[IDEM libro decimo de officio proconsulis. ] §48.19.9.prMoris est aduocationibus quoque praesides interdicere.
[同上,第十卷《论行省执政官的职责》] 行省总督通常也会禁止辩护活动。
et nonnumquam in perpetuum interdicunt, nonnumquam ad tempus uel annis metiuntur uel etiam tempore quo prouinciam regunt.
他们有时终身禁止,有时限期禁止,其期限或以年数衡量,或甚至以他们治理该行省的时间来衡量。
§48.19.9.1Nec non ita quoque interdici potest alicui, ne certis personis adsit.
同样,也可以如此禁止某人,即不得协助特定的人。
§48.19.9.2Potest et ita interdici cui, ne apud tribunal praesidis postulet, et tamen apud legatum uel procuratorem non prohibetur agere.
也可以如此禁止某人,即不得在总督的裁判席前进行申诉,然而并不禁止他在副官或皇帝代理官前进行诉讼。
§48.19.9.3Si tamen apud legatum prohibitus fuerit postulare, credo per consequentias ne quidem apud praesidem relictam illi postulandi facultatem.
然而,如果某人被禁止在副官前申诉,我相信,作为当然的结果,他甚至在总督前申诉的权利也未被保留。
§48.19.9.4Nonnumquam non aduocationibus cui interdicitur, sed foro.
有时,某人被禁止的不是辩护活动,而是进入法庭。
plus est autem foro quam aduocationibus interdicere, si quidem huic omnino forensibus negotiis accommodare se non permittatur.
然而,禁止进入法庭比禁止辩护活动更为严重,因为此人完全不被允许参与任何法庭事务。
solet autem ita uel iuris studiosis interdici uel aduocatis uel tabellionibus siue pragmaticis.
而通常被如此禁止的,要么是法学学生,要么是辩护人,要么是公证人或法律实务顾问。
§48.19.9.5Solet et ita interdici, ne instrumenta omnino forment neue libellos concipiant uel testationes consignent.
通常也会如此禁止,即完全不得制作法律文件,不得起草诉状,亦不得签署证明书。
§48.19.9.6Solet et sic, ne eo loci sedeant, quo in publico instrumenta deponuntur, archio forte uel grammatophylacio.
通常也会如此,即不得坐在公开存放文件的地方,例如在公文馆或记录保管所。
§48.19.9.7Solet et sic, ut testamenta ne ordinent uel scribant uel signent.
通常也会如此,即不得设立、撰写或签署遗言。
§48.19.9.8Erit et illa poena, ne quis negotiis publicis interueniat: hic enim priuatis quidem interesse poterit, publicis prohibebitur, ut solent quibus sententia praecipitur δημοσίων ἀπέχεσθαι.
这也将成为一种刑罚,即任何人不得干涉公用事务:因为在此情况下,他确实可以参与私人事务,但将被禁止参与公用事务,正如那些被判决远离公用事务的人通常所面临的那样。
§48.19.9.9Sunt autem et aliae poenae: si negotiatione quis abstinere iubeatur uel ad conductionem eorum quae publice locantur accedere, ut ad uectigalia publica.
此外还有其他刑罚:如某人被命令禁止从事商业,或被禁止参与公家出租之物的承租,例如公共税收。
§48.19.9.10Interdici autem negotiatione plerumque uel negotiationibus solet: sed damnare, ut quis negotietur, an possit uideamus.
通常,人们被禁止的是一般商业或特定商业:但是,让我们考量是否可以判处某人必须从事商业。
et sunt quidem hae poenae, si quis generaliter tractare uelit, inciuiles inuitum hominem iubere facere quod facere non potest: sed si quis specialiter tractauerit, potest esse iusta causa compellendi cuius ad negotiationem: quod si fuerit, sequenda erit sententia.
如果从一般意义上探讨,这些刑罚确实是不合市民法的,即命令一个不愿意的人去做他无法做到的事;但如果是从具体情况探讨,则可能存在强制某人从事商业的正当理由:如果确实如此,则应当遵循该判决。
§48.19.9.11Istae fere sunt poenae quae iniungi solent.
这些大致是通常被课处的刑罚。
sed enim sciendum est discrimina esse poenarum neque omnes eadem poena adfici posse.
但必须知道,刑罚存在区别,并非所有人都能被处以相同的刑罚。
nam in primis decuriones in metallum damnari non possunt nec in opus metalli, nec furcae subici uel uiui exuri.
因为首先,市参议员不得被判处矿山刑或矿山劳动刑,也不得被挂上首枷或被活活烧死。
et si forte huiusmodi sententia fuerint affecti, liberandi erunt: sed hoc non potest efficere qui sententiam dixit, uerum referre ad principem debet, ut ex auctoritate eius poena aut permutetur aut liberaretur.
如果他们万一被处以此种判决,则必须被免除:但作出判决的人不能亲自执行此免除,而必须上报皇帝,以便根据皇帝的权威,要么变更刑罚,要么免除刑罚。
§48.19.9.12Parentes quoque et liberi decurionum in eadem causa sunt.
市参议员的父母及子女也处于相同的境况。
§48.19.9.13Liberos non tantum filios accipere debemus, uerum omnes liberos.
通过“子女”一词,我们不应当仅理解为儿子,而应当理解为所有子孙。
§48.19.9.14Sed utrum hi soli, qui post decurionatum suscepti sunt, his poenis non adficiantur, an uero omnes omnino liberi, etiam in plebeia familia suscepti, uidendum est: et magis puto omnibus prodesse debere.
但是,是否只有那些在获得市参议员身份之后出生的人才不受这些刑罚的影响,还是实际上所有子女,包括在平民家庭中出生的人,都不受影响,这必须予以考量:而我更认为这应当使所有人受益。
§48.19.9.15Plane si parens decurio esse desierit, si quidem iam decurione fuerit editus, proderit ei, ne adficiatur: enimuero si posteaquam plebeius factus est tunc suscipiat filium, quasi plebeio editus ita erit plectendus.
显然,如果父母不再是市参议员,但如果该子女是在其身为市参议员时所生,则这对其有利,使其不受刑罚;然而,如果是其成为平民后所生的儿子,则应当作为平民所生之人而受到同样的惩处。
§48.19.9.16Statuliberum quasi liberum iam puniendum diuus Pius Saluio Marciano rescripsit.
神圣的皮乌斯给萨尔维乌斯·马尔基亚努斯的敕答中指出,对于附条件自由的奴隶,应当视同已经自由的人予以惩处。