[IDEM libro sexagensimo tertio ad edictum.
[同上,告示注解第六十三卷。
] §49.14.6.prFiscus cum in priuati ius succedit, priuati iure pro anterioribus suae successionis temporibus utitur: ceterum posteaquam successit, habebit priuilegium suum.
] 国库在继承私人的权利时,在继承发生之前的时期,行使私人的权利;但继承发生之后,它将享有自身的特权。
sed utrum statim atque coepit ad eum pertinere nomen, an uero posteaquam conuenit debitorem, an posteaquam relatum est inter nomina debitorum, quaeritur.
然而,这究竟是在债权开始归属于国库之时,还是在催告(或诉追)债务人之后,抑或是在登记于债务人名册之后,对此存在争议。
et quidem usuras exinde petit fiscales, etsi breuiores debeantur, ex quo conuenit certum debitorem et confitentem.
事实上,即便原本应付较低的利息,国库自催告了确定的且承认债务的债务人之时起,即可请求国库利息。
at in priuilegio uarie rescriptum est: puto tamen exinde priuilegio esse locum, ex quo inter nomina debitorum relatum nomen est.
但关于特权(的生效时间),有着不同的批复;不过我认为,自债权登记于债务人名册之时起,特权便开始适用。
§49.14.6.1Quodcumque priuilegii fisco competit, hoc idem et Caesaris ratio et Augustae habere solet.
凡属于国库的任何特权,皇帝的私财和皇后(的私财)通常同样享有。