[MARCIANUS libro singulari ad hypothecariam formulam. ] §46.3.49.prSolutam pecuniam intellegimus utique naturaliter, si numerata sit creditori.
[马尔奇亚努斯《抵押诉讼公式单卷本》] 无论如何,在自然意义上,如果钱款已被数给债权人,我们就理解为该钱款已被偿付。
sed et si iussu eius alii soluatur, uel creditori eius uel futuro debitori uel etiam ei cui donaturus erat, absolui debet.
但如果根据他的命令支付给其他人,无论支付给他的债权人、未来的债务人,还是支付给获得其赠与的人,债务人亦应当获得免除。
ratam quoque solutionem si creditor habuerit, idem erit.
此外,如果债权人追认了该清偿,其效力也是相同的。
tutori quoque si soluta sit pecunia uel curatori uel procuratori uel cuilibet successori uel seruo actori, proficiet ei solutio.
再者,如果钱款已被支付给监护人、保佐人、代理人、任何继承人,或者是作为经办人的奴隶,该偿付亦对债务人有利。
quod si acceptum latum sit, quod stipulationis nomine hypotheca erat obligata uel sine stipulatione accepta sit, solutionis quidem uerbum non proficiet, sed satisdatio sufficit.
但如果作出了受领免除——无论是因为抵押权是以文言契约的名义设定的而作出了口头免除,还是在没有文言契约的情况下作出了免除——“偿付”一词确实并不适用,但提供担保已足。