[ULPIANUS libro quadragensimo tertio ad Sabinum.
[乌尔比安,写在给萨宾的评注第四十三卷。
] §46.3.1.prQuotiens quis debitor ex pluribus causis unum debitum soluit, est in arbitrio soluentis dicere, quod potius debitum uoluerit solutum, et quod dixerit, id erit solutum: possumus enim certam legem dicere ei quod soluimus.
] 每当债务人因多种原因偿还一笔债务时,由付款人自行决定指出他更希望偿还哪一笔债务,而他所指出的,即为已偿还的:因为我们有权对我们所偿还的内容设定特定条件。
quotiens uero non dicimus, in quod solutum sit, in arbitrio est accipientis, cui potius debito acceptum ferat, dummodo in id constituat solutum, in quod ipse, si deberet, esset soluturus quoque debito se exoneraturus esset, si deberet, id est in id debitum, quod non est in controuersia, aut in illud, quod pro alio quis fideiusserat, aut cuius dies nondum uenerat: aequissimum enim uisum est creditorem ita agere rem debitoris, ut suam ageret.
然而,当我们未指出是向哪一笔债务偿还时,则由收款人裁量将其记入哪一笔债务的收项中,只要他判定是将偿还用于那一笔债务:即如果他自己欠债,他自己也会去偿还的那笔债务,并且如果他自己欠债,他也会让自己免除该债务的那笔债务,也就是说,用于非处于争议中的那笔债务,或者用于某人曾为他人作保的那笔债务,或者尚未到期的那笔债务:因为让债权人像处理自己的事务那样去处理债务人的事务,被认为是最公平的。
permittitur ergo creditor constituere, in quod uelit solutum, dummodo sic constituamus, ut in re sua constitueret, sed constituere in re praesenti, hoc est statim atque solutum est:
因此,债权人被允许决定他希望将支付用于偿还哪一笔债务,只要我们像在处理自己的事务中决定那样做出决定,但这种决定必须在现场做出,也就是说,在偿还发生后立即做出: