[MARCIANUS libro singulari ad senatus consultum Turpillianum. ] §48.16.1.prAccusatorum temeritas tribus modis detegitur et tribus poenis subicitur: aut enim calumniantur aut praeuaricantur aut tergiuersantur.
[马尔基安努斯,《图尔皮利安元老院决议注》单卷本]起诉人的轻率以三种方式暴露,并受三种刑罚处罚:因为他们要么诬告,要么串通,要么逃避起诉。
§48.16.1.1Calumniari est falsa crimina intendere, praeuaricari uera crimina abscondere, tergiuersari in uniuersum ab accusatione desistere.
诬告是指提出虚假的指控,串通是指隐瞒真实的指控,逃避起诉是指完全放弃起诉。
§48.16.1.2Calumniatoribus poena lege Remmia irrogatur.
对诬告者,依《雷米乌斯法》科处刑罚。
§48.16.1.3Sed non utique qui non probat quod intendit protinus calumniari uidetur: nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui reo absoluto de accusatoris incipit consilio quaerere, qua mente ductus ad accusationem processit, si et quidem iustum eius errorem reppererit, absoluit eum, si uero in euidenti calumnia eum deprehenderit, legitimam poenam ei irrogat.
但是,未能证明其指控者绝非立刻被视为诬告:因为对此事的调查委诸审理者的裁量,审理者在被告获释后,开始调查起诉人的意图,即他是出于何种心态而着手起诉的;如果他确实发现其错误是正当的,则予以免诉,但若发现他属于显而易见的诬告,则对其科处法定刑。
§48.16.1.4Quorum alterutrum ipsis uerbis pronuntiationis manifestatur.
这两者中的哪一个,是通过宣告本身的措辞来表明的。
nam si quidem ita pronuntiauerit 'non probasti', pepercit ei: sin autem pronuntiauit 'calumniatus es', condemnauit eum.
因为如果他宣告“你未能证明”,则是宽恕了他;但如果他宣告“你进行了诬告”,则是判处了他有罪。
et quamuis nihil de poena subiecerit, tamen legis potestas aduersus eum exercebitur: nam, ut Papinianus respondit, facti quidem quaestio in arbitrio est iudicantis, poenae uero persecutio non eius uoluntati mandatur, sed legis auctoritati reseruatur.
而且,即使他未在刑罚上附加任何内容,法律的效力仍将对他行使:因为正如帕皮尼亚努斯所答复的,事实的审查确实在裁判官的裁量之中,但刑罚的追究并不委托于他的意愿,而是保留给法律的权威。
§48.16.1.5Quaeri possit, si ita fuerit interlocutus: 'Lucius Titius temere accusasse uidetur', an calumniatorem pronuntiasse uideatur.
如果裁判官在中间判决中如此宣布:“卢基乌斯·蒂蒂乌斯似乎轻率地进行了起诉”,是否应被视为宣告他是诬告者,对此可以提出疑问。
et Papinianus temeritatem facilitatis ueniam continere et inconsultum calorem calumniae uitio carere et ob id hunc nullam poenam subire oportere.
帕皮尼亚努斯答复称,轻率包含对粗心大意的宽恕,且无谋的热情不具有诬告的瑕疵,因此该人不应当承受任何刑罚。
§48.16.1.6Praeuaricatorem eum esse ostendimus, qui colludit cum reo et translaticie munere accusandi defungitur, eo quod proprias quidem probationes dissimularet, falsas uero rei excusationes admitteret.
我们指出,串通者是指那些与被告通谋并敷衍地履行起诉职责的人,因为他隐瞒了自己拥有的证据,却接受了被告虚假的辩解。
§48.16.1.7Si quis autem ab accusatione citra abolitionem destiterit, punitur.
但如果任何人在未获得撤诉的情况下放弃起诉,他将受到处罚。
§48.16.1.8Abolitio priuatim a praesidibus postulari ac impetrari solet, item pro tribunali, non de plano: nec praesens hanc cognitionem alteri demandare potest.
撤诉通常是私下向省长请求并获得的,同样也可以在法庭上获得,而不是简易地获得;且在场的省长不能将此项审查委托给他人。
§48.16.1.9Si plura crimina idem eidem intulit, singulorum debet abolitionem petere: alioquin prout quid admiserit, eius nomine senatus consulti poenam patietur.
如果同一人对同一人提起数个指控,他必须就每一个指控请求撤诉:否则,根据他放弃了哪一个,他将因此承受元老院决议的刑罚。
§48.16.1.10Accusationem is intulit, qui praescriptione summoueri poterat, ut quilibet adulterii masculo post quinque annos continuos ex die commissi adulterii uel feminae post sex menses utiles ex die diuortii: an, si destiterit, hoc senatus consulto plecti debet, belle dubitatur.
由本可因时效等抗辩而被排除的人提起的起诉,例如任何人就奸通罪在奸通发生之日起连续五年之后对男性提起诉讼,或在离婚之日起六个有效月之后对女性提起诉讼:如果他放弃起诉,是否应当根据本元老院决议受到处罚,这是一个值得怀疑的问题。
mouet, quod paene nulla erit accusatio, quam temporis spatium aut personae uitium omnimodo remoueret reoque securitatem timoris ac periculi promitteret.
支持处罚的理由是,几乎没有任何起诉不会因时间的流逝或人的瑕疵而被完全排除,并向被告承诺免受恐惧和危险的安全。
contra mouet, quod qualiscumque accusatio illata cognoscentis auctoritate, non accusantis uoluntate aboleri debet maioreque odio dignus existimaretur, qui temere ad tam improbam accusationem processisset.
