[ULPIANUS libro septuagensimo septimo ad edictum. ] §47.10.15.prItem apud Labeonem quaeritur, si quis mentem alicuius medicamento alioue quo alienauerit, an iniuriarum actio locum haberet.
[乌尔比安:《告示注解》第七十七卷] 同样,拉贝奥研究过,如果某人以药物或其他物品使他人的精神失常,是否会发生侵害诉权。
et ait iniuriarum aduersus eum agi posse.
他说,可以针对该人提起侵害之诉。
§47.10.15.1Si quis pulsatus quidem non est, uerum manus aduersus eum leuatae et saepe territus quasi uapulaturus, non tamen percussit: utili iniuriarum actione tenetur.
如果某人确实没有被殴打,但有人对他举起手,并且多次威胁要打他,却实际上没有打:他将承担准侵害诉权的责任。
§47.10.15.2Ait praetor: 'qui aduersus bonos mores conuicium cui fecisse cuiusue opera factum esse dicetur, quo aduersus bonos mores conuicium fieret: in eum iudicium dabo'.
裁判官说:“凡被指控违反公序良俗对他人进行喧噪侮辱,或因其行为导致违反公序良俗的喧噪侮辱发生者,我将针对他给予审判。
§47.10.15.3Conuicium iniuriam esse Labeo ait.
” 拉贝奥说,喧噪侮辱是一种侵害。
§47.10.15.4Conuicium autem dicitur uel a concitatione uel a conuentu, hoc est a collatione uocum.
喧噪侮辱这一名称,要么源于“集会”,要么源于“集会”,即声响的汇集。
cum enim in unum complures uoces conferuntur, conuicium appellatur quasi conuocium.
因为当许多声音汇集到一起时,就被称为喧噪侮辱,就像“合声”一样。
§47.10.15.5Sed quod adicitur a praetore 'aduersus bonos mores' ostendit non omnem in unum collatam uociferationem praetorem notare, sed eam, quae bonis moribus improbatur quaeque ad infamiam uel inuidiam alicuius spectaret.
但裁判官增加的“违反公序良俗”一词表明,裁判官并非谴责所有汇集在一起的喧嚷,而仅谴责那些为公序良俗所不容,且旨在损害他人名誉或引起反感的喧嚷。
§47.10.15.6Idem ait 'aduersus bonos mores' sic accipiendum non eius qui fecit, sed generaliter accipiendum aduersus bonos mores huius ciuitatis.
同一作者说,“违反公序良俗”不应理解为行为人的道德,而应一般地理解为违反该城邦的公序良俗。
§47.10.15.7Conuicium non tantum praesenti, uerum absenti quoque fieri posse Labeo scribit.
拉贝奥写道,喧噪侮辱不仅可以针对在场者,也可以针对不在场者。
proinde si quis ad domum tuam uenerit te absente, conuicium factum esse dicitur.
因此,如果某人在你不在家时来到你家,就被称为实施了喧噪侮辱。
idem et si ad stationem uel tabernam uentum sit, probari oportere.
同样,如果是来到值班所或店铺,也应当予以证实。
§47.10.15.8Fecisse conuicium non tantum is uidetur, qui uociferatus est, uerum is quoque, qui concitauit ad uociferationem alios uel qui summissit ut uociferentur.
不仅是大声叫嚷的人被视为实施了喧噪侮辱,那些煽动他人大声叫嚷或指使他人大声叫嚷的人也是如此。
§47.10.15.9'Cui' non sine causa adiectum est: nam si incertae personae conuicium fiat, nulla executio est.
“对他人”这一词的增加并非没有原因:因为如果喧噪侮辱是针对不特定的人,则无法提起诉权。
§47.10.15.10Si curauerit quis conuicium alicui fieri, non tamen factum sit, non tenebitur.
如果某人策划对他人进行喧噪侮辱,但实际上并未发生,他将不承担责任。
§47.10.15.11Ex his apparet non omne maledictum conuicium esse: sed id solum, quod cum uociferatione dictum est, siue unus siue plures dixerint, quod in coetu dictum est, §47.10.15.12conuicium est: quod autem non in coetu nec uociferatione dicitur, conuicium non proprie dicitur, sed infamandi causa dictum.
由此可见,并非所有的恶言恶语都是喧噪侮辱:而只有那些伴随着大声叫嚷说出的,无论是一个人还是多个人说出的,在集会中说出的,才是喧噪侮辱;而既不在集会中也不伴随大声叫嚷说出的,严格来说不称为喧噪侮辱,而是为了贬低名誉而说出的。
§47.10.15.13Si quis astrologus uel qui aliquam illicitam diuinationem pollicetur consultus aliquem furem dixisset, qui non erat, iniuriarum cum eo agi non potest, sed constitutiones eos tenent.
如果某位占星术士或承诺进行某种非法占卜的人,在接受咨询时,将一个并非小偷的人称为小偷,不能对他提起侵害之诉,但帝王宪令将使他们承担责任。
§47.10.15.14Iniuriarum, quae ex conuicio nascitur, in heredes non est reddenda: sed nec heredi.
因喧噪侮辱而产生的侵害诉权,既不应对继承人提起,也不应赋予继承人。
§47.10.15.15Si quis uirgines appellasset, si tamen ancillari ueste uestitas, minus peccare uidetur: multo minus, si meretricia ueste feminae, non matrum familiarum uestitae fuissent.
如果某人挑逗年轻女子,但如果她们穿着女仆的衣服,其过错似乎较小;如果女性穿着妓女的衣服,而非家庭妇人的衣服,过错就更小。
si igitur non matronali habitu femina fuerit et quis eam appellauit uel ei comitem abduxit, iniuriarum tenetur.
因此,如果女性没有穿着既婚妇女的服装,而有人对她进行挑逗或强行带走她的同伴,他就要承担侵害责任。
§47.10.15.16Comitem accipere debemus eum, qui comitetur et sequatur et (ut ait Labeo) siue liberum siue seruum siue masculum siue feminam: et ita comitem Labeo definit 'qui frequentandi cuiusque causa ut sequeretur destinatus in publico priuatoue abductus fuerit'.
我们应当将“同伴”理解为陪伴和跟随的人,并且(如拉贝奥所说)无论是自由人还是奴隶,男性还是女性皆同;拉贝奥对同伴的定义如下:“为了随侍某人而被指定跟随,并在公共或私人场所被带走的人”。
inter comites utique et paedagogi erunt.
同伴中当然也包括家庭教师。
§47.10.15.17Abduxisse uidetur, ut Labeo ait, non qui abducere comitem coepit, sed qui perfecit, ut comes cum eo non esset.
如拉贝奥所说,被视为带走同伴的,不是开始带走同伴的人,而是完成带走行为、使同伴不再与她在一起的人。
§47.10.15.18Abduxisse autem non tantum is uidetur, qui per uim abduxit, uerum is quoque, qui persuasit comiti, ut eam desereret.
但被视为带走的不仅是强行带走的人,还包括说服同伴背弃她的人。
§47.10.15.19Tenetur hoc edicto non tantum qui comitem abduxit, uerum etiam si quis eorum quem appellauisset adsectatusue est.
根据本告示,不仅带走同伴的人要承担责任,如果有人挑逗或尾随她们中的任何人,也要承担责任。
§47.10.15.20Appellare est blanda oratione alterius pudicitiam adtemptare: hoc enim non est conuicium, sed aduersus bonos mores adtemptare.
挑逗是指用甜言蜜语试图损害他人的贞操:因为这不是喧噪侮辱,而是违反公序良俗的试探。