Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §48.19.28.pr-48.19.28.16

死刑序列与按阶级划分的各种犯罪量刑标准

第 8409 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安梳理了罗马法中死刑(如叉架刑、活焚、斩首、矿山劳役和流放)的层级结构,阐述了鞭笞等刑罚因社会地位而异的适用规则,并详细规定了针对放火、下毒、强盗等具体犯罪的量刑标准及依循先例的阶级处罚原则。

[IDEM libro sexto de cognitionibus. ]
[同前,选自《特别审判》第六卷]死刑的等级大致如下。
§48.19.28.prCapitalium poenarum fere isti gradus sunt. summum supplicium esse uidetur ad furcam damnatio.
极刑被认为是判处叉架刑。
item uiui crematio: quod quamquam summi supplicii appellatione merito contineretur, tamen eo, quod postea id genus poenae adinuentum est, posterius primo uisum est.
同样还有活体焚刑:虽然这理所当然地包含在极刑的名称之下,然而,由于这种刑罚是后来才发明出来的,因此它被视为排在第一种刑罚之后。
item capitis amputatio.
同样还有斩首。
deinde proxima morti poena metalli coercitio.
其次,最接近死亡的刑罚是强制矿山劳动。
post deinde in insulam deportatio.
在此之后,是流放到岛屿。
§48.19.28.1Ceterae poenae ad existimationem, non ad capitis periculum pertinent, ueluti relegatio ad tempus, uel in perpetuum, uel in insulam, uel cum in opus quis publicum datur, uel cum fustium ictu subicitur.
其他刑罚只涉及名誉,而不涉及生命的危险,例如限期或无限期的放逐,或放逐到岛屿,或者将某人处以公共劳役,或者对其处以笞刑。
§48.19.28.2Non omnes fustibus caedi solent, sed hi dumtaxat qui liberi sunt et quidem tenuiores homines: honestiores uero fustibus non subiciuntur, idque principalibus rescriptis specialiter exprimitur.
并非所有人都通常被处以笞刑,而仅限于自由人中身分较低微的人:而较为高贵的人则不被处以笞刑,这在皇帝的敕答中已被特别写明。
§48.19.28.3Solent quidam, qui uolgo se iuuenes appellant, in quibusdam ciuitatibus turbulentis se adclamationibus popularium accommodare.
在某些动荡的城市中,一些俗称“青年帮”的人通常会迎合平民的煽动性欢呼。
qui si amplius nihil admiserint nec ante sint a praeside admoniti, fustibus caesi dimittuntur aut etiam spectaculis eis interdicitur.
如果他们没有犯下更严重的罪行,且事先未受到总督的警告,他们会在被笞打后释放,或者甚至被禁止观看演出。
quod si ita correcti in eisdem deprehendantur, exilio puniendi sunt, nonnumquam capite plectendi, scilicet cum saepius seditiose et turbulente se gesserint et aliquotiens adprehensi tractati clementius in eadem temeritate propositi perseuerauerint.
但如果他们以这种方式受到惩戒后,又在同样的行径中被抓获,则应被处以流放刑,有时甚至应被处以死刑,这显然是在他们频繁进行煽动和制造动乱,并且在多次被捕并获得较宽大处理后,仍坚持其同样的轻率企图的情况下。
§48.19.28.4Serui caesi solent dominis reddi.
奴隶在被笞打后,通常会被归还给他们的主人。
§48.19.28.5Et ut generaliter dixerim, omnes, qui fustibus caedi prohibentur, eandem habere honoris reuerentiam debent, quam decuriones habent.
一般而言,所有被禁止处以笞刑的人,都应当享有与市参事会成员相同的名誉敬重。
est enim inconstans dicere eum, quem principales constitutiones fustibus subici prohibuerunt, in metallum dari posse.
因为,如果说被皇帝宪令禁止处以笞刑的人,却可以被判处矿山劳动刑,这显然是前后矛盾的。
§48.19.28.6Diuus Hadrianus in haec uerba rescripsit. 'In opus metalli ad tempus nemo damnari debet.
神圣的哈德良在敕答中写道:“任何人都不应被判处限期的矿山劳动。
sed qui ad tempus damnatus est, etiamsi faciet metallicum opus, non in metallum damnatus esse intellegi debet: huius enim libertas manet, quamdiu etiam hi, qui in perpetuum opus damnantur'.
但被判处限期劳役的人,即使他从事矿山工作,也不应被理解为被判处了矿山劳动刑:因为他的自由仍然存在,这正如那些被判处无限期劳役的人的自由同样保留一样。
proinde et mulieres hoc modo damnatae liberos pariunt.
”因此,以这种方式被判刑的妇女所生的孩子也是自由人。
§48.19.28.7Ad statuas confugere uel imagines principum in iniuriam alterius prohibitum est.
禁止为了伤害他人而逃往皇帝的雕像或画像处。
