[IDEM libro quinto decimo quaestionum.
[同上,第15卷《疑义集》。
] §46.1.56.prSi quis pro eo, qui libertus non esset et operas praestaturum se iurasset, fideiussor erit, non tenebitur.
] 如果有人为并非解放自由人、却发誓将提供劳役的人担任保证人,他将不承担债务。
§46.1.56.1Item si filius a patre uel seruus a domino stipuletur, nec fideiussor acceptus tenetur, quia non potest pro eodem et eidem esse obligatus.
同样,如果儿子向父亲,或者奴隶向主人缔结口头答约,被接受的保证人也不承担债务,因为一个人不能为同一人且向同一人承担债务。
ex diuerso ergo patre a filio uel domino a seruo stipulato fideiussor acceptus tenetur.
因此相反,如果是父亲向儿子,或者主人向奴隶缔结口头答约,而被接受了保证人,则保证人承担债务。
§46.1.56.2Si nummos alienos quasi tuos mutuos dederis sine stipulatione, nec fideiussorem teneri Pomponius ait.
如果你在没有口头答约的情况下,将他人的货币当作自己的货币作为消费借贷提供,蓬波尼乌斯认为保证人也不承担债务。
quid ergo, si consumptis nummis nascatur condictio? puto fideiussorem obligatum fore: in omnem enim causam acceptus uidetur, quae ex ea numeratione nasci potest.
那么,如果货币被消费后产生了返还请求权(condictio),结果如何? 我认为保证人将承担债务:因为他似乎被视为为了可从该笔货币交付中产生的任何事由而被接受的。
§46.1.56.3Pro furti actione fideiussor accipi potest: item pro eo, qui in legem Aquiliam commisit.
可以为盗窃诉讼接受保证人;对于违反《阿奎利亚法》的人也是如此。
diuersa causa est popularium actionum.
民众诉讼的情况则有所不同。