[IULIANUS libro sexagensimo secundo digestorum. ] §49.15.22.prBona eorum, qui in hostium potestatem peruenerint atque ibi decesserint, siue testamenti factionem habuerint siue non habuerint, ad eos pertinent, ad quos pertinerent, si in potestatem hostium non peruenissent: idemque ius in eadem causa omnium rerum iubetur esse lege Cornelia, quae futura esset, si hi, de quorum hereditatibus et tutelis constituebatur, in hostium potestatem non peruenissent.
[尤利安,《学说汇纂》第六十二卷] 落入敌人支配并在那里死亡之人的财产,无论其是否具有遗嘱能力,皆归属于如果他们未曾落入敌人支配时本应归属的人;且根据《科尔内利乌斯法》,在相同情况下,对于所有事务,皆命令适用与那些对其遗产继承和监护做出决定的人在未曾落入敌人支配时本应存在的相同法律。
§49.15.22.1Apparet ergo eadem omnia pertinere ad heredem eius, quae ipse, qui hostium potitus est, habiturus esset, si postliminio reuertisset.
因此,显然,被捕者本人生前如果通过恢复权利归来所应拥有的所有相同之物,皆归属于其继承人。
porro quaecumque serui captiuorum stipulantur uel accipient, adquiri dominis intelleguntur, cum postliminio redierint: quare necesse est etiam ad eos pertineant, qui ex lege Cornelia hereditatem adierint.
此外,被捕者的奴隶所约定或接受的任何财物,在主人通过恢复权利归来时,皆被视为是为主人取得的;因此,这些财物也必然归属于根据《科尔内利乌斯法》接受继承的人。
quod si nemo ex lege Cornelia heres extiterit, bona publica fient.
但是,如果根据《科尔内利乌斯法》没有人作为继承人出现,财产将收归公有。
legata quoque seruis eorum praesenti die uel sub condicione ad heredes pertinebunt.
给他们奴隶的遗赠,无论是确定期限的还是附条件的,也归属于继承人。
item si seruus ab extero heres institutus fuerit, iussu heredis captiui adire poterit.
同样,如果奴隶被第三人指定为继承人,他可以在被捕之主人的继承人的命令下接受继承。
§49.15.22.2Quod si filius eius, qui in hostium potestate est, accipit aut stipulatur, id patre priusquam postliminio rediret mortuo ipsi adquisitum intellegitur, etsi uiuo patre decesserit, ad heredem patris pertinebit.
但是,如果处于敌人支配下之人的儿子接受或约定了某物,若父亲在通过恢复权利归来之前死亡,则此物被视为是为儿子自己取得的;即使儿子在父亲生前死亡,该物也归属于父亲的继承人。
nam status hominum, quorum patres in hostium potestate sunt, in pendenti est, et reuerso quidem patre existimatur nunquam suae potestatis fuisse, mortuo tunc pater familias fuisse, cum pater eius in hostium potestate perueniret.
因为父亲处于敌人支配下之人的身份处于未定状态,若父亲归来,则儿子被视为从未获得自主权;若父亲死亡,则儿子被视为在父亲落入敌人支配的那一刻起就是家父。
§49.15.22.2aPater familias qui habebat filios in potestate duos et uiginti milia, ab hostibus captus est: alter ex filiis acceptis decem milibus alia decem milia adquisiuit: quaeritur patre apud hostes defuncto quid filii habituri sint.
一个在其权力下有两个儿子和两万塞斯特斯的家父被敌人俘虏;其中一个儿子在分得一万之后,又取得了另外一万。 问:在父亲死于敌国的情况下,儿子们将拥有什么。
respondit, si reuersus esset pater, etiam postea adquisita decem milia eius futura fuisse: at cum in captiuitate mortuus sit, communia non fore, sed eius qui adquisiuit.
他回答说:如果父亲已经归来,其后取得的一万也将属于父亲;但由于父亲在被捕中死亡,这一万将不作为共有财产,而属于取得它的那个人。
uiginti autem milia aequaliter diuidenda.
但原先的两万应当平分。
§49.15.22.3Quae peculiari nomine serui captiuorum possident, in suspenso sunt: nam si domini postliminio redierint, eorum facta intelleguntur, si ibi decesserint, per legem Corneliam ad heredes eorum pertinebunt.
被捕者的奴隶以特有财产的名义占有的财物,处于悬而未决的状态:因为如果主人通过恢复权利归来,这些财物被视为成为他们的财产;如果主人在那里死亡,根据《科尔内利乌斯法》,这些财物将归属于其继承人。
§49.15.22.4Si quis, cum praegnatem uxorem haberet, in hostium potestatem peruenerit, nato deinde filio et mortuo, ibi decesserit, eius testamentum nullum est, quia et eorum, qui in ciuitate manserunt, hoc casu testamenta rumpuntur.
如果有人在妻子怀孕时落入敌人支配,随后儿子出生并死亡,而他自己亦在那里死亡,则其遗嘱无效,因为即使是留在城邦之内的人的遗嘱,在此种情况下也会被撤销。