[PAULUS libro septuagensimo tertio ad edictum. ] §46.5.2.prPraetoriae stipulationes aut rei restitutionem continent aut incertam quantitatem.
[保罗,告示评注第73卷] 裁判官问答契约要么包含物的返还,要么包含不确定的金额。
§46.5.2.1Sicuti stipulatio ex operis noui nuntiatione, qua cauetur, ut opus restituatur: ideoque siue actor siue reus decesserit pluribus heredibus relictis, uno uincente uel uicto totum opus restitui debebit: quamdiu enim aliquid superest, tamdiu non potest uideri opus restitutum.
正如基于新工程宣告的问答契约,通过该契约担保工程得以恢复原状;因此,无论原告还是被告在留下数个继承人的情况下死亡,只要其中一人胜诉或败诉,整个工程都必须恢复原状。 因为只要还有任何部分残留,工程就不能被视为已恢复原状。
§46.5.2.2Incertam quantitatem continet stipulatio iudicatum solui et rem ratam dominum habiturum et damni infecti et his similes, in quibus respondetur scindi eas in personas heredum, quamuis possit dici ex persona heredum promissoris non posse descendentem a defuncto stipulationem diuersam condicionem cuiusque facere.
不确定金额包含在支付已决案款、本人将予追认、防范未发生损害以及与此类似的问答契约中,在这些情况下,据解答,这些契约在继承人个人之间进行分割,尽管也可以说,从允诺人的继承人的角度来看,源自死者的问答契约不能使他们每个人的状况有所不同。
at in contrarium summa ratione fit, ut uno ex heredibus stipulatoris uincente in partem eius committatur stipulatio: hoc enim facere uerba stipulationis 'quanti ea res est'.
但相反,具有最充分理由的是,当约订人的继承人中有一人胜诉时,问答契约在该人的份额内发生效力:因为问答契约的措辞“该物价值几何”即起此作用。
sed si unus ex heredibus promissoris totam rem possideat, in solidum eum damnandum Iulianus scribit: in quantum autem ipse ea stipulatione uel fideiussores an omnino teneantur, dubitari potest: et uidendum ait, ne non committatur.
但是,如果允诺人的继承人之一占有了该物的全部,尤里安写道,他应当被判令承担全部责任;然而,他本人或保证人是否完全受该问答契约约束,可能存在疑问;他说,必须注意,该契约是否未发生效力。
sed si lite contestata possessor decesserit, unum ex heredibus non maiore ex parte damnandum, licet totum fundum possideat, quam ex qua heres est.
但如果在诉讼系属之后占有人死亡,继承人之一即使占有了整个土地,也不应被判令承担超过其作为继承人所继承份额的责任。