相反的理由是,无论提起何种起诉,都应当根据审理者而非起诉人的意愿予以撤诉,且轻率着手进行如此不当起诉的人应当被认为值得更大的憎恶。
ergo uerius est eum quoque de quo loquimur in senatus consultum incidere oportere.
因此,更为真实的是,我们所说的那个人也应当落入元老院决议的适用范围。
adquin Papinianus respondit mulierem, quae idcirco ad falsi accusationem non admitteretur, quod suam suorumue iniuriam non persequeretur, desistentem senatus consulto Turpilliano non plecti.
然而,帕皮尼亚努斯答复称,一个因未追究自身或其亲属受到的侵害而不被允许提起伪造罪起诉的妇女,在放弃起诉时,不受《图尔皮利安元老院决议》的处罚。
num ergo et in ceteris idem responsurus sit? quid enim interest, propter sexus infirmitatem an propter status turpitudinem temporisue finem ad accusationem aliquam non admittatur? multoque magis excludendi sunt, quod mulieris quidem accusatio uel propter proprium eius dolorem effectum habere potuit, illorum uero accusatio uoce dumtaxat tenus interuenit.
那么,在其他情况下他也会做出同样的答复吗? 因为由于性别的软弱、身分的不名誉还是期限的届满而不被允许提起某种起诉,这之间有什么区别呢? 而且他们更应当被排除,因为妇女的起诉至少因她自身的痛苦而可能产生效果,而他们的起诉仅在口头上介入。
adquin idem alias scribit non posse aliquem duos eodem tempore adulterii accusare, marem et feminam, et tamen, si utrique simul denuntiauerit, in utriusque persona abolitionem eum petere debere, ne in hoc senatus consulto incidat.
然而,同一作者在别处写道,任何人不能在同一时间对两个人提起奸通起诉,即一个男性和一个女性,但是,如果他同时向双方通告,他必须就双方的身份请求撤诉,以免落入本元老院决议。
quid porro refert, propter causas supra scriptas accusatio non ualuerit an propter numerum personarum non tenuerit? an haec intersint, plenam habuerit aliquis accusandi facultatem, sed propter personarum coniunctionem ab accusatione summoueatur, an uero stricta ratione quibusdam accusandi facultas non competat? merito itaque dicendum est omnes excepta muliere et minore nisi abolitionem petierint, in hoc senatus consulto incidere.
那么,起诉因上述原因无效,与因人数问题未成立,这之间又有什么区别呢? 或者这些情况是否有区别:某人拥有完全的起诉能力,但由于当事人的关系而被排除于起诉之外,还是根据严格的法理,某些人根本不具有起诉能力? 因此,理所当然应当认为,除妇女和未成年人外,所有人在未请求撤诉的情况下,都落入本元老院决议的适用范围。
§48.16.1.11Suspecti tutoris accusatio pro tribunali tantum examinari potest, et nullus alius de huiusmodi quaestione quam praeses pronuntiare potest: et tamen qui ab ea destitit, senatus consulto non tenetur.
对嫌疑监护人的指控只能在法庭上审查,且除省长外,没有人能对这类审问做出判决;然而,放弃该指控的人不受本元老院决议的约束。
§48.16.1.12Item si dicat aliquis in senatus consultum incidisse Turpillianum, praesidis est super ea re notio: et tamen contra desertorem senatus consulti non interuenit coercitio: qui autem dicit quem in hoc senatus consulto incidisse, accusator non est.
同样,如果有人说某人已落入《图尔皮利安元老院决议》,则对该事项的审理属于省长;然而,对元老院决议的放弃者不实行强制;而指出某人已落入本元老院决议的人并不是起诉人。
§48.16.1.13Incidit in hoc senatus consulto et qui accusatorem summittit aut instigat, aut qui mandat alicui et instruit eum ad accusationem capitalem dando probationes, allegando accusationes: et merito: nam diffidendo crimini quod mouet et eximendo se periculo calumniae uel desertionis merito calumniantis et desistentis poenae subdi debuit, nisi subornatus accusator probauerit crimen quod intendere suscepit.
落入本元老院决议的也包括那些指使或唆使起诉人,或者委托他人并通过提供证据、提出指控来为其准备涉及死刑的起诉的人;这是理所当然的:因为通过不信任自己提起的罪名并使自己免于诬告或放弃的危险,他理所当然应当承受诬告者和放弃者的刑罚,除非被指使的起诉人证明了他着手提起的罪名。
nec interest, per se mandauit accusationem an per alium: uerum hunc, qui hoc ministerio usus est ad mandandam accusationem, non ex uerbis, sed ex sententia senatus consulti puniri Papinianus respondit.
不论他是亲自委托起诉还是通过他人委托,这都无关紧要;但帕皮尼亚努斯答复称,利用这一服务来委托起诉的人,应当根据元老院决议的精神而非字面含义予以处罚。
summissus enim accusator similiter eodem senatus consulto plectitur, id est propter hoc solum punitur, quod ministerium alieni timoris recepit.
因为被指使的起诉人同样受到该元老院决议的惩处,即他仅因承担了为他人恐惧服务的职务而受到处罚。
§48.16.1.14Reus condemnatus prouocauit, deinde accusator destitit: an in hoc senatus consulto incidit? prope est, ut incidisse uideatur, quia prouocationis remedio condemnationis extinguitur pronuntiatio.
被判有罪的被告提起上诉,随后起诉人放弃了起诉:他是否落入本元老院决议? 接近于应当被认为已落入,因为通过上诉的救济,有罪判决的宣告被消灭了。