Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §47.10.15.21-47.10.15.37

尾随纠缠、贬损名誉及侵害奴隶之诉

第 8015 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章节论述了因使用污言秽语或尾随构成的侵害、裁判官对旨在贬低名誉之行为(如穿着丧服、歌谣侮辱、不当债务催告等)的规制,以及对殴打或拷问他人奴隶行为的法律应对。

[ULPIANUS libro septuagensimo septimo ad edictum. ] §47.10.15.21Qui turpibus uerbis utitur, non temptat pudicitiam, sed iniuriarum tenetur.
使用污言秽语者并非在试探贞操,而是要承担侵害责任。
§47.10.15.22Aliud est appellare, aliud adsectari: appellat enim, qui sermone pudicitiam adtemptat, adsectatur, qui tacitus frequenter sequitur: adsiduo enim frequentia quasi praebet nonnullam infamiam.
挑逗与尾随是两回事:因为通过言语试图损害贞操者是挑逗,而沉默地频繁跟随者是尾随:因为持久的跟随仿佛带来了某种污名。
§47.10.15.23Meminisse autem oportebit non omnem, qui adsectatus est, nec omnem, qui appellauit, hoc edicto conueniri posse (neque enim si quis colludendi, si quis officii honeste faciendi gratia id facit, statim in edictum incidit), sed qui contra bonos mores hoc facit.
但必须记住的是,并非每一个尾随者或每一个挑逗者都可以根据本告示被起诉(因为如果有人出于戏谑或出于诚实履行礼仪的目的而这样做,他并不会立即落入告示的范围),而只有那些违反公序良俗而这样做的人。
§47.10.15.24Sponsum quoque ad iniuriarum actionem admittendum puto: etenim spectat ad contumeliam eius iniuria, quaecumque sponsae eius fiat.
我认为未婚夫也应当被准予提起侵害之诉:因为对其未婚妻所实施的任何侵害,都关乎对他的侮辱。
§47.10.15.25Ait praetor: 'ne quid infamandi causa fiat.
裁判官说:“不得为了贬低名誉而实施任何行为。
si quis aduersus ea fecerit, prout quaeque res erit, 'animaduertam'.
若有人违反此规定,我将根据具体案情予以惩处。
§47.10.15.26Hoc edictum superuacuum esse Labeo ait, quippe cum ex generali iniuriarum agere possumus.
” 拉贝奥说,本告示是多余的,因为我们可以根据一般侵害之诉提起诉讼。
sed uidetur et ipsi Labeoni (et ita se habet) praetorem eandem causam secutum uoluisse etiam specialiter de ea re loqui: ea enim, quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur, uidentur quasi neclecta.
但即使拉贝奥本人似乎也认为(事实也是如此),裁判官出于同样的原因,也希望对该事项做出专门规定:因为那些显眼发生的事情,除非被专门指出,否则似乎就像被忽视了一样。
§47.10.15.27Generaliter uetuit praetor quid ad infamiam alicuius fieri.
裁判官一般性地禁止实施任何旨在贬低他人名誉的行为。
proinde quodcumque quis fecerit uel dixerit, ut alium infamet, erit actio iniuriarum.
因此,任何人为了贬低他人名誉而实施的任何行为或说的任何话,都将构成侵害之诉。
haec autem fere sunt, quae ad infamiam alicuius fiunt: ut puta ad inuidiam alicuius ueste lugubri utitur aut squalida, aut si barbam demittat uel capillos submittat, aut si carmen conscribat uel proponat uel cantet aliquod, quod pudorem alicuius laedat.
而为了贬低他人名誉而实施的行为主要有这些:例如,为了引起对某人的反感而穿着丧服或肮脏的衣服,或者蓄须、留长发,或者撰写、公布、演唱任何伤害他人羞耻心的歌谣。
§47.10.15.28Quod ait praetor: 'si quis aduersus ea fecerit, prout quaqua re erit, animaduertam', sic intellegendum est, ut plenior esset praetoris animaduersio, id est ut quodcumque eum mouerit uel in persona eius qui agit iniuriarum actionem uel eius aduersus quem agitur uel etiam in re ipsa, in qualitate iniuriae, non audiat eum qui agit.
