[IDEM libro quinto sententiarum.
[同人《判决录》第五卷。
] §49.14.45.prIn fraudem fisci non solum per donationem, sed quocumque modo res alienatae reuocantur, idemque iuris est et si non quaeratur: aeque enim in omnibus fraus punitur.
] 对于欺诈国库的行为,不仅通过赠与,而且以任何方式转让的财产都要予以收回;即使[财产未被国库]取得,也适用同样的法律规则,因为在所有情况下欺诈都同样受到惩罚。
§49.14.45.1Bona eorum, qui in custodia uel in uinculis uel compedibus decesserunt, heredibus eorum non auferuntur, siue testato siue intestato decesserunt.
在羁押、监禁或带镣铐中死亡之人的财产,无论其有遗嘱还是无遗嘱死亡,均不得从其继承人处剥夺。
§49.14.45.2Eius bona, qui sibi mortem consciuit, non ante ad fiscum coguntur, quam prius constiterit, cuius criminis gratia manus sibi intulerit.
自杀者的财产,在查明其因何种罪行而自尽之前,不得征归国库。
eius bona, qui sibi ob aliquod admissum flagitium mortem consciuit et manus intulit, fisco uindicantur: quod si id taedio uitae aut pudore aeris alieni uel ualetudinis alicuius impatientia admisit, non inquietabuntur, sed suae successioni relinquuntur.
因所犯某种罪行而自杀并自尽者的财产,归入国库;但如果他是因厌世、债务羞耻或无法忍受某种疾病而自杀,其财产则不受干扰,而是留给其继承人。
§49.14.45.3A debitore fisci in fraudem datas libertates retrahi placuit: sane ipsum ita ab alio emere mancipium, ut manumittat, non est prohibitum: ergo tunc et libertatem praestare possit.
国库债务人为欺诈国库而给予的释奴应当予以撤销,这已成为定论。 当然,并不禁止债务人本人为了释放奴隶而从他人处购买奴隶;因此,在此情况下,他也可以赋予其自由。
§49.14.45.4Ex his bonis, quae ad fiscum delata sunt, instrumenta uel chirographa, acta etiam ad ius priuatorum pertinentia restitui postulantibus conuenit.
在收归国库的财产中,文书、亲笔手书以及涉及私人权利的记录,应当在请求人要求时予以归还。
§49.14.45.5Neque instrumenta neque acta a quoquam aduersus fiscum edi oportet.
任何人均不得向国库出示不利于国库的文书或记录。
§49.14.45.6Ipse autem fiscus actorum suorum exempla hac condicione edit, ut is, cui describendi fit potestas, aduersus se uel rem publicam his actis ne utatur: de quo cauere compellitur, ut, si usus is contra interdictum fuerit, causa cadat.
然而,国库自身根据以下条件出示其记录的副本:被赋予抄录权的人不得利用这些记录来反对国库或国家;对此他必须提供担保,如果他违反禁令使用这些记录,他将败诉。
§49.14.45.7Quotiens apud fiscum agitur, actorum potestas postulanda est, ut merito is uti liceat, eaque manu commentariensis adnotanda sunt.
每当在国库法庭进行诉讼时,必须请求使用记录的权利,以便合法使用它们,并且这些记录必须由记录官亲笔注明。
quod si ea aliter proferantur, is qui ita protulerit causa cadit.
但如果以其他方式出示这些记录,如此出示之人将败诉。
§49.14.45.8Quotiens iterum apud fiscum eadem causa tractatur, priorum actorum, quorum usus non fuerat postulatus, ex officio recitatio iure poscetur.
每当同一案件在国库法庭再次审理时,对于此前未请求使用的记录,应当依职权在法律上要求予以宣读。
§49.14.45.9Qui pro alio a fisco conuentus debitum exsoluit, non inique postulat persecutionem bonorum eius pro quo soluit: in quo etiam adiuuari per officium solet.
因他人之事被国库起诉并清偿债务的人,有权要求追索其代为清偿者的财产,这一要求并非不公;在此方面,他通常也会获得官职的协助。
§49.14.45.10Fiscalibus debitoribus petentibus ad comparandam pecuniam dilationem negari non placuit.
国库债务人为了筹集资金而请求延期时,已确定不应予以拒绝。
cuius rei aestimatio ita arbitrio iudicantis conceditur, ut in maioribus summis non plus quam tres menses, in minoribus uero non plus quam duo prorogentur: prolixioris autem temporis spatium ab imperatore postulandum est.
对该事项的裁量由法官决定,其方式为:对于较大金额的延期不超过三个月,对于较小金额的延期不超过两个月;但更长的时间必须向皇帝请求。
§49.14.45.11Si principalis rei bona ad fiscum deuoluta sint, fideiussores liberantur: nisi forte minus idonei sint et in reliquum non exsolutae quantitatis accesserint.
如果主债务人的财产归入国库,保证人即告免责;除非[主债务人]缺乏偿债能力,且[保证人]是针对未清偿的余额而追加的。
§49.14.45.12Si plus seruatum est ex bonis debitoris a fisco distractis, iure ac merito restitui postulatur.
如果国库变卖债务人财产所得超出了债务额,有权且理所当然地要求退还超额部分。
§49.14.45.13Conductor ex fundo fiscali nihil transferre potest nec cupressi materiam uendere uel oliuae non substitutis aliis ceterasque arbores pomiferas caedere: et facta eius rei aestimatione in quadruplum conuenitur.
国库土地的承租人不得从中移走任何东西,也不得在未植树替代的情况下出售柏树或橄榄树木材,亦不得砍伐其他果树;在对该行为进行评估后,他将被诉以四倍的赔偿。
§49.14.45.14Minoribus uiginti quinque annis neque fundus neque uectigalia locanda sunt, ne aduersus ea beneficio aetatis utantur.
土地和税收均不应租让给未满二十五岁的人,以免他们利用年龄优势来对抗这些契约。