[GAIUS libro tertio de uerborum obligationibus. ] §46.2.34.prDubitari non debet, quin filius seruusue, cui administratio peculii permissa est, nouandi quoque peculiaria debita ius habeat, utique si ipsi stipulentur, maxime si etiam meliorem suam condicionem eo modo faciunt.
[盖尤斯《论口头义务》第三卷] 毋庸置疑,被准予管理特有财产的家子或奴隶,也享有更改属于特有财产的债务的权利,尤其是当他们自己进行要式口头约定时,特别是当他们以此种方式改善自己的处境时。
nam si alium iubeant stipulari, interest, utrum donandi animo alium iubeant stipulari an ut ipsi filio seruoue negotium gerat: quo nomine etiam mandati actio peculio adquiritur.
因为,如果他们命令他人进行约定,那么他们是出于赠与的意图命令他人约定,还是为了让该他人为该家子或奴隶自身处理事务,这其中是有所区别的:在后一种名义下,委任诉讼也将为特有财产所取得。
§46.2.34.1Adgnatum furiosi aut prodigi curatorem nouandi ius habere minime dubitandum est, si hoc furioso uel prodigo expediat.
毋庸置疑,精神失常者或浪费者的宗族成员保佐人,如果这有利于精神失常者或浪费者,则享有更改(债务)的权利。
§46.2.34.2In summa admonendi sumus nihil uetare una stipulatione plures obligationes nouari, ueluti si ita stipulemur: 'quod Titium et Seium mihi dare oportet, id dari spondes?' licet enim ex diuersis causis singuli fuerant obligati, utrique tamen nouationis iure liberantur, cum utriusque obligatio in huius personam, a quo nunc stipulemur, confluat.
总之,我们应当注意到,没有什么能阻止通过一次要式口头约定来更改数个债务,例如,如果我们这样约定:"提求斯和塞尤斯应当给付我的,你承诺给付吗? "因为,即使他们各自因不同的原因而负有债务,但由于两者的债务都汇合于我们现在与之约定的此人的身份中,因此双方均通过更改法而获得免除。