[ULPIANUS libro nono de officio proconsulis. ] §48.19.8.praut damnum cum infamia aut dignitatis aliquam depositionem aut alicuius actus prohibitionem.
[乌尔比安《论行省执政官的职责》第九卷] 或伴随不名誉的财产损失,或剥夺某种地位,或禁止某种行为。
§48.19.8.1Uita adimitur, ut puta si damnatur aliquis, ut gladio in eum animaduertatur.
生命被剥夺,例如,如果某人被判处以剑刑处决。
sed animaduerti gladio oportet, non securi uel telo uel fusti uel laqueo uel quo alio modo.
但应当以剑刑处决,而非以斧、武器、棍棒、绞索或任何其他方式。
proinde nec liberam mortis facultatem concedendi ius praesides habent.
因此,行省总督也无权给予自由选择死亡的权利。
multo enim uel ueneno necandi.
以毒药杀害则更不被允许。
diui tamen tres rescripserunt permittentes liberam mortis facultatem.
然而,三位神圣的皇帝曾下达敕答,准许自由选择死亡。
H §48.19.8.2ostes autem, item transfugae ea poena adficiuntur, ut uiui exurantur.
H 另一方面,敌人以及逃兵则被处以活活烧死的刑罚。
§48.19.8.3Nec ea quidem poena damnari quem oportet, ut uerberibus necetur uel uirgis interematur, nec tormentis: quamuis plerique dum torquentur deficere solent.
任何人也不应当被判处鞭笞致死或用笞杖处死的刑罚,亦不应当被判处拷问致死;尽管大多数人在受拷问时通常会绝命。
§48.19.8.4Est poena, quae adimat libertatem: huiusmodi ut puta, si quis in metallum uel in opus metalli damnetur.
存在剥夺自由的刑罚:例如,如果某人被判处矿山刑或矿山劳动刑。
metalla autem multa numero sunt et quaedam quidem prouinciae habent, quaedam non habent: sed quae non habent, in eas prouincias mittunt, quae metalla habent.
矿山数量繁多,某些行省拥有,某些行省则没有;但没有矿山的行省会将人送往拥有矿山的行省。
§48.19.8.5Praefecto plane urbi specialiter competere ius in metallum damnandi ex epistula diui Seueri ad Fabium Cilonem exprimitur.
在神圣的塞维鲁给法比乌斯·基洛的信中明确指出,判处矿山刑的特有权力属于城市长官。
§48.19.8.6Inter eos autem, qui in metallum et eos, qui in opus metalli damnantur, differentia in uinculis tantum est, quod qui in metallum damnantur, grauioribus uinculis premuntur, qui in opus metalli, leuioribus, quodque refugae ex opere metalli in metallum dantur, ex metallo grauius coercentur.
而在被判处矿山刑的人与被判处矿山劳动刑的人之间,区别仅在铁链上:被判处矿山刑的人被更重的铁链束缚,而被判处矿山劳动刑的人则被较轻的铁链束缚,且从矿山劳动中逃跑的人会被投入矿山刑,而从矿山中逃跑的人则受到更严厉的惩治。
§48.19.8.7Quisquis autem in opus publicum damnatus refugit, duplicato tempore damnari solet: sed duplicare eum id temporis oportet, quod ei cum superesset fugit, scilicet ne illud duplicetur, quo adprehensus in carcere fuit.
任何被判处公共劳动后逃跑的人,通常会被判处双倍的时间;但应当使他逃跑时所剩余的时间翻倍,这显然是为了不让他在被捕后关在监狱里的时间翻倍。
et si in decem annos damnatus sit, aut perpetuari ei debet poena aut in opus metalli transmitti.
如果他被判处十年,则其刑罚应当要么被变更为终身,要么被转入矿山劳动。
plane si decennio damnatus fuit et initio statim fugit, uidendum est, utrum duplicari ei tempora debeant, an uero perpetuari uel transferri in opus metalli: et magis est, ut transferatur aut perpetuetur.
显然,如果他被判处十年,且在开始时立即逃跑,则必须考量其时间应当翻倍,还是实际上应当变更为终身,或者转入矿山劳动;而转入或变更为终身这一观点更为可取。
generaliter enim dicitur, quotiens decennium excessura est duplicatio, non esse tempore poenam artandam.
因为通常认为,每当翻倍将超过十年时,不应当按时间限制刑罚。
§48.19.8.8In ministerium metallicorum feminae in perpetuum uel ad tempus damnari solent.
妇女通常被终身或限期判处矿工的劳役。
simili modo et in salinas.
以同样的方式也被判处盐场刑。
et si quidem in perpetuum fuerint damnatae, quasi seruae poenae constituuntur: si uero ad tempus damnantur, retinent ciuitatem.
如果她们确实被终身判处,她们就被确立为刑罚奴隶;但如果是限期判处,则她们保留公民权。
§48.19.8.9Solent praesides in carcere continendos damnare aut ut in uinculis contineantur: sed id eos facere non oportet.
行省总督通常会判处人们关押于监狱,或拘禁于铁链中;但他们不应当这样做。
nam huiusmodi poenae interdictae sunt: carcer enim ad continendos homines, non ad puniendos haberi debet.
因为此种刑罚是被禁止的:实际上,监狱应当被视为用于拘留人,而非惩罚人。
§48.19.8.10In calcariam quoque uel sulphurariam damnari solent: sed hae poenae metalli magis sunt.
人们也通常会被判处去石灰石场或硫磺矿;但这些刑罚更属于矿山刑的性质。
§48.19.8.11Quicumque in ludum uenatorium fuerint damnati, uidendum est, an serui poenae efficiantur: solent enim iuniores hac poena adfici.
凡是被判处去兽斗士学校的人,必须考量他们是否成为刑罚奴隶:因为年轻人通常会被处以此种刑罚。
utrum ergo serui poenae isti efficiantur an retineant libertatem, uidendum est.
因此,必须考量这些人是成为刑罚奴隶还是保留自由。
et magis est, ut hi quoque serui efficiantur: hoc enim distant a ceteris, quod instituuntur uenatores aut pyrricharii aut aliam quam uoluptatem gesticulandi uel aliter se mouendi gratia.
而这些人也成为奴隶的观点更为可取:因为他们与其他奴隶的区别仅在于,他们被训练为兽斗士、或战舞表演者、或为了打手势或以其他方式活动以提供娱乐的其他表演者。
§48.19.8.12Seruos in metallum uel in opus metalli, item in ludum uenatorium dari solere nulla dubitatio est: et si fuerint dati, serui poenae efficiuntur nec ad eum pertinebunt, cuius fuerint antequam damnarentur.
奴隶通常会被判处矿山刑、矿山劳动刑或兽斗士学校,这是毋庸置疑的;如果他们被判处,他们就成为刑罚奴隶,且不再属于他们在被判刑前的主人。
denique cum quidam seruus in metallum damnatus beneficio principis esset poena liberatus, imperator Antoninus rectissime rescripsit, quia semel domini esse desierat seruus poenae factus, non esse eum in potestatem domini postea reddendum.
最后,当某个被判处矿山刑的奴隶因皇帝的恩惠而被免除刑罚时,皇帝安东尼努斯非常正确地敕答道:由于该奴隶一旦成为刑罚奴隶便不再属于其主人,因此其后不应当被重新交还给其主人支配。
§48.19.8.13Sed siue in perpetua uincula fuerit damnatus seruus siue in temporalia, eius remanet, cuius fuit, antequam damnaretur.
但是,无论奴隶被判处终身监禁还是限期监禁,他仍然属于他在被判刑前的主人。