cum enim leges omnibus hominibus aequaliter securitatem tribuant, merito uisum est in iniuriam potius alterius quam sui defensionis gratia ad statuas uel imagines principum confugere: nisi si quis ex uinculis uel custodia detentus a potentioribus ad huiusmodi praesidium confugerit: his enim uenia tribuenda est.
因为法律平等地向所有人提供安全,所以,为了伤害他人而非为了自卫而逃往皇帝雕像或画像处,理所当然地被视为不当:除非有人被更有势力的人用锁链或监禁拘留,并逃往此类庇护所:因为对这些人应当予以宽恕。
ne autem ad statuas uel imagines quis confugiat, senatus censuit: eumque, qui imaginem Caesaris in inuidiam alterius praetulisset, in uincula publica coerceri diuus Pius rescripsit.
此外,为了防止任何人逃往雕像或画像,元老院作出了决议;神圣的庇护敕答道,凡是为了使他人陷入被动而抬出恺撒画像的人,应当被收监于公立监狱。
§48.19.28.8Omnia admissa in patronum patroniue filium patrem propinquum maritum uxorem ceterasque necessitudines grauius uindicanda sunt quam in extraneos.
所有针对保护人、保护人之子、父亲、亲属、丈夫、妻子以及其他亲密关系成员所犯下的罪行,都应当比针对外人所犯下的罪行受到更重的惩罚。
§48.19.28.9Uenenarii capite puniendi sunt aut, si dignitatis respectum agi oportuerit, deportandi.
毒杀者应当被处以死刑,或者如果需要考虑到其尊贵的身分,则应当予以流放。
§48.19.28.10Grassatores, qui praedae causa id faciunt, proximi latronibus habentur.
为了掠夺而行凶的劫匪被视为最接近强盗。
et si cum ferro adgredi et spoliare instituerunt, capite puniuntur, utique si saepius atque in itineribus hoc admiserunt: ceteri in metallum dantur uel in insulas relegantur.
如果他们惯于持械袭击并进行洗劫,他们将被处以死刑,尤其是在他们频繁且在旅途中犯下此罪的情况下:其余的人则被判处矿山劳动或被放逐到岛屿。
§48.19.28.11Igni cremantur plerumque serui, qui saluti dominorum suorum insidiauerint, nonnumquam etiam liberi plebeii et humiles personae.
图谋加害其主人生命的奴隶通常被处以火刑,有时自由民中的平民和卑微之人也会被处以此刑。
§48.19.28.12Incendiarii capite puniuntur, qui ob inimicitias uel praedae causa incenderint intra oppidum: et plerumque uiui exuruntur.
因仇恨或为了掠夺而在城镇内放火的放火犯应当被处以死刑,且通常被活活烧死。
qui uero casam aut uillam, aliquo lenius.
但放火烧毁小屋或别墅的人,惩罚则稍轻一些。
nam fortuita incendia, si, cum uitari possent, per neglegentiam eorum, apud quos orta sunt, damno uicinis fuerunt, ciuiliter exercentur (ut qui iactura adfectus est, damni disceptet) uel modice uindicaretur.
因为对于偶发的火灾,如果本可以避免,却因火源所在房屋之人的疏忽而给邻里造成了损失,则应进行民事起诉(以便遭受损失的人就损害进行抗辩),或者予以适度的惩罚。
§48.19.28.13In exulibus gradus poenarum constituti edicto diui Hadriani, ut qui ad tempus relegatus est, si redeat in insulam relegetur, qui relegatus in insulam excesserit, in insulam deportetur, qui deportatus euaserit, capite puniatur.
关于被流放者,神圣的哈德良的告示规定了刑罚的等级:限期放逐者若返回,则应被放逐到岛屿;被放逐到岛屿者若逃离,则应被流放到岛屿;被流放者若逃跑,则应被处以死刑。
§48.19.28.14Ita et in custodiis gradum seruandum esse idem princeps rescripsit, id est ut, qui in tempus damnati erant, in perpetuum damnarentur, qui in perpetuum damnati erant, in metallum damnarentur, qui in metallum damnati id admiserint, summo supplicio adficerentur.
同样地,同一位皇帝也敕答道,在监禁刑中也应当遵守等级,也就是说,被判处限期徒刑的人应当被改判为无限期徒刑,被判处无限期徒刑的人应当被改判为矿山劳动,而被判处矿山劳动的人若再犯此罪,则应被处以极刑。
§48.19.28.15Famosos latrones in his locis, ubi grassati sunt, furca figendos compluribus placuit, ut et conspectu deterreantur alii ab isdem facinoribus et solacio sit cognatis et adfinibus interemptorum eodem loco poena reddita, in quo latrones homicidia fecissent: nonnulli etiam ad bestias hos damnauerunt.
许多人赞同,应当将臭名昭著的强盗在他们行凶的地点钉在叉架上,这既能通过眼前的景象震慑他人不要犯同样的罪行,同时在强盗杀人的同一地点执行惩罚,也能给死者的亲属和姻亲带来抚慰:有些人甚至将他们判处投喂猛兽。
§48.19.28.16Maiores nostri in omni supplicio seuerius seruos quam liberos, famosos quam integrae famae homines punierunt.
我们的祖先在所有的惩罚中,对奴隶的处罚比对自由人更严厉,对臭名昭著者的处罚比对名誉无瑕者的处罚更严厉。

