[IDEM libro septuagensimo septimo ad edictum. ] §46.1.33.prSi eum hominem, quem a Titio petieram, pro quo satis de lite acceperam, Titius liberum heredemque reliquerit: si quidem re uera ipsius fuit, dicendum est iudicium in eum transferri et, si non patiatur id fieri, committi stipulationem: si autem meus petitoris fuit neque iussu meo hereditatem adierit, fideiussores tenebuntur ob rem non defensam: si autem adierit me iubente, stipulatio euanescit.
[同人,著《告示注解》第七十七卷] 如果我曾向提蒂乌斯请求其给付的那个奴隶(对于该诉讼我已接受了担保),被提蒂乌斯释放并指定为继承人:如果该奴隶实际上确实属于他自己,则应当认为诉讼程序移转给该奴隶,且如果他不允许这样做,则担保约定即告生效;但如果他属于我这一原告,且未经我的命令未接受继承,则保证人将因诉讼未受答辩而承担责任;如果他在我的命令下接受了继承,则担保约定归于消灭。
plane si meus fuerit et idcirco differam aditionem, ut, cum uicero, tunc eum iubeam adire et interim ob rem non defensam agere uelim, non committitur stipulatio, quia uir bonus non arbitraretur.
显然,如果他属于我,且我因此拖延其接受继承,以便在我胜诉时再命令他接受继承,而在此期间我企图因诉讼未受答辩而提起诉讼,那么担保约定并不生效,因为一个正直的人不会做出这样的判断。