[IDEM libro duodecimo responsorum. ] §46.8.3.prCum minor uiginti quinque annis creditor pecuniam reciperare uellet, interpositus procurator debitori de rato habendo cauit: restitutione in integrum data neque indebiti condictionem neque stipulationem committi constabat.
[同上,《解答集》第十二卷] 当未满二十五岁的债权人想要收回金钱时,介入的代理人向债务人就予以追认提供了担保:显而易见,若准予恢复原状,则既不会发生非债清偿返还请求,也不会触发要约言词公约。
idemque eueniret, si falsi procuratoris actum minor annis ratum habuerit.
如果未成年人追认了无权代理人的行为,其后也会发生同样的结果。
et ideo ita cauendum erit praecedente mandato: 'si ille in integrum restitutus fuerit heresue eius aut is, ad quem ea res, qua de agitur, pertinebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dari'.
因此,在有事前委任的情况下,应当如此提供担保:“如果他或其继承人,或者该争议事项所归属之人被恢复原状,则应给付与该事项等值的金钱。
mandato uero non interueniente uulgaribus uerbis de rato habendo haec quoque prudentius inter consentientes adstruentur: alioquin si non conueniat nec creditor minus consentiat, actionem dari oportebit.
”然而,在没有委任介入的情况下,在关于予以追认的普通言词中,双方当事人也应更审慎地添加这些内容;否则,如果不能达成一致,且债权人也不同意,则应当赋予诉权。
§46.8.3.1Falsus procurator de rato habendo cauit atque ita dominus a sententia iudicis procuratore uicto prouocauit: stipulationis defecisse condicionem apparuit, cum ad auxilium commune superatus confugisset.
无权代理人就予以追认提供了担保,随后在代理人败诉后,本人对法官的判决提起上诉:显而易见,要约言词公约的条件未能成就,因为败诉者已寻求共同的救济。
quod si dominus, qui ratum non habuit, pecuniam exegerit, stipulatio de rato committetur in eam pecuniam, quam dominus accepit, quamuis nihil procurator acceperit.
但是,如果未予以追认的本人索取了金钱,则即使代理人未收到任何东西,关于追认的要约言词公约也将就本人所收到的那笔金钱而触发。