[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad Sabinum. ] §47.2.7.prSi quis in seruitute furtum fecerit et manumissus deprehendatur, an fur manifestus sit, uideamus.
[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad Sabinum.] 若某人在奴隶身份期间犯下盗窃罪,并在被释放后被捕,我们应当看他是否属于现行窃贼。
et ait Pomponius libro nono decimo ex Sabino non posse eum manifesti conueniri, quia origo furti in seruitute facti non fuit manifesti.
蓬波尼乌斯在《萨宾评注》第十九卷中说,不能以现行盗窃罪起诉他,因为在奴隶身份期间实施的盗窃,其起因并非是现行的。
§47.2.7.1Ibidem Pomponius eleganter scripsit deprehensione fieri manifestum furem: ceterum si, cum tibi furtum facerem de domo tua, abscondisti te, ne te occidam, etiamsi uidisti furtum fieri, attamen non est manifestum.
在同一处,蓬波尼乌斯精妙地写道,窃贼是通过捕获而成为现行犯的:但是,如果当我在你的住宅中对你实施盗窃时,你为了不让我杀你而躲藏起来,即使你看见了盗窃的实施,然而这仍然不是现行。
§47.2.7.2Sed Celsus deprehensioni hoc etiam adicit, si, cum uidisses eum subripientem et ad comprehendendum eum accurrisses, abiecto furto effugit, furem manifestum esse:
但塞尔苏斯在“捕获”中还增加了这一点:如果,当你看见他正在偷窃并跑过去逮捕他时,他扔下盗得之物逃跑了,他也是现行窃贼。
§47.2.7.3Paruique referre putat, dominus an uicinus an quilibet transiens adprehendat.
而且他认为,是由主人、邻居还是任何路过的人逮捕,这几乎无关紧要。