[ULPIANUS libro septuagensimo ad edictum. ] §46.5.1.prPraetoriarum stipulationum tres uidentur esse species, iudiciales cautionales communes.
裁判官问答契约似乎有三种:审判上的、担保性的和共同的。
§46.5.1.1Iudiciales eas dicimus, quae propter iudicium interponuntur ut ratum fiat, ut iudicatum solui et ex operis noui nuntiatione.
我们称那些为“审判上的”,即为了审判而缔结以使判决生效的契约,例如支付已决案款的问答契约,以及因新工程宣告而产生的问答契约。
§46.5.1.2Cautionales sunt autem, quae instar actionis habent et, ut sit noua actio, intercedunt, ut de legatis stipulationes et de tutela et ratam rem haberi et damni infecti.
而“担保性的”则是那些具有诉讼性质的,为了产生新的诉讼而介入的契约,例如关于遗赠、关于监护、关于追认行为以及关于防范未发生损害的问答契约。
§46.5.1.3Communes sunt stipulationes, quae fiunt iudicio sistendi causa.
“共同的”问答契约是那些为了在法庭出庭而缔结的契约。
§46.5.1.4Et sciendum est omnes stipulationes natura sui cautionales esse: hoc enim agitur in stipulationibus, ut quis cautior sit et securior interposita stipulatione.
应当知道,所有问答契约就其本性而言都是担保性的;因为在问答契约中,其目的在于使人在缔结问答契约后能得到更多的保障和安全。
§46.5.1.5Stipulationum istarum praetoriarum quaedam sunt, quae satisdationem exigunt, quaedam nudam repromissionem: sed perpaucae sunt, quae nudam promissionem habent, quibus enumeratis apparebit ceteras non esse repromissiones, sed satisdationes.
在这些裁判官问答契约中,有些要求提供保证,有些则要求单纯的允诺;但包含单纯允诺的极少,一旦列举了这些,就会清楚地看到其余的不是单纯的允诺,而是保证。
§46.5.1.6Stipulatio itaque ex operis noui nuntiatione alias satisdationem, alias repromissionem habet.
因此,基于新工程宣告的问答契约,有时需要保证,有时需要单纯的允诺。
ex qua operis noui nuntiatione satisdari oporteat. quemadmodum satisdetur.
需要考虑从何种新工程宣告中应当提供保证,以及如何提供保证。
namque de eo opere, quod in priuato factum erit, satisdatio est: de eo, quod in publico, repromitti oportet: sed hi quidem, qui suo nomine cauent, repromittunt, qui alieno, satisdant.
因为对于在私有土地上进行的工程,需要提供保证;对于在公有土地上进行的工程,则应当作单纯的允诺;但那些以自己名义提供担保的人作单纯的允诺,以他人名义的人则提供保证。
§46.5.1.7Item ex causa damni infecti interdum repromittitur, interdum satisdatur: nam si quid in flumine publico fiat, satisdatur, de aedibus autem repromittitur.
同样,在防范未发生损害的情况下,有时作单纯的允诺,有时提供保证;因为如果在公共河流中进行了什么工程,则提供保证,而对于房屋,则作单纯的允诺。
§46.5.1.8Stipulatio duplae repromissio est, nisi si conuenerit, ut satisdetur.
双倍赔偿问答契约是单纯的允诺,除非另有约定要提供保证。
§46.5.1.9Quod si sit aliqua controuersia, ut puta si dicatur per calumniam desiderari, ut stipulatio interponatur, ipse praetor debet super ea re summatim cognoscere et cautum iubere aut denegare.
但如果存在某种争议,例如,如果有人声称要求缔结问答契约是出于恶意纠缠,裁判官自己应当对该事项进行简易审理,并命令提供担保或予以拒绝。
§46.5.1.10Sed et si quid uel addi uel detrahi uel immutari in stipulatione oporteat, praetoriae erit iurisdictionis.
此外,如果问答契约中需要增加、删除或修改任何内容,这也属于裁判官管辖权的范围。