其奴隶(familia)导致退还的物变差时的红利诉讼、以及“关于暴力的禁止令”中,“familia”这一名称都包揽了所有的奴隶。
sed et filii continentur.
但家子们也被包含在内。
§50.16.195.4Item appellatur familia plurium personarum, quae ab eiusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur (sicuti dicimus familiam Iuliam), quasi a fonte quodam memoriae.
同样地,源于同一个最远始祖之血脉的数人,也因仿佛某种记忆的源源而被称作家族(正如我们所说的尤利乌斯家族)。
§50.16.195.5Mulier autem familiae suae et caput et finis est.
但是,女性则是她自己家族的起点,也是终点。