裁判官所说的“若有人违反此规定,我将根据具体案情予以惩处”,应当这样理解:使裁判官的审查更为充分,也就是说,无论是什么因素触动了他,无论是在提起侵害之诉的原告人身、还是被告人身、甚至是事情本身方面,他都可以不听取提起诉讼者的申诉。
§47.10.15.29Si quis libello dato uel principi uel ali cui famam alienam insectatus fuerit, iniuriarum erit agendum: Papinianus ait.
如果有人通过向皇帝或其他人呈递请愿书,攻击他人的名誉,应当提起侵害之诉:帕皮尼安说。
§47.10.15.30Idem ait eum, qui euentum sententiae uelut daturus pecuniam uendidit, fustibus a praeside ob hoc castigatum iniuriarum damnatum uideri: utique autem apparet hunc iniuriam ei fecisse, cuius sententiam uenditauit.
同一作者说,如果有人以仿佛要支付金钱的方式出卖判决结果,并因此被省督用木棍惩戒,他被视为已被判处侵害罪;而显然,此人对那个其判决被他兜售的人实施了侵害。
§47.10.15.31Si quis bona alicuius uel rem unam per iniuriam occupauerit, iniuriarum actione tenetur.
如果有人非法占有了他人的财产或某一件物品,他将承担侵害诉权之责。
§47.10.15.32Item si quis pignus proscripserit uenditurus, tamquam a me acceperit, infamandi mei causa, Seruius ait iniuriarum agi posse.
同样,如果有人为了贬低我的名誉,假装是从我这里收到的质物而公示予以出售,塞尔维乌斯说可以提起侵害之诉。
§47.10.15.33Si quis non debitorem quasi debitorem appellauerit iniuriae faciendi causa, iniuriarum tenetur.
如果有人为了实施侵害,将非债务人当作债务人予以催告,他将承担侵害责任。
§47.10.15.34Praetor ait: 'Qui seruum alienum aduersus bonos mores uerberauisse deue eo iniussu domini quaestionem habuisse dicetur, in eum iudicium dabo.
裁判官说:“凡被指控违反公序良俗殴打他人奴隶,或未经主人允许对其进行拷问者,我将针对他给予审判。
item si quid aliud factum esse dicetur, causa cognita iudicium dabo'.
同样,如果指控实施了任何其他行为,我将在查明案情后给予审判。
§47.10.15.35Si quis sic fecit iniuriam seruo, ut domino faceret, uideo dominum iniuriarum agere posse suo nomine: si uero non ad suggillationem domini id fecit, ipsi seruo facta iniuria inulta a praetore relinqui non debuit, maxime si uerberibus uel quaestione fieret: hanc enim et seruum sentire palam est.
” 如果有人为了对主人实施侵害而对奴隶实施侵害,我认为主人可以以自己的名义提起侵害之诉;但如果他并非为了侮辱主人而实施此行为,那么对奴隶本身所实施的侵害也不应被裁判官置之不理而不予惩罚,尤其是通过殴打或拷问实施时:因为显而易见,即使是奴隶也会感受到这些。
§47.10.15.36Si communem quis seruum uerberauerit, utique hac actione non tenebitur, cum iure domini id fecerit.
如果有人殴打共有奴隶,他当然不会承担本诉权之责,因为他是行使主人的权利。
§47.10.15.37Nec si fructuarius id fecerit, dominus cum eo agit, uel si proprietarius fecerit, fructuarius eum conueniet.
如果用益物权人实施了该行为,所有权人不得起诉他;或者如果虚有权人实施了该行为,用益物权人也不得起诉他。

词汇与语法注释

  1. §47.10.15.28non audiat eum qui agit — 此处的动词 “audire” 是指裁判官“予以听审”或“受理诉讼”的职权行为。因此,“non audiat” 表达了裁判官的自由裁量权:如果案件的具体情况(如原告或被告的身份、侵害的性质等)促使其做出决定,他可以拒绝听取原告的诉说(即驳回起诉)。
  2. §47.10.15.33appellauerit — 此处的 “appellare” 并不是指第20节和第22节中的“挑逗(以试探贞操)”,而是指法律意义上的“催告”或“要求”债务人履行债务。此处需注意根据上下文区分该多义词的不同含义。
  3. §47.10.15.35ipsi seruo facta iniuria — 由于奴隶缺乏法律人格,他们通常不能成为侵害之诉的主体。然而,此处对于针对奴隶本身的肉体暴力(殴打或拷问),裁判官指出“不应置之不理而不予惩罚”,这展示了一种通过主人提起诉讼来实质上保护奴隶人身安全的设计。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §47.10.15.21-47.10.15.37. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:47.10.15.21-47.10.15.37

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。