[ULPIANUS libro quinto ad Sabinum. ] §46.2.4.prSi usus fructus debitorem meum delegauero tibi, non nouatur obligatio mea: quamuis exceptione doli uel in factum tutus debeat esse aduersus me is qui delegatus fuerit, et non solum donec manet ei usus fructus cui delegaui, sed etiam post interitum eius: uidebimus quia etiam hoc incommodum sentit, si post mortem meam maneat ei usus fructus.
[乌尔比安,著《评萨宾》第五卷] 如果我将我那给付用益权的债务人委托给你,我的债并不发生更改:尽管被委托之人应当通过欺诈抗辩或事实抗辩免受我的起诉,且不仅是在我所委托之人享有该用益权期间,甚至在其消灭之后也是如此;我们还将探讨,如果在我死后该用益权仍由其享有,他是否也会遭受此种不利益。
et haec eadem dicenda sunt in qualibet obligatione personae cohaerenti.
而在任何与人身相联系的债中,也应当适用同样的规则。