[ULPIANUS libro septuagensimo septimo ad edictum. ] §46.7.3.prSi quis apud aliquem iudicem iturus stipulatus est iudicatum solui et agit apud alterum, non committitur stipulatio, quia non huius iudicis sententiae fideiussores se subdiderunt.
[乌尔比安,《告示注解》第77卷]如果有人在打算前往某位法官处诉讼时,约定了履行判决,却在另一位法官处提起诉讼,则该口头约定并不发生效力,因为保证人并未使自己服从于这位法官的判决。
§46.7.3.1Stipulationem iudicatum solui et procurator et tutor et curator stipulari possunt.
代理人、监护人和财产管理人都可以约定履行判决的口头约定。
§46.7.3.2Procuratorem eum accipere debemus, cui mandatum est, siue huius rei tantum mandatum susceperit siue etiam uniuersorum bonorum.
我们应当将接受了委任的人视为代理人,无论他是仅接受了本案的委任,还是接受了全部财产的委任。
sed et si ratum fuerit habitum, procurator uidetur.
但如果其行为得到追认,他也应被视为代理人。
§46.7.3.3Sed et si forte ex liberis uel parentibus aliquis interueniat uel uir uxoris nomine, a quibus mandatum non exigitur, an committatur stipulatio, quaeritur: magisque erit, ne committi debeat, nisi fuerit ei mandatum uel ratum habitum: quod enim eis agere permittitur edicto praetoris, non facit eos procuratores.
但是,如果偶然有子女或父母中的某人介入,或者丈夫以妻子的名义介入(对于他们,并不要求出示委任状),那么在此情况下口头约定是否发生效力便存有疑问。 更稳妥的意见是,除非他获得了委任或者其行为得到了追认,否则不应认定其发生效力。 因为根据裁判官告示允许他们进行诉讼,这一事实并不能使他们成为代理人。
itaque si talis persona interueniat, ex integro erit cauendum.
因此,如果此类人员介入,必须重新提供担保。
§46.7.3.4Sed et quod de tutore diximus, ita accipiendum est, ut, si is fuerit, qui tutelam administrabat, cum tutor non esset, tutoris appellatione eum non contineri.
不过,我们关于监护人所说的内容,应当这样理解:如果某人并非监护人,却管理着监护事务,那么他并不包含在“监护人”这一称谓之中。
§46.7.3.5Sed et si quidem tutor sit, non tamen quasi tutor negotia administret (uel dum ignorat uel alia ex causa), dicendum erit non committi stipulationem: nam edicto praetoris illi tutori agendi facultas datur, cui a parente maioreue parte tutorum eorumue, cuius ea iurisdictio fuit, tutela permissa erit.
但是,即便其确为监护人,若他并非作为监护人管理事务(不论是因为不知情还是由于其他原因),也应当认为口头约定不发生效力。 因为根据裁判官告示,起诉的权利只赋予那些由父母、监护人的过半数、或者拥有管辖权的人授予监护权的监护人。
§46.7.3.6Sed et curatorem accipiemus furiosi furiosae, item pupilli pupillae, ceterorum quoque curatores, puta adulescentis: uel si alterius cuius curator sit, committi puto stipulationem.
此外,我们亦应接纳精神失常男女的财产管理人,同样地,未成年男女的财产管理人,以及其他人的财产管理人,例如青少年的财产管理人;或者如果他是其他任何人的财产管理人,我认为口头约定都会发生效力。
§46.7.3.7Si tutor esse proponatur regionis alicuius uel prouinciae uel rerum Italicarum, consequens erit dicere, stipulationem ita demum committi, si ex ea causa egerint, quae ad administrationem eorum pertinebat.
如果设定某人是某一特定地区、行省或意大利财产的监护人,那么合乎逻辑的结论应当是:只有当他们因属于其管理范围的事实提起诉讼时,口头约定才发生效力。
§46.7.3.8Si reus, postquam iudicatum solui promisit, demens factus sit, an stipulatio committatur ob rem non defensam, quaeritur: magisque est, ut committatur, si nemo eum defendat.
如果被告在承诺履行判决之后精神失常,在此情况下,是否会因未进行诉讼防御而导致口头约定发生效力,便存有疑问。 更稳妥的意见是,如果没有人来为他进行防御,则该约定发生效力。
§46.7.3.9Ob rem non defensam stipulatio non committitur, quamdiu potest existere qui defendat.
只要还有可能出现进行防御的人,就不会因未进行诉讼防御而导致口头约定发生效力。
§46.7.3.10Si plures fuerint fideiussores, posteaquam cum uno lis contestata est ex clausula ob rem non defensam, ipse reus potest suscipere defensionem:
如果有数个保证人,在依据“未进行诉讼防御”条款与其中一人进行诉讼系属之后,被告本人仍可承担防御: