[MACER libro secundo de publicis iudiciis. ] §48.19.10.prIn seruorum persona ita obseruatur, ut exemplo humiliorum puniantur.
[马塞尔,第二卷《论公诉》] 关于奴隶,规定其应效仿较低贱者之例予以惩处。
et ex quibus causis liber fustibus caeditur, ex his seruus flagellis caedi et domino reddi iubetur: et ex quibus liber fustibus caesus in opus publicum datur, ex his seruus, sub poena uinculorum ad eius temporis spatium, flagellis caesus domino reddi iubetur.
凡是自由人因某些原因被以木杖责打者,奴隶因这些原因亦被命令以鞭笞之并归还其主人;凡是自由人因某些原因被木杖责打后被送去服公共劳役者,奴隶因这些原因,在以相同时间长短的锁链刑为处罚的条件下,被鞭笞后命令归还其主人。
si sub poena uinculorum domino reddi iussus non recipiatur, uenumdari et, si emptorem non inuenerit, in opus publicum et quidem perpetuum tradi iubetur.
如果奴隶被命令在锁链刑处罚下归还主人而不被主人接收,则命令将其卖掉,且若未找到买主,则交由公共劳役,并且是终身劳役。
§48.19.10.1Qui ex causa in metallum dati sunt et post hoc deliquerunt, in eos tamquam metallicos constitui debet, quamuis nondum in eum locum perducti fuerint, in quo operari habent: nam statim ut de is sententia dicta est, condicionem suam permutant.
因某种原因被判处矿山刑且在此之后又犯新罪的人,即使他们尚未被带到其应当劳动的场所,也必须对他们按矿山刑徒的待遇予以裁决;因为一旦对他们宣判,他们就立即改变了自己的法律身份。
§48.19.10.2In personis tam plebeiorum quam decurionum illud constitutum est, ut qui maiori poena adficitur, quam legibus statuta est, infamis non fiat.
关于平民和市参议员,均有如此之规定:凡遭受比法律规定更重之刑罚的人,不致成为不名誉者。
ergo et si opere temporario quis multatus sit uel tantum fustibus caesus, licet in actione famosa, ueluti furti, dicendum erit infamem non esse, quia et solus fustium ictus grauior est quam pecuniaris damnatio.
因此,即使某人在涉及不名誉的诉讼中(例如窃盗诉讼)被处以定期劳役,或者仅被以木杖责打,也应当说他并非不名誉者,因为仅是被木杖责打,就比金钱上的判罚更为沉重。