词汇与语法注释

  1. §48.19.28.prposterius primo uisum est — 将 'primo' 解释为名词化形容词 'primus' 的比较夺格(意为“比第一个”)最为自然。这里的“第一个”指的是开头提到的 'ad furcam damnatio'(叉架刑)。也就是说,虽然活焚(uiui crematio)属于极刑的一种,但由于它是后来才采用的,因此在刑罚的序列中被视为排在第一种(即叉架刑)之后。
  2. §48.19.28.6quamdiu etiam hi, qui in perpetuum opus damnantur — 连词 'quamdiu' 通常表示“只要……就”,但在此处带有比较或同等性质的含义,即“正如那些被判处无限期[公共]劳役者的自由同样保留一样”。在罗马法中,被判处矿山劳动刑(in metallum)会导致丧失自由身份(成为刑罚奴隶 serui poenae),而公共劳役刑(opus publicum)即使是无限期的,也不会剥夺自由。因此,此处阐述了限期从事矿山工作者其自由依然保留的法理,这与无限期公共劳役刑相同。
  3. §48.19.28.12ciuiliter exercentur... uel modice uindicaretur — 文本在语法上存在不一致:前半句的动词 'exercentur' 是复数现在时直陈式,与复数主语 'fortuita incendia'(偶发火灾)一致;而通过等位连词 'uel' 连接的后半句却使用了单数未完成过去时虚拟式 'uindicaretur'。这可能是文本抄写错误或转为非人称表达的结果。在句法解解上,它并列了两种不同的解决方法:要么提起民事诉讼,要么(在公法上)受到适度的惩罚。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §48.19.28.pr-48.19.28.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:48.19.28.pr-48.19.28.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。