[IDEM libro quadragensimo octauo ad Sabinum. ] §46.4.8.prAn inutilis acceptilatio utile habeat pactum, quaeritur: et nisi in hoc quoque contra sensum est, habet pactum.
[同前《论萨宾》第四十八卷] 无效的债权免除是否包含有效的合意,对此存在疑问:而除非在这件事上同样违反了意图,否则它包含合意。
dicet aliquis: potest ergo non esse consensus? cur non possit? fingamus eum, qui accepto ferebat, scientem prudentemque nullius esse momenti acceptilationem sic accepto tulisse: quis dubitat non esse pactum, cum consensum paciscendi non habuerit?
有人会说:难道合意也有可能不存在吗? 为什么不可能呢? 让我们假设,那个作收讫记录的人,在明知且确信该债权免除没有任何效力的情况下,依然这样作了收讫记录:既然他没有达成合意的意图,谁会怀疑这不构成合意呢?
§46.4.8.1Seruus communis sicut uni ex dominis stipulari potest, ita etiam acceptum rogare uni ex dominis potest eumque in solidum liberat: et ita Octauenus putat.
正如共有奴隶可以为主人之一进行约定,同样他也可以为主人之一请求债权免除,并免除其全部债务:奥克塔维努斯也持此观点。
§46.4.8.2Accepto liberare seruus communis alterum ex dominis etiam ab altero domino potest: id enim et Labeoni placuit.
共有奴隶也可以通过债权免除,使主人之一免除对另一主人的债务:因为拉贝奥也赞同此点。
denique libro pithanon scripsit, si a Primo domino Secundo socio domino suo stipulatus fuerit, posse Secundum accepto rogare et per acceptilationem Primum liberare, quem ipse obligauerat: sic fieri, ut per unum atque eundem seruum et constituatur et tollatur obligatio.
最后,他在《说服集》中写道,如果共有奴隶从第一的主人那里为作为其合伙人的第二的主人进行了约定,那么该奴隶可以向第二的主人请求债权免除,并通过债权免除,释放他自己曾使其承担债务的第一的主人:如此一来,通过同一且唯一的奴隶,债务既得以设立又得以消灭。
§46.4.8.3Acceptum fieri non potest, nisi quod uerbis colligatum est: acceptilatio enim uerborum obligationem tollit, quia et ipsa uerbis fit: neque enim potest uerbis tolli, quod non uerbis contractum est.
债权免除不能进行,除非是言词所约束的内容:因为债权免除消灭了言词债务,因为其自身也是通过言词进行的:因为凡不是通过言词缔结的,就不能通过言词消灭。
§46.4.8.4Filius familias promittendo patrem ciuiliter non obligat, sed se obligat: propter quod accepto rogare filius familias potest, ut se liberet, quia ipse obligatus est, pater autem acceptum rogando nihil agit, cum non sit ipse obligatus, sed filius.
家子通过承诺,在市民法上并不使父亲承担义务,而是使自己承担义务:因此,家子为了释放自己,可以请求债权免除,因为是他自己承担了义务;而父亲通过请求债权免除则无济于事,因为不是他自己承担义务,而是儿子。
idem erit et in seruo dicendum: nam et seruus accepto liberari potest, et tolluntur etiam honorariae obligationes, si quae sunt aduersus dominum.
对于奴隶也应当作同样的说:因为奴隶也可以通过债权免除被释放,且针对主人的裁判官法上的债务(如果有的话)也随之消灭。
quia hoc iure utimur, ut iuris gentium sit acceptilatio: et ideo puto et Graece posse acceptum fieri, dummodo sic fiat, ut Latinis uerbis solet: ἔχεις λαβὼν δηνάρια τόσα; ἔχω λαβών.
因为我们适用这一定律,即债权免除属于万民法:因此我认为,也可以用希腊语进行债权免除,只要进行的方式与拉丁语词语的惯例相同:ἔχεις λαβὼν δηνάρια τόσα; ἔχω λαβών.