[PAULUS libro septuagensimo secundo ad edictum. ] §46.1.34.prHi, qui accessionis loco promittunt, in leuiorem causam accipi possunt, in deteriorem non possunt.
[保罗,著《告示注解》第七十二卷] 作为附属地位进行承诺的人,可以为了较轻的债务而被接受,但不能为了较重的债务而被接受。
ideo, si a reo mihi stipulatus sim, a fideiussore mihi aut Titio, meliorem causam esse fideiussoris Iulianus putat, quia potest uel Titio soluere.
因此,如果我向主债务人约定给付给自己,而向保证人约定给付给自己或提蒂乌斯,尤里安认为保证人的状况更好,因为他也可以向提蒂乌斯履行。
quod si a reo mihi aut Titio stipulatus, a fideiussore mihi tantum interrogem, in deteriorem causam acceptum fideiussorem Iulianus ait.
但是,如果我向主债务人约定给付给自己或提蒂乌斯,而向保证人仅询问给付给自己,尤里安说,保证人是为了较重的债务而被接受的。
quid ergo, si a reo Stichum aut Pamphilum, a fideiussore Stichum interrogem? utrum in deteriorem causam acceptus est sublata electione? an in meliorem, quod et uerum est, quia mortuo eo liberari potest?
那么,如果我向主债务人询问给付斯蒂克斯或潘菲鲁斯,而向保证人询问给付斯蒂克斯,结果如何? 是因为选择权被剥夺而为了较重的债务而被接受? 抑或是为了较轻的债务? 而这确实是正确的,因为如果他死亡,保证人便可以免除债务。