[PAULUS libro singulari de iudiciis publicis. ] §48.13.11.prSacrilegi capite puniuntur.
[保罗,著《公诉裁判》单卷本] 亵渎圣物者处死刑。
§48.13.11.1Sunt autem sacrilegi, qui publica sacra compilauerunt.
然而,亵渎圣物者是指掠夺公共圣物之人。
at qui priuata sacra uel aediculas incustoditas temptauerunt, amplius quam fures, minus quam sacrilegi merentur.
而那些企图侵犯私人圣物或无人看管的小神龛之人,其应受的惩罚重于窃贼,但轻于亵渎圣物者。
quare quod sacrum quodue admissum in sacrilegii crimen cadat, diligenter considerandum est.
因此,必须仔细考虑何种圣物、或何种实施的行为属于亵渎圣物罪。
§48.13.11.2Labeo libro trigensimo octauo posteriorum peculatum definit pecuniae publicae aut sacrae furtum non ab eo factum, cuius periculo fuit, et ideo aedituum in his, quae ei tradita sunt, peculatum non admittere.
拉贝奥在《遗稿集》第三十八卷中,将侵吞公款定义为:并非由对该公款承担风险之人所实施的、对公共或圣性钱财的窃取;因此,神庙管理员对于已移交给其保管的财物,不构成侵吞公款。
§48.13.11.3Eodem capite inferius scribit non solum pecuniam publicam, sed etiam priuatam crimen peculatus facere, si quis quod fisco debetur simulans se fisci creditorem accepit, quamuis priuatam pecuniam abstulerit.
在同章稍后部分,他写道,不仅公共钱财,而且私人钱财也可能构成侵吞公款罪,如果有人假装自己是国库的债权人,收受了应付给国库的款项,即使他拿走的是私人钱财。
§48.13.11.4Is autem, qui pecuniam traiciendam suscepit uel quilibet alius, ad cuius periculum pecunia pertinet, peculatum non committit.
然而,承担金钱运输之人,或任何其他对该金钱承担风险之人,不构成侵吞公款。
§48.13.11.5Senatus iussit lege peculatus teneri eos, qui iniussu eius, qui ei rei praeerit, tabularum publicarum inspiciendarum describendarumque potestatem fecerint.
元老院下令,凡未经主管该事务之人允许,而提供查阅和抄录公文机会之人,应依《侵吞公款法》追究责任。
§48.13.11.6Eum, qui pecuniam publicam in usus aliquos retinuerit nec erogauerit, hac lege teneri Labeo libro trigensimo octauo posteriorum scripsit.
拉贝奥在《遗稿集》第三十八卷中写道,凡为了某种用途而扣留公共钱财且未予拨付之人,依本法追究责任。
cum eo autem, qui, cum prouincia abiret, pecuniam, quae penes se esset, ad aerarium professus retinuerit, non esse residuae pecuniae actionem, quia eam priuatus fisco debeat, et ideo inter debitores eum ferri: eamque ab eo is, qui hoc imperio utitur, exigeret, id est pignus capiendo, corpus retinendo, multam dicendo.
然而,对于在离开行省时扣留了其占有的钱财、但在向国库申报后才予以扣留之人,不适用“追索剩金之诉”,因为他是作为私人对国库负有债务,因此被列入债务人名单;而行使此种命令权之人应向其追讨,即通过扣押质物、拘留人身、处以罚金的方式。
sed eam quoque lex Iulia residuorum post annum residuam esse iussit.
然而,《尤里乌斯剩金法》规定,该款项在一年后也属于“剩金”。