[ULPIANUS libro quinto opinionum. ] §49.15.21.prSi quis ingenuam ab hostibus redemptam eo animo secum habuerit, ut ex ea susciperet liberos, et postea ex se natum sub titulo naturalis filii cum matre manumiserit: ignorantia mariti eiusdemque patris neque statui eorum, quos manumisisse uisus est, officere debet, et exinde intellegi oportet remissum matri pignoris uinculum, ex quo de ea suscipere liberos optauerat: ideoque eam, quae postliminio reuersa erat libera et ingenua, ingenuum peperisse constat.
[乌尔比安,《意见集》第五卷] 如果有人将一名从敌人处赎回的自由出身女子留置于身边,意图与她生育子女,并在其后以自然子女的名义将自己与她所生的孩子连同母亲一同释放:这位既是丈夫又是父亲的男子的不知,不应当损害那些被视为已被他释放之人的身份,且由此应当理解为,自从他渴望与她生育子女之时起,对母亲的担保羁绊便已解除;因此,可以确定,通过恢复权利归来的她作为自由且自由出身的女子,生育了一个自由出身的孩子。
quod si publice praeda uirtute militum reciperata nulli pretium matris pater numerauerit, protinus postliminio reuersa non cum domino, sed cum marito fuisse declaratur.
但是,如果是通过士兵的英勇公开夺回战利品,父亲没有向任何人支付母亲的赎金,则她被宣告为在通过恢复权利归来后,不是与主人、而是与丈夫生活在一起。
§49.15.21.1In ciuilibus dissensionibus quamuis saepe per eas res publica laedatur, non tamen in exitium rei publicae contenditur: qui in alterutras partes discedent, uice hostium non sunt eorum, inter quos iura captiuitatium aut postliminiorum fuerint.
在内乱中,尽管国家经常因此受到损害,但争斗并非为了毁灭国家;分裂为任何一方的人,都不处于彼此之间会产生捕虏或恢复权利之法律的敌手地位。
et ideo captos et uenumdatos posteaque manumissos placuit superuacuo repetere a principe ingenuitatem, quam nulla captiuitate amiserant.
因此,对于那些被捕并被卖掉、其后又被释放的人,他们向皇帝申请恢复其未曾因任何捕虏而失去的自由出身身份,被认为是多余的。