[IDEM libro nono stipulationum. ] §46.7.19.prNouissima clausula iudicatum solui stipulationis 'dolum malum abesse afuturumque esse' et in futurum tempus permanens factum demonstrat.
[同上,《口头协定书》第9卷]判决金给付保证口头协定的最后一项条款“无恶意且今后亦无恶意”表明了持续到未来时间的事实。
itaque et si forte decesserit is, qui dolo fecerit, tenebitur heres eius: uerbum enim 'afuturumque esse' plenissimum est et ad omne tempus refertur, ut, si aliquo tempore non afuerit dolus, quoniam uerum sit non afuisse, committatur haec clausula.
因此,即使实施欺诈行为的人碰巧去世,其继承人也将承担责任;因为“且今后亦无”这一表述最为宽泛,适用于所有时间,以至于如果在任何时候存在恶意,既然存在恶意属实,该条款即告触发。
§46.7.19.1Si autem adiectum sit: 'si huius rei dolus malus non aberit, quanti ea res est, dari spondes?', et ob extranei dolum promissor poena tenebitur.
但是,如果加上了:“如果在此事上存在恶意,你是否承诺给付相当于该物价值的数额? ”,那么承诺人也将因第三方的恶意而承担违约金责任。
§46.7.19.2Doli autem mali clausula, sicut reliquae stipulationes, in quibus tempus nominatim adiectum non est, ad principium stipulationis refertur.
然而,与没有明确加入时间限制的其他口头协定一样,关于恶意的条款适用于口头协定开